LUCII CAECILII FIRMIANI LACTANTII LIBER AD DONATUM CONFESSOREM, DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

 I. 0189C Audivit Dominus orationes tuas, Donate charissime, 0190C 0191A 0192A 0193A

 II. Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum 0194A legimus, Dominus noster Jesus Christus a Judaeis cruciatus est, post diem decimum Kalendar

 III. Post hunc, interjectis aliquot annis, alter non minor tyrannus ortus est, qui cum exerceret injustam 0199A dominationem, subjectorum tamen cervic

 IV. Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus persequatur? Et quasi hujus rei

 V. Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus, impias manus in Deum intentavit et multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis

 VI. Aurelianus, qui esset natura vesanus et praeceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset, tamen 0203B oblitus sceleris ejus et poenae, iram Dei

 VII. Diocletianus, qui scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, nec a Deo quidem manus potuit abstinere. Hic orbem terrae

 VIII. Quid frater ejus Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo. Nec enim possent in 0206B amicitia tam fideli cohaerere, nisi esset

 IX. 0207B Alter vero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fueru

 X. Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes, et in jecoribus earum ventura quaerebat. Tum quid

 XI. 0211B Erat mater ejus deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa. Quae cum esset, dapibus sacrificabat pene quotidie, ac vicariis suis e

 XII. Inquiritur peragendae rei dies aptus, et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt ad septimum kalendas Martias, ut quasi terminus im

 XIII. Postridie propositum est edictum, quo cavebatur ut Religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex qu

 XIV. 0215A Sed Caesar non contentus est edicti legibus. Aliter Diocletianum aggredi parat. Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impe

 XV. Furebat ergo Imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, et primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

 XVI. Vexabatur ergo universa terra, et praeter Gallias, ab Oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeviebant. Non mihi si linguae centum s

 XVII. 0219B Hoc igitur scelere perpetrato, Diocletiani cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebrare

 XVIII. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper (cum) Maximiano sene

 XIX. Cum haec essent constituta, procedit kalendis Maiis. Constantinum omnes intuebantur. Nulla erat dubitatio. Milites qui aderant, et priores militu

 XX. Maximianus, postquam senibus expulsis, quod voluit et fecit, se jam solum totius orbis dominum esse rebatur. Nam Constantium, quamvis priorem nomi

 XXI. Adeptus igitur maximam potestatem, ad vexandunt orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit. Nam post devictos Persas, quorum hic ritus, hic mo

 XXII. Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat. Nulla poena penes eum levis: non insulae, non carceres,

 XXIII. At vero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates semel missus, censitoribus ubique diffusis

 XXIV. 0233A Jam propinquavit illi judicium Dei, secutumque tempus est, quo res ejus dilabi ac fluere coeperunt. Nondum animum intenderat ad evertendum

 XXV. 0235A Paucis post diebus, laureata imago ejus allata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susciperet. In eo pene res fuit, ut illam, et ipsum

 XXVI. Compositae ei res quodam modo jam videbantur, 0236A cum subito illi alius terror allatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum Imperatorem.

 XXVII. 0238A Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum, audita nece Severi, inflammatum ira, cum exercitu esse venturum, et

 XXVIII. Post hujus fugam, cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed juveni magis parebatur, quam seni, quip

 XXIX. 0240B Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo reipublicae statu

 XXX. Sic amisso imperatoris ac soceri honore, humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Quia semel habuit impune, vocat filiam Faus

 XXXI. Ab hoc Deus, religionis ac populi sui vindex, oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo etiam virtutem

 XXXII. 0244B Nuncupato igitur Licinio imperatore, Maximinus iratus, nec Caesarem se, nec tertio loco nominari volebat. 0245A 0245B

 XXXIII. 0246A Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, s

 XXXIV. 0249A

 XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Tunc apertis carceribus, Donate carissime,

 XXXVI. Quo nuntio Maximinus audito, dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occuparet, ac Licinio morante, omnia sibi usque ad fretum

 XXXVII. Haec ille moliens, Constantini litteris deterretur. 0253A Dissimulavit ergo. Et tamen si quis inciderat, mari occulte mergebatur. Consuetudine

 XXXVIII. Illud vero capitale, et supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam nescio, nisi caeca et effraenata, et tamen his verbis exp

 XXXIX. Denique quum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quidquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellaverat matrem, p

 XL. Erat clarissima foemina, cui ex filiis juvenibus jam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat, cujus consilio negatam sibi sus

 XLI. Augusta vero in desertas quasdam solitudines Syriae relegata, patrem suum Diocletianum per occultos 0258B gnarum calamitatis suae fecit. Mittit i

 XLII. Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus 0259A esset, detrahebantur. Et quia senes a

 XLIII. Unus jam supererat de adversariis Dei, cujus 0259B nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus

 XLIV. Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat, periturum esse, si extra portas urb

 XLV. Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos intell

 XLVI. 0264A Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Jovi vovit, ut si victoriam cepis

 XLVII. 0266A Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti, nec gladios e

 XLVIII. Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et Nicomediam ingressus, grat

 XLIX. Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias 0270C petiit: munimentis ibidem ac turribus f

 L. Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius summa rerum potitus, in 02

 LI. Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre 0274A

 LII. Quae omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si qu

Chap. XVIII.

Within a few days Galerius Cæsar arrived, not to congratulate his father-in-law on the re-establishment of his health, but to force him to resign the empire. Already he had urged Maximian Herculius to the like purpose, and by the alarm of civil wars terrified the old man into compliance; and he now assailed Diocletian. At first, in gentle and friendly terms, he said that age and growing infirmities disabled Diocletian for the charge of the commonweal, and that he had need to give himself some repose after his labours. Galerius, in confirmation of his argument, produced the example of Nerva, who laid the weight of empire on Trajan.  

But Diocletian made answer, that it was unfit for one who had held a rank, eminent above all others and conspicuous, to sink into the obscurity of a low station; neither indeed was it safe, because in the course of so long a reign he must unavoidably have made many enemies. That the case of Nerva was very different: he, after having reigned a single year, felt himself, either from age or from inexperience in business, unequal to affairs so momentous, and therefore threw aside the helm of government, and returned to that private life in which he had already grown old. But Diocletian added, that if Galerius wished for the title of emperor, there was nothing to hinder its being conferred on him and Constantius, as well as on Maximian Herculius.  

Galerius, whose imagination already grasped at the whole empire, saw that little but an unsubstantial name would accrue to him from this proposal, and therefore replied that the settlement made by Diocletian himself ought to be inviolable; a settlement which provided that there should be two of higher rank vested with supreme power, and two others of inferior, to assist them. Easily might concord be preserved between two equals, never amongst four;23    [See p. 303, supra.]   that he, if Diocletian would not resign, must consult his own interests, so as to remain no longer in an inferior rank, and the last of that rank; that for fifteen years past he had been confined, as an exile, to Illyricum and the banks of the Danube, perpetually struggling against barbarous nations, while others, at their ease, governed dominions more extensive than his, and better civilized.  

Diocletian already knew, by letters from Maximian Herculius, all that Galerius had spoken at their conference, and also that he was augmenting his army; and now, on hearing his discourse, the spiritless old man burst into tears, and said, “Be it as you will.”  

It remained to choose Cæsars by common consent. “But,” said Galerius, “why ask the advice of Maximian and Constantius, since they must needs acquiesce in whatever we do?”—“Certainly they will,” replied Diocletian, “for we must elect their sons.”  

Now Maximian Herculius had a son, Maxentius, married to the daughter of Galerius, a man of bad and mischievous dispositions, and so proud and stubborn withal, that he would never pay the wonted obeisance either to his father or father-in-law, and on that account he was hated by them both. Constantius also had a son, Constantine, a young man of very great worth, and well meriting the high station of Cæsar. The distinguished comeliness of his figure, his strict attention to all military duties, his virtuous demeanour and singular affability, had endeared him to the troops, and made him the choice of every individual. He was then at court, having long before been created by Diocletian a tribune of the first order.  

“What is to be done?” said Galerius, “for that Maxentius deserves not the office. He who, while yet a private man, has treated me with contumely, how will he act when once he obtains power?”—“But Constantine is amiable, and will so rule as hereafter, in the opinion of mankind, to surpass the mild virtues of his father.”—“Be it so, if my inclinations and judgment are to be disregarded. Men ought to be appointed who are at my disposal, who will dread me, and never do anything unless by my orders.”—“Whom then shall we appoint?”—“Severus.”—“How! that dancer, that habitual drunkard, who turns night into day, and day into night?”—“He deserves the office, for he has approved himself a faithful paymaster and purveyor of the army; and, indeed, I have already despatched him to receive the purple from the hands of Maximian.”—“Well, I consent; but whom else do you suggest?”—“Him,” said Galerius, pointing out Daia, a young man, half-barbarian. Now Galerius had lately bestowed part of his own name on that youth, and called him Maximin, in like manner as Diocletian formerly bestowed on Galerius the name of Maximian, for the omen’s sake, because Maximian Herculius had served him with unshaken fidelity.—“Who is that you present?”—“A kinsman of mine.”—“Alas!” said Diocletian, heaving a deep sigh, “you do not propose men fit for the charge of public affairs!”—“I have tried them.”—“Then do you look to it, who are about to assume the administration of the empire: as for me, while I continued emperor, long and diligent have been my labours in providing for the security of the commonweal; and now, should anything disastrous ensue, the blame will not be mine.”  

XVIII. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper (cum) Maximiano sene, eumque terruerat injecto armorum civilium metu. Aggressus est ergo Diocletianum, primum molliter et amice, jam senem esse dicens, jam minus validum, 0221A et administrandae reipublicae inhabilem, debere illum requiescere post labores. Simul et exemplum Nervae proferebat, qui imperium Trajano tradidisset. Ille vero aiebat, et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis vitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset. Nervam vero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel aetate, vel insolentia, ferre non quiret, abjecisse gubernaculum reipublicae, atque ad privatam vitam rediisse, in qua consenuerat. Verum si nomen Imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse, quominus omnes Augusti nuncuparentur. At ille, qui orbem totum jam spe invaserat, cum sibi aut nihil praeter nomen, aut non multum videbat 0221B accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari, ut duo sint in republica majores, qui summam rerum teneant; item duo minores, 0222A qui sint adjumento: inter duos facile posse concordiam servari, inter quatuor pares nullo modo. Si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. Jam fluxisse annos quindecim, in Illyricum, id est, ad ripam Danubii relegatus, cum gentibus barbaris luctaretur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent.

His auditis, senex languidus, qui jam et Maximiani senis litteras acceperat, scribentis quaecumque locutus fuisset, et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrymabundus:

DIOCLET. Fiat, inquit, si hoc placet. Supererat ut, communi consilio omnium Caesares legerentur.

GALERIUS. Quid opus est consilio, cum sit necesse 0222B illis duobus placere quidquid nos fecerimus?

D. Ita plane. Nam illorum filios nuncupari necesse 0223A est. Erat autem Maximiano (filius) Maxentius, hujus ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem, neque socerum solitus sit adorare. Et idcirco utrique invisus fuit. Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adolescens, et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis, et industria militari, et probis moribus, et comitate singulari, a militibus amaretur, a privatis et optaretur. Eratque tunc praesens, jam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi.

D. Quid ergo fiet?

G. Ille, inquit, dignus non est. Qui enim me privatus contempsit; quid faciet, cum imperium acceperit?

D. Hic, vero et amabilis est, et ita imperaturus, 0223B ut patre suo melior et clementior judicetur.

0224A G. Ita fiet, ut ego non possim facere quae velim. Eos igitur oportet nuncupari, qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant, nisi meo jussu.

D. Quos ergo faciemus?

G. Severum, inquit.

D. Illumne saltatorem, temulentum, ebriosum, cui nox pro die, et dies pro nocte?

G. Dignus, inquit, quoniam militibus fideliter praebuit, et eum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur.

D. Esto. Alterum quem dabis?

G. Hunc, inquit, ostendens Daiam adolescentem quemdam semibarbarum, quem recens jusserat Maximianum vocari de suo nomine. Jam et ipsi, 0224B Diocletianus nomen ex parte mutaverat ominis causa 0225A quia Maximianus fidem summa religione praestabat.

D. Quis est hic, quem mihi offers?

G. Meus, inquit, affinis.

D. At ille gemebundus: Non idoneos homines mihi das, quibus tutela Reipublicae committi possit.

G. Probavi eos, inquit.

D. Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es. Ego satis laboravi, et providi quemadmodum, me imperante, Respublica staret incolumis. Si quid accesserit adversi, mea culpa non erit.