Venantius Fortunatus, Episcopus Pictaviensis, d. nach 600.

 66. (1. ) In Honore sanctae Crucis. Carra. C. III, n. 2.

 67. (2) Hymnus in Honore sanctae Crucis.

 68. (3). De Cruce Domini.

 69. (4. ) Tersus de Resurrectione Domini.

 70. (5. ) Sabbato Sancto.

 71. (6. ) Hymnus in Natale Domini.

 72. (7. ) Hymnus Beatae Mariae.

68. (3). De Cruce Domini.

Carm. 1. II, n. 1.

Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit

Atque cruore suo vulnera nostra lavat, Mitis amore pio pro nobis victima factus

Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves, 5 Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit,

Atque suo clausit funere mortis iter. Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis

Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum. Fertilitate potens, o dulce et nobile lignum, 10 Quando tuis ramis tam nova poma geris ! Cuius odore novo defuncta cadavera surgunt,

Et redeunt vitae, qui caruere diem. Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,

Luna nec in noctem sol neque meridie. 15 Tu plantata micas secus, est ubi cursus aquarum,

Spargis et ornatas flore recente comas. Appensa est vitis inter tua brachia, de qua

Dulcia sanguineo vina rubore fluunt.

Am

Schlusse die Doxologie:

Gloria magna Deo magnalia tanta patranti, Qui tam mira facit, gloria magna Deo.

KG ordnen die Verse wie folgt: 1 bis 4; 9 bis 14; 7, 8, 5, 6, 15 bis 18.

Nach Str. 18 folgt noch weiter in B:

Tartara fracta tui sunt viribus, atque draconis

Faucibus erepti pangimus, ecce, tibi. Libertatis opem capimus temnendo tyrannum,

Iure tuo fultos iacula nulla nocent. Arbor amara fuit nimium, quia gutture clauso

Nectus ad ima ruit primus in orbe parens. Dulcis adesse satis nimiumque suavis alumna

Crederis atque tuis vivificansque salus. Romphea mota (tuo patuit iuvamine vitae)

Est et tunc leti, hinc perit atque fugit. Impia regna vident, pavido terrore tremescunt,

Cum, quem tu tuleras, palluit atque chaos. Gaudia magna tenent, fuerant qui vincla barathri

Perpessi trucibus, munere perpetuo. Mors maledicta cupit dum per te perdere vitam

Seque perisse dolet, vita manendo viget. Nulla tuis meritis arbor confertur opima,

Cui decus e proprio pondere quippe manet. Quo pendente super te monstrant saecla lugubrem

Cuncta diem, noctis texuit in speciem. Mors inimica ruit, surgens, en, vita beata,

Tu veneranda micas, tu mundi sceptra tenes. Ista super titulo splendens tenebras repulisti,

Laudibus inde tuis pangimus, ecce, melos. Salve, quae brachiis mundo perferre medelam

Digna fuisti, tuis gaudia magna manent. Plebs in honore tui sacro modulamine plaudat,

Cuncta caterva simul personet atque tibi. Nostra salus perpes, tu crimina pelle redemptis,

Per te digna tibi quo modulemur. Amen. Gloria magna Deo, magnalia tanta patranti;

Qui tam mira facit, gloria magna Deo!