SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra apostolus descripsit pericula novissimorum temporum, et causam assignavit, hic docet huiusmodi etiam in praesenti esse vitanda. Et primo praemittit monitionem de horum vitatione; secundo ostendit in quibus hominibus in praesenti appareant praedicta, ibi ex his enim.

Dicit ergo: dixi quod in novissimis temporibus erunt homines pessimi. Sed non credas te in praesenti esse tutum; sed etiam nunc hos, et tales homines devita, scilicet ne in similem errorem labaris. Tit. Ult.: haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita. Et licet quantum ad aliqua vitandi sint, sed non quantum ad sermonem exhortationis.

Et tunc ostendit quod etiam modo sunt aliqui tales. Et primo ostendit nocumentum quod inferunt; secundo defectum quem patiuntur, ibi homines reprobi; tertio impedimentum quo arctantur, ibi sed ultra.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit impedimentum quod inferunt subditis; secundo impedimentum quod inferunt praelatis, ibi quemadmodum autem.

Iterum prima in duas; quia primo ostendit eorum imprudentiam; secundo eorum astutiam, ibi et captivas.

Quantum ad primum dicit: devita hos, quia iam sunt aliqui tales, nam ex his enim, id est, eorum numero, sunt. I io.

C. II, 18: nunc Antichristi multi sunt, etc..

Nec debetis intelligere quod ex his fuerunt, sed sunt, scilicet scelesti et ingrati, etc., quia peccatores iam conversi non debent dici peccatores.

Ps. XV, 4: nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Deinde cum dicit qui penetrant domos, ostendit eorum malitiam. Et ad litteram potest exponi, quasi inordinate ingerentes se, et circumeuntes propter lucrum.

Contra quod Eccli. XXI, 25: pes fatui facilis in domum proximi. Sed propter hoc non prohibentur aliqui visitare afflictos in domibus.

Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, etc..

Vel metaphorice potest exponi domus, id est, conscientia. Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam, etc.. Illi ergo penetrant domos, qui cum astutia volunt scire secreta conscientiae, ut decipiant alios. Eccli.

C. XIII, 14: ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te. Nihilominus tamen illis qui curam habent, licet inquirere statum conscientiae. Prov. XXVII, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.

Deinde cum dicit et captivas ducunt, ostendit eorum astutiam. Et primo tangitur eorum malitia, quia abducunt a libertate et statu gratiae. Iac. I, 25: qui autem prospexerit in lege perfectae libertatis, etc..

Et ducunt in statum servitutis, qui est status peccati. Ps. Cxxv, 1: in convertendo dominus captivitatem sion, etc.. Hoc enim nomen captivitatis importat. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

Secundo ostendit in quas personas exercent malitiam, quas describit primo a fragilitate sexus; secundo ex malitia conversationis; tertio ex vanitate affectionis; quarto ex defectu discretionis.

Quantum ad primum dicit mulierculas, quae sunt minoris discretionis et sexus fragilioris.

Et dicit mulierculas, quia magnae dominae habent aliquos consiliarios, unde non possunt seduci. Sed hae sunt tali auxilio destitutae.

Matth. XXIII, 14: comeditis domos viduarum.

I Mach. I, 34: captivas duxerunt mulieres, etc..

Quantum ad secundum dicit oneratas peccatis.

Peccatum est onus, quia non permittit libere incedere, nec erectum esse et stare, sed incurvat. Ps. XXXVII, 5: sicut onus grave, gravatae sunt super me. Et ideo istas specialiter decipiunt, quia peccatum parat viam seductioni.

Item, quia malae sunt, timent resistere, ne perdantur.

Quantum ad tertium dicit quae ducuntur variis desideriis, id est, aptae sunt, ut seducantur propter varia desideria, quae habent.

Iac. I, 8: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Et ideo prima mulier fuit seducta quia non stetit constanter in verbis domini, sed dixit: ne forte moriamur. Eccli.

IX, 3: ne respicias mulierem multivolam.

Quantum ad quartum dicit semper discentes, et numquam, etc.. Curiositas semper nova nititur quaerere, et non vult insistere. Unde dicit semper discentes. Prov. IX, 13: mulier clamosa, etc..

Tamen hoc quod dicit semper discentes, potest reduci ad penetrantes domos.

Deinde cum dicit quemadmodum, ostendit nocumentum quod afferunt praelatis, et nocumentum resistendi eorum doctrinae.

Et inducit exemplum de exodo, ubi magi Pharaonis restiterunt Moysi, quia a principio mundi semper fuit pugna inter veritatem et falsitatem. II Petr. II, 1: fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis, etc.. Sed in exodo isti magi non nominantur, sed hic sic, quod forte habuit ex aliquibus verbis Iudaeorum.

Ita et resistunt veritati, scilicet quam nos praedicamus. Iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini. Act. XVII: semper spiritui sancto restitistis.

Consequenter cum dicit homines, etc., ostendit eorum defectum in fide et in opere. In opere, homines reprobi. Glossa: in operibus, id est, qui per opera sua, se reprobos ostendunt. Ier. VI, 3: argentum reprobum vocate eos.

Item in fide corrupti mente, id est, potentia rationali. Unumquodque enim tunc dicitur corruptum, quando deficit a propria virtute.

Propria autem mentis perfectio est cognitio veritatis. Unde dicitur corruptus mente, qui deficit a cognitione fidei.

Consequenter cum dicit sed ultra, ostendit quomodo arctantur; et primo ostendit eos esse impediendos; secundo docet modum impediendi, ibi insipientia.

Sciendum est autem circa primum quod voluntas nocendi est homini a seipso, sed potestas nocendi est a deo permittente.

Et deus non permittit ut noceat quantum vult malus, sed imponit terminum. Iob c. XXXVIII, 11: et hic confringes tumentes fluctus tuos. Sic et diabolus non laesit iob, nisi secundum quod permissus fuit a deo. Sic Arrius non nocuit in ecclesia, nisi quantum dominus permisit. Apoc. VII, 3 dicit Angelus: nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos dei in frontibus eorum, etc..

Et dicit ultra, scilicet quam deus permittit, non proficient.

Modus impediendi est, ut tollatur eorum pallium et occultatio, quae sunt tollenda, quia nocent. Iob XLI, 4: quis revelabit faciem indumenti eius, etc.. Et ideo dicit insipientia eorum manifesta erit, deo detegente, quando illuminabit abscondita tenebrarum, etc., ut dicitur I Cor. IV, 5. Sicut et illorum, scilicet magorum Pharaonis, quae fuit manifesta, quia non potuerunt facere signa.

Deinde cum dicit tu autem, etc., ostendit idoneitatem timothei ad resistendum huiusmodi periculis. Et primo ostendit quod erat idoneus ex institutione apostoli; secundo ex experientia Scripturarum, ibi ab infantia.

Item, primo ostendit quomodo erat instructus sufficienter ab apostolo; secundo quomodo universaliter instrui ab aliis poterat, ibi omnis qui, etc..

Circa primum, primo ostendit quomodo instructus erat verbo; secundo quomodo exemplo, ibi propositum.

Sed sciendum est quod verbo aliquis instruitur dupliciter: uno modo de veritate agnoscenda; alio modo de iustitia operanda.

Quantum ad primum dicit tu autem assecutus es meam doctrinam, id est, instructus es in fide catholica; ideo bene potest vitare eos. Quantum ad secundum dicit meam institutionem. Institutio est eruditio, quae est de aliquibus agendis, quae subduntur operationi humanae. Phil. IV, 12: ubique et in omnibus institutus sum.

Item quomodo institutus erat exemplo. Et primo quantum ad bona agenda; secundo quantum ad mala toleranda, ibi patientiam.

In bonis faciendis ponit duo. Primum est intentio recti finis; et quantum ad hoc dicit propositum, quod est de fide. Sap. VIII, 9: proposui ergo hanc adducere mihi ad convivandum.

Et ad hoc pervenitur per bona opera, quae derivantur a tribus virtutibus, scilicet fide, spe, et charitate. Et primo ponit fidem, cum dicit fidem. Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere deo. Secundo spem, cum dicit longanimitatem, quae in longum expectat. II Cor. VI, 6: in longanimitate.

Tertio charitatem, cum dicit dilectionem.

I Io. III, 14: qui non diligit, manet in morte.

Deinde de malis tolerandis instruit eum quantum ad tria, ea reducendo ad memoriam.

Primo patientiam quam habuit; item mala quae sustinuit; item divinum auxilium quod sibi affuit.

Primo ergo ponit patientiam, quae opus perfectum habet, Iac. I, 4. Et primo ponit patientiae materiam, scilicet persecutiones in generali. Matth. X, 23: si vos persequuntur in una civitate, fugite in aliam. Item in speciali, cum dicit passiones, quas scilicet passus est in proprio corpore. II Cor. XI, 25: ter virgis caesus sum, etc.. Tertio in particulari, cum dicit qualia facta sunt mihi Antiochiae, etc., Act. XVI et XVII. Iudaei persecuti sunt eum, praesente timotheo.

Sed affuit divinum auxilium. Et ideo dicit et ex omnibus eripuit me dominus. II cor.

C. I, 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.