SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra instruxit timotheum, ostendens modum generalem quo infidelibus est resistendum, hic ostendit in speciali quibus sit resistendum. Et primo ostendit quibus est resistendum; secundo quare, ibi multum enim; tertio quomodo, ibi iuvenilia.

Dicit ergo profana et vaniloquia devita. Ubi ostendit duo esse vitanda, scilicet profana et vaniloquia, et referuntur ad idem, vel ad diversa. Nam profana dicuntur quasi procul a fano, scilicet cultu divino, et haec sunt documenta haeresum; et haec vitanda, ideo dicit devita profana. Potest etiam dici, quod haec profana sunt, quae fidei repugnant, sed vaniloquia fabulosa. Ps. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.

Deinde cum dicit multum enim, ostendit quare haec sunt vitanda, et hoc dupliciter.

Primo ex nocumento quod inferunt; secundo ex fructu vitationis, ibi si quis.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo noceant ad fidei subversionem; secundo quomodo non possunt totaliter fidem subvertere, ibi sed firmum.

Item, primo ponit documentum; secundo subdit similitudinem, ibi et sermo; tertio exemplum, ibi ex quibus est.

Dicit ergo. Haec sunt vitanda, quae impediunt pietatem, quae cultus dei dicitur.

Unde doctrina fidei est doctrina pietatis.

Impietas vero est doctrina contra fidem; unde dicit multum enim proficiunt ad impietatem, id est, perducunt ad errorem sive ad erroneam doctrinam. Sed hic profectus est in malis abusive. Infra III, 13: mali homines et seductores proficiunt in peius, errantes et in errorem mittentes alios.

Deinde ponit eorum similitudinem, dicens sermo.

Haeretici enim dicunt a principio quaedam vera et utilia, sed cum audiuntur, immiscent quaedam, quae evomunt, mortifera. Et ideo dicit sermo eorum, etc.. Eccli. XI, 34: a scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis.

Deinde cum dicit ex quibus, ponit ad hoc exemplum. Hi enim duo, fidem suo tempore corrumpebant. A quibus quidam errantes conversi sunt in vaniloquium, etc.. De Phileto dicitur supra I, 15: aversi sunt a me omnes, qui sunt in Asia, ex quibus est Philetus et Hermogenes. De Hymenaeo autem habetur I Tim. I, 20: ex quibus est Hymenaeus.

Et dicit exciderunt. I Io. II, 19: a nobis exierunt. Et hoc aggravat, quia II Petr. II, 21: melius enim erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti.

Errabant autem dicentes resurrectionem iam factam esse. De qua Matth. XXVII, 52: multa corpora sanctorum, qui dormierant, resurrexerunt.

Et dicebant, quod non est alia resurrectio expectanda, sed tunc surrexerunt.

Alio modo et melius, quod sicut est duplex mors, ita duplex est resurrectio, scilicet animae et corporis. De resurrectione animae habetur Apoc. XX, 6: beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. Dicebant ergo, quod omnia, quae dicuntur in Scripturis, erant referenda ad resurrectionem animarum quae iam facta est. Col. III, 1: si consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite. Et hic error est etiam hodie apud haereticos, et per istum subvertunt quosdam.

Et congrue dicit et subverterunt quorumdam fidem, quia destruunt fundamentum fidei.

Act. XIII, 10: o plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, et inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias domini rectas.

Deinde cum dicit sed firmum, ostendit quomodo per haereses fides non est totaliter subvertenda. Et primo quod per doctrinas haereticas non potest tota ecclesiae fides corrumpi; secundo ostendit quare deus permittit aliquos errare, ibi in magna autem.

Item, primo ostendit immobilitatem fidei electorum; secundo addit demonstrationem, ibi habens.

Dicit ergo: subvertunt, sed firmum fundamentum dei stat. Haec enim fundamenta sunt illa, quibus datur gratia immobiliter standi. Matth. VII, 25: fundata enim erat supra firmam petram. Firmum, quia immobile. Unde praemittitur ibi Matth. VII, V. 25, quod venerunt flumina et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit.

Huius firmitas dependet primo ex divina praedestinatione; secundo ex libero arbitrio nostro.

Et ideo quantum ad primum dicit: hoc firmum fundamentum, habens hoc signaculum, id est, hoc est signum huius firmitatis.

Io. III, 33: qui autem acceperit testimonium eius, signavit, quia deus verax est. Haec est prima pars signaculi, scilicet ex divina praedestinatione, quia novit dominus, qui sunt eius. Et haec est notitia divinae praedestinationis.

Io. X, 14: ego cognosco oves meas, et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. Matth. VII, 23: non novi vos.

Sed quantum ad secundum dicit discedat ab iniquitate omnis, qui invocat. Quasi dicat: si praedestinati sunt a deo, quod per liberum arbitrium salvabuntur, quia ex hoc, quod aliquis finaliter non adhaeret peccato, ostendit se esse praedestinatum.

Et ponit duo, quae pertinent ad ordinationem in statu salutis. Primum, quod confiteatur fidem, ideo dicit omnis qui, etc.. Rom. X, V. 10: ore autem confessio fit ad salutem.

Secundum, quod recedat a peccato. Matth.

C. VII, 21: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, etc.. Et ideo dicit discedat, etc.. Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam, etc..

Quod vero dicit invocat nomen, non intelligit, quod solum nominet ore, sed interius per fidem, et extra per opus.

Deinde cum dicit in magna, ponit rationem quare deus permittit aliquos errare, licet omnes diligat.

Dupliciter autem potest hoc intelligi, quia vel in generali, vel in speciali ad hunc, vel illum. Si enim quaeras in singulari, quare dat huic donum perseverantiae, et non illi, non habet rationem nisi solam dei voluntatem.

Augustinus: quare hunc trahat, et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare, etc..

Sed si quaeras in generali quare quibusdam dat, et quibusdam non, habet rationem, quam assignat apostolus Rom. IX, 16. Et est eadem ratio cum ista, licet per alia exempla.

Ideo enim dicit: sustinuit in multa patientia, etc.. Secundum enim quod omnia opera, quae deus facit in natura et gratia, sunt facta ad manifestandum gloriam dei Eccli. XLII, 16: gloria domini plenum est opus eius, sic etiam fecit diversas creaturas, ut perfectio divinae bonitatis, quae non potest manifestari per unam, sufficienter manifestetur per aliam. Ita etiam considerandum est de uno artifice: in domo una est una fenestra, quae est altera pulchrior. Si quis ergo quaerat quare non tota domus est fenestra, ratio est quia tota domus esset imperfecta.

Similiter dicit apostolus I Cor. XII, V. 17: si totum corpus esset oculus, ubi auditus? sic ergo dicit apostolus in effectu gratiae, quia oportuit quod deus manifestaret iustitiam et misericordiam. Si enim omnes salvaret, esset solum eius misericordia; si omnes damnaret, solum esset iustitia. Et ideo deus volens manifestare iram, id est, iustitiam, etc..

Et similis est ratio de perfectione ecclesiae, quam oportebat esse perfectam, quod non esset in ea diversitas. In qua est triplex diversitas, scilicet bonorum et malorum, bonorum et meliorum, malorum et peiorum.

Et hanc assignans dicit in magna autem domo, id est, ecclesia Bar. III, 24: o Israel, quam magna est domus dei, et ingens locus possessionis eius non solum sunt vasa aurea, etc., ubi aurea et argentea distinguuntur a fictilibus; item argentea ab aureis; item fictilia a ligneis. In primo comparatio bonorum et malorum innuitur; in secundo comparatio bonorum et meliorum; in tertio malorum et peiorum. Nam aurea et argentea sunt boni; sed aurea meliores, argentea minus boni. Similiter lignea et fictilia sunt mali; sed fictilia sunt peiores, lignea vero minus mali.

Consequenter designat diversitatem quantum ad usum, ut boni sint vasa in honorem, sicut deputati ad honorabilem usum; mali vero sint vasa fictilia et lignea, quasi deputati in contumeliam, id est, ad vilem usum. Sicut enim in hominibus quidam, scilicet sancti, quasi vasa pretiosa. Eccli. L, 10: vas auri solidum, etc.. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, etc.. Quidam vero sicut vasa inutilia, scilicet mali. Is. XXXII, 7: fraudulenti vasa pessima sunt. Eccli. XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum. Prima vasa sunt in honorem, quibus debetur vita aeterna.

Rom. II, 7: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam.

Secunda vasa sunt in contumeliam. I reg.

C. II, 30: qui autem contemnunt me erunt ignobiles.

Et praedicta diversitas potest aliter applicari ad diversitatem ecclesiae, ut vasa aurea sint praelati, argentea vero, et lignea, et fictilia tenentes inferiorem gradum, inter quos est quidam gradus. Et quod subdit quaedam in honorem, etc., non est tunc intelligendum quod vasa aurea et argentea omnia sint in honorem, et fictilia in contumeliam, quia de quocumque statu quidam salvantur, et quidam damnantur.