SUPER AD THIM. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Dividitur autem haec epistola in salutationem, et narrationem. Secunda ibi gratias ago.

Item primo ponitur persona salutans; secundo persona salutata; tertio bona optata.

Persona salutans describitur ex nomine Paulus, quod sonat modicitatem, quod ei competit propter humilitatem mentis et tribulationem, quae faciunt hominem parvum.

In tantum quod christus dicitur minoratus propter passiones. Hebr. II, 9: eum qui in modico ab Angelis minoratus est, etc..

Item ex dignitate, quam, primo ponit, secundo dignitatis originem, tertio fructum. Dignitas est magna, quia est apostolus iesu christi, id est, missus a christo. Lc. VI, V. 13: elegit duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Hanc dignitatem adeptus est, quia plus omnibus laboravit, I cor.

C. XV, 10 et Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.

Origo apostolatus est voluntas dei, unde dicit per voluntatem dei, quam quidam praeveniunt, quia se ingerunt; contra quos dicitur Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a deo tamquam Aaron. Item quidam permittuntur propter peccata populi.

Iob XXXIV, 30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Sed hoc est per voluntatem dei, quod dicit, quia non per voluntatem suam.

Fructus autem non est aliquid terrenum, sed secundum promissionem vitae, quae est, etc., id est, ad consequendam vitam aeternam promissam a christo. Hic debet esse finis praelatorum. I Cor. IX, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Persona salutata est timotheus filius eius ab eo conversus, Act. XVI, 1. Charissimus, quia sibi unanimis. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, etc..

Bona optata sunt tria, scilicet gratia, per quam est remissio peccatorum; misericordia, per quam consequimur finale bonum; pax, Glossa: id est, tranquillitas mentis, haec competit praelato, qui ad hoc ponitur ut pacem procuret. Io. Dixit dominus: pax vobis; et praecepit intrantibus domum pacem offerre, ut habetur Matth. X, V. 12. Et hoc a deo patre, qui est dator omnis boni Iac. I, 5. Item a iesu christo, qui est mediator inquantum homo dei et hominum. II Petr. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit.