QUODLIBETA 2

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum aliquis teneretur credere christo visibilia miracula non facienti.

Ad primum sic proceditur: videtur quod christo non facienti visibilia miracula homines credere non tenerentur.

Argumentum 1

Quicumque enim non facit hoc ad quod tenetur, peccat. Sed si homines non crederent christo miracula non facienti, non peccarent; dicit enim ipse, Ioan. XV, 24: si opera non fecissem in eis quae nullus alius fecit, peccatum non haberent; et loquitur de peccato infidelitatis, secundum Augustinum. Ergo christo, si non fecisset miracula, homines credere non tenerentur.

Argumentum 2

Praeterea, nullus potest mutare legem nisi legislator, vel eo superior. Sed christus praedicabat quaedam quae videbantur pertinere ad veteris legis abolitionem; sicut quod cibi non coinquinarent hominem, et quod licet in sabbato operari. Si ergo non probasset se esse legislatorem, non fuisset ei credendum.

Sed hoc fieri non potuisset nisi per miracula, cum legislatorem multa miracula praecesserint. Ergo christo non erat credendum, nisi miracula fecisset.

Argumentum 3

Sed contra. Magis obligantur homines ad credendum primae veritati quam ad credendum visibilibus signis. Sed licet christus miracula non fecisset, ipse tamen verus deus existens, prima veritas erat. Ergo etiam si miracula non fecisset, adhuc erat ei credendum.

Argumentum 4

Praeterea, gratia unionis est maior quam gratia gratum faciens per adoptionem. Sed miracula non sufficienter probant gratiam gratum facientem: quia, ut habetur Matth., VII, V. 22, his qui christo in iudicio dicent: domine... In nomine tuo virtutes multas fecimus; respondebitur: non novi vos. Ergo multo minus miracula sufficiunt ad probandum gratiam unionis. Si ergo sine miraculis christo homines credere non tenerentur, neque etiam miraculis factis tenebantur credere dicenti se esse deum: quod patet esse falsum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod nullus tenetur ad hoc quod est supra vires suas nisi per hunc modum quo sit sibi possibile. Credere autem est super potentiam hominis naturalem, unde ex dono dei provenit, secundum illud apostoli ad Ephes., II, 8: gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, dei enim donum est; et ad philipp., I, 29, dicit: vobis datum est non solum ut in ipsum credatis, sed ut pro ipso patiamini. Homo ergo tenetur credere secundum hoc quod adiuvatur a deo aliquis ad credendum.

Adiuvatur autem a deo aliquis ad credendum tripliciter.

Primo quidem per interiorem vocationem, de qua dicitur Ioan., VI, 45: omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me; et ad Roman., VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit.

Secundo per doctrinam et praedicationem exteriorem, secundum illud apostoli ad Roman., X, 17: fides ex auditu, auditus autem per verbum christi.

Tertio per exteriora miracula; unde dicitur I corinth., XIV, 22, quod signa data sunt infidelibus, ut scilicet per ea provocentur ad fidem.

Si autem christus visibilia miracula non fecisset, adhuc remanebant alii modi attrahendi ad fidem, quibus homines acquiescere tenerentur.

Tenebantur enim homines credere auctori legis et prophetarum. Tenebantur etiam interiori vocationi non resistere, sicut Isaias, de se dicit: dominus deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii; sicut de quibusdam dicitur Act., VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod inter illa opera quae christus in hominibus fecit, annumerari etiam debet vocatio interior, qua quosdam attraxit; sicut Gregorius dicit in quadam homilia, quod christus per misericordiam Magdalenam traxit interius, qui etiam per clementiam suscepit foris. Annumerari etiam debet eius doctrina, cum etiam ipse dicat: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod christus poterat se ostendere esse legislatorem non solum faciendo visibilia miracula, sed etiam per auctoritatem Scripturae, et per interiorem instinctum.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod interior instinctus, quo christus poterat se manifestare sine miraculis exterioribus, pertinet ad virtutem primae veritatis, quae interius hominem illuminat et docet.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod miracula visibilia fiunt virtute divina ad confirmationem virtutis fidei; unde dicitur marci, XVI, 20, de apostolis, quod praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

Non autem fiunt miracula semper ad demonstrandum gratiam eius per quem miracula fiunt; et ideo potest contingere quod aliquis gratiam gratum facientem non habens, miracula faciat. Sed hoc contingere non potest quod aliquis falsam doctrinam annuntians, vera miracula faciat, quae nisi virtute divina fieri non possunt; sic enim deus esset falsitatis testis, quod est impossibile.

Cum ergo christus se filium dei diceret, et aequalem deo, hanc eius doctrinam comprobabant miracula quae faciebat; et ideo ostendebatur christus per miracula quae faciebat, esse deus. Petrus autem, licet eadem vel maiora miracula faceret, non probabatur esse deus, sed per ea etiam probabatur quod christus esset deus; quia Petrus non praedicabat seipsum, sed iesum christum esse deum.