QUODLIBETA 2

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum christus in triduo mortis fuerit idem homo numero.

Ad primum sic proceditur: videtur quod christus fuerit idem homo in triduo.

Argumentum 1

Dicitur enim Matth. XII, 40: sicut...

Fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae. Sed non fuit alius filius hominis in corde terrae nisi filius hominis qui loquebatur super terram, alioquin christus fuisset duo filii. Ergo fuit idem homo in triduo mortis.

Argumentum 2

Praeterea, ionas fuit idem homo in ventre ceti qui prius fuerat. Sed sicut ionas fuit in ventre ceti, ita christus in corde terrae.

Ergo etiam christus fuit idem homo.

Sed Contra

Sed contra, remota forma partis, removetur forma totius, quae resultat ex compositione formae et materiae. Sed in triduo mortis anima fuit separata a corpore christi. Ergo desiit esse humanitas; non ergo fuit idem numero homo in triduo mortis.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod in christo fuerunt tres substantiae unitae, scilicet corpus, anima, et divinitas; sed corpus et anima fuerunt unita non solum in unam personam, sed in unam naturam; divinitas autem in natura quidem non potuit uniri nec animae nec corpori, quia cum sit perfectissima natura, non potest esse pars alicuius naturae; sed fuit unita corpori et animae in persona.

In morte autem separata fuit anima a corpore: alioquin non fuisset vera mors christi, de cuius ratione est quod separetur anima a corpore, quod per animam vivificatur; sed divinitas non fuit separata nec ab anima nec a corpore: quod patet ex symbolo fidei, in quo de filio dei dicitur, quod sepultus est, et descendit ad inferos. Corpore autem iacente in sepulcro, et anima ad inferos descendente, non attribuerentur ista filio dei, nisi haec duo essent ei copulata in unitate hypostasis vel personae.

Et ideo de christo in triduo mortis dupliciter loqui possumus: uno modo quantum ad hypostasim vel personam, et sic est idem numero simpliciter qui fuit; aut quantum ad naturam humanam; et hoc dupliciter.

Uno modo quantum ad totam naturam, quae humanitas dicitur: et sic christus non fuit homo in triduo mortis, unde nec idem homo, sed eadem hypostasis; aut quantum ad partem humanae naturae: et sic anima quidem fuit omnino eadem numero, eo quod non est transmutata secundum substantiam; corpus vero fuit idem numero secundum materiam, sed non secundum formam substantialem, quae est anima. Unde non potest dici quod simpliciter fuerit idem numero, quia quaelibet differentia substantialis excludit idem simpliciter; animatum autem est differentia substantialis; et ideo mori est corrumpi, non alterari tantum. Nec iterum potest dici, quod simpliciter non sit idem vel aliud, quia non est secundum totam substantiam non idem, aut aliud.

Dicendum est ergo, quod fuit secundum quid idem, secundum quid non idem: secundum materiam enim idem, secundum formam vero non idem.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod homo est nomen naturae, sed filius est nomen hypostasis; et ideo magis in triduo mortis christus potest dici filius hominis quam homo.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod similitudo non attenditur ibi quantum ad omnia, sed solum quantum ad occupationem; nam christus fuit mortuus in corde terrae, non autem ionas in ventre ceti.