QUODLIBETA 2

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum quaelibet passio christi suffecisset ad redemptionem humani generis sine morte.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod alia passio christi non suffecisset ad redemptionem humani generis sine morte.

Argumentum 1

Dicit enim apostolus ad Galat. II, 21: si ex lege est iustitia, ergo christus mortuus est gratis, id est inutiliter et sine causa.

Sed si alia passio sufficeret, christus gratis mortuus esset. Sed hoc habet apostolus pro inconvenienti. Ergo alia passio christi non suffecisset ad redemptionem humani generis.

Argumentum 2

Praeterea, illud emi dicitur quod iusto pretio comparatur. Sed iustum pretium pro peccato primi parentis, quo venditum est in servitutem genus humanum, esse non potuit aliud quam vita christi, quae valet omnium hominum vitas, quae per illud peccatum privatur; nam per peccatum primi hominis mors in omnes introivit, ut dicitur ad Rom. V.

Ergo non potuisset humanum genus redimi per aliam passionem christi absque morte.

Argumentum 3

Praeterea, Gregorius dicit in III Moral., quod nisi christus mortem indebitam suscepisset, nequaquam nos a morte debita liberaret.

Ergo passio alia non suffecisset ad liberationem humani generis sine morte.

Argumentum 4

Praeterea, apostolus dicit ad Hebr. X, vers. 14, quod christus una... Oblatione consummavit in aeternum sanctificatos et ideo non est locus secundae oblationi. Sed manifestum est quod christus ante mortem multas passiones sustinuit, erudiens, laborans, consputus et flagellatus. Si ergo istae passiones suffecissent, non obtulisset seipsum ad mortem. Obtulit autem seipsum hostiam deo pro peccatis nostris, ut dicitur ad Ephes. V; et hoc per mortem. Ergo passio christi absque morte non suffecisset.

Sed Contra 1

Sed contra. Iniuria vel passio alicuius mensuratur ex dignitate personae; maiorem enim iniuriam patitur rex si percutiatur in facie, quam aliqua privata persona. Sed dignitas personae christi est infinita, quia est persona divina. Ergo quaelibet passio eius, quantumcumque sit minima, est infinita; quaelibet ergo passio eius suffecisset ad redemptionem humani generis, etiam sine morte.

Sed Contra 2

Praeterea, bernardus dicit, quod minima gutta sanguinis christi suffecisset ad redemptionem humani generis. Potuisset autem aliqua gutta sanguinis christi effundi sine morte.

Ergo etiam sine morte potuisset per aliquam passionem humanum genus redimere.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod ad emptionem duo requiruntur: scilicet quantitas pretii, et deputatio eius ad aliquid emendum.

Si enim aliquis det pretium non aequivalens ad rem aliquam acquirendam, non dicitur esse simpliciter emptio, sed partim emptio, partim donatio; puta, si aliquis emat librum qui valet viginti libras, pro decem libris, partim emeret librum, et partim sibi donaretur. Rursus si daret etiam maius pretium, et non deputaret ad emendum, non diceretur emere librum.

Si ergo loquamur de redemptione humani generis quantum ad quantitatem pretii, sic quaelibet passio christi etiam sine morte suffecisset ad redemptionem humani generis, propter infinitam dignitatem personae. Et sic procedunt duae ultimae rationes.

Si autem loquamur quantum ad deputationem pretii, sic dicendum est quod non sunt deputatae ad redemptionem humani generis a deo patre et christo aliae passiones christi absque morte. Et hoc triplici ratione.

Primo quidem ut pretium redemptionis humani generis non solum esset infinitum valore, sed etiam esset eiusdem generis, ut scilicet nos de morte per mortem redimeret.

Secundo ut mors christi non solum esset pretium redemptionis, sed etiam exemplum virtutis, ut videlicet homines non timerent pro veritate mori. Et has duas causas assignat apostolus ad Hebr. II, 14-15, dicens: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, quantum ad primum; et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti, quantum ad secundum.

Tertio ut mors christi esset etiam sacramentum salutis, dum nos virtute mortis christi morimur peccato et carnalibus concupiscentiis et proprio affectui; et causa assignatur I Petri III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu.

Et ideo humanum genus non est redemptum per aliam passionem absque morte christi.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod non sine causa deputata est mors christi ad redemptionem humani generis, quamvis minor passio sufficere potuisset, ut dictum est.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod christus non solvendo vitam suam, sed etiam quamcumque passionem patiendo, sufficiens pretium exsolvisset pro redemptione humani generis, si minor passio ad hoc divinitus deputata fuisset; et hoc propter infinitam dignitatem personae christi, ut dictum est.

Ad 3

Aliae duae rationes procedunt ex hoc quod aliae passiones christi non fuerunt deputatae ad hoc quod per eas, absque morte christi, redimeretur humanum genus.