QUODLIBETA 1

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum periurium sit gravius peccatum quam homicidium.

Circa secundum sic procedebatur: videtur quod periurium sit gravius peccatum quam homicidium.

Argumentum 1

Dicit enim bernardus, quod contra praecepta primae tabulae non potest dispensare nec deus nec homo; contra praecepta autem secundae tabulae potest dispensare deus, sed non homo. Ex quo potest accipi quod gravius sit peccare contra praecepta primae tabulae quam contra praecepta secundae. Sed periurium est contra praeceptum primae tabulae, quod est: non assumes nomen dei tui in vanum; homicidium autem est contra praeceptum secundae tabulae: non occides.

Ergo gravius peccatum est periurium quam homicidium.

Argumentum 2

Praeterea, gravius est peccare in deum quam in hominem. Sed periurium est peccatum in deum, homicidium in hominem. Ergo gravius peccatum est periurium quam homicidium.

Sed Contra

Sed contra, poena proportionatur culpae.

Sed gravius punitur homicidium quam periurium.

Ergo est gravius peccatum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod, sicut apostolus dicit ad Hebr. VI, 16, homines per maiores se iurant, et omnis controversiae eorum finis... Est iuramentum.

Frustra autem in causa homicidii controversiae finis esset iuramentum, si homicidium esset gravius peccatum quam periurium; praesumeretur enim quod qui maiorem culpam homicidii commisisset, non vereretur minorem periurii incurrere.

Unde ex hoc ipso quod in causa cuiuslibet peccati defertur iuramentum, manifeste ostenditur quod periurium pro maximo peccato debet haberi. Nec immerito, quia periurare nomen dei, videtur quaedam divini nominis denegatio: unde secundum locum post idololatriam peccatum periurii tenet, ut ex ordine praeceptorum apparet. Sed et apud gentiles iusiurandum erat honoratissimum, ut dicitur in I metaphys..

Ad

Primas autem rationes concedimus.

Resp. ad Sed Contra

Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod in iudicio humano non semper quantitas poenae respondet quantitati culpae: interdum enim infligitur maior poena pro minori culpa, quando gravius nocumentum imminet hominibus ex minori culpa.

Sed secundum dei iudicium gravior culpa graviori poena punitur; unde, ut ostendatur gravitas idololatriae et periurii, postquam in primo praecepto dixerat: non adorabis ea neque coles, subditur, exodi cap. XX, 5: ego sum dominus deus tuus... Visitans iniquitates patrum in filios; et postquam dixerat: non assumes nomen domini dei tui in vanum, subditur: nec enim habebit insontem dominus eum qui assumpsit nomen domini frustra.