QUODLIBETA 1

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum homo absque gratia possit se ad gratiam praeparare.

Ad secundum sic procedebatur: videtur quod homo absque gratia per solam naturalem arbitrii libertatem possit se ad gratiam praeparare.

Argumentum 1

Quia, ut dicitur Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum. Hoc autem dicitur esse alicuius quod est in eius potestate constitutum. Ergo in potestate hominis constitutum est quod possit se ad gratiam praeparare: non ergo indiget auxilio gratiae.

Argumentum 2

Praeterea, Anselmus dicit in Lib. De casu diaboli, quod non ideo aliquis caret gratia quia deus non vult dare, sed quia ipse non vult accipere. Si ergo vellet accipere, posset accipere. Potest ergo, si vult, se ad gratiam praeparare absque exteriori auxilio.

Argumentum 3

Sed dicebat, quod homo indiget in hoc auxilio gratiae quantum ad exterius movens.

Sed contra: homo potest moveri ad conversionem non solum ex bonis, sed etiam ex peccatis; sicut si aliquis videat aliquem enormiter peccantem, et ex horrore peccati ad deum convertitur. Sed peccatum non est a deo. Ergo absque dei operatione potest se homo ad gratiam praeparare.

Sed Contra 1

Sed contra. Per hoc ad gratiam praeparamur, quod ad deum convertimur. Sed ad hoc indigemus auxilio divinae gratiae: dicitur enim Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Ergo homo indiget auxilio gratiae divinae ad hoc quod se ad gratiam praeparet.

Sed Contra 2

Praeterea, ad nihilum non potest homo se praeparare nisi cogitando. Sed ad hoc ipsum indiget homo auxilio gratiae: dicitur enim II Cor. III, 5: non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis.

Ergo indigemus auxilio divinae gratiae ad hoc quod nos ad gratiam praeparemus.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod in hac quaestione cavendus est error Pelagii, qui posuit quod per liberum arbitrium homo poterat adimplere legem, et vitam aeternam mereri; nec indigebat auxilio divino, nisi quantum ad hoc quod sciret quid facere deberet; secundum illud Psal. Cxlii, 10: doce me facere voluntatem tuam.

Sed quia hoc nimis parum videbatur, ut solam scientiam haberemus a deo, caritatem autem, qua praecepta legis implentur, haberemus a nobis, ideo postmodum pelagiani posuerunt, quod initium boni operis est homini ex seipso, dum consentit fidei per liberum arbitrium; sed consummatio est homini a deo.

Praeparatio autem ad initium boni operis pertinet.

Unde ad errorem pelagianum pertinet dicere, quod homo possit se ad gratiam praeparare absque auxilio divinae gratiae; et est contra apostolum, qui dicit ad Phil. I, 6: qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet.

Dicendum est ergo, quod homo indiget auxilio gratiae non solum ad merendum, sed etiam ad hoc quod se ad gratiam praeparet; aliter tamen et aliter.

Nam meretur homo per actum virtutis, cum non solum bonum agit, sed bene, ad quod requiritur habitus, ut dicitur in II ethic., et ideo ad merendum requiritur habitualiter gratia.

Sed ad hoc quod homo praeparet se ad habitum consequendum, non indiget alio habitu, quia sic esset procedere ad infinitum.

Indiget autem divino auxilio non solum quantum ad exteriora moventia, prout scilicet ex divina providentia procurantur homini occasiones salutis, puta praedicationes, exempla, et interdum aegritudines et flagella; sed etiam quantum ad interiorem motum, prout deus cor hominis interius movet ad bonum, secundum illud Prov. XXI, 1: cor regis in manu dei; quocumque voluerit, vertet illud.

Et quod hoc necessarium sit, probat philosophus in quodam cap. De bono fortunae.

Hoc enim agit voluntate; voluntatis autem principium est electio, et electionis consilium.

Si autem quaeratur qualiter consiliari incipiat, non potest dici quod ex consilio consiliari inceperit, quia sic esset in infinitum procedere.

Unde oportet aliquod exterius principium esse quod moveat mentem humanam ad consiliandum de agendis.

Hoc autem oportet esse aliquod melius humana mente. Non ergo est corpus caeleste, quod est infra intellectualem virtutem, sed deus, ut philosophus, ibidem, concludit.

Sicut ergo omnis motus inferiorum corporum, quae non semper moventur, principium est motus caeli, ita omnium motuum inferiorum mentium principium est a deo movente.

Sic ergo nullus potest se ad gratiam praeparare, nec aliquid boni facere, nisi per divinum auxilium.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod hominis est se ad gratiam praeparare per liberum arbitrium, non excluditur necessitas auxilii divini; sicut nec per hoc quod ignis est calefacere, excluditur necessitas caelestis motus.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod deus movet omnia secundum modum eorum. Et ideo divina motio a quibusdam participatur cum necessitate, a natura autem rationali cum libertate, propter hoc quod virtus rationalis se habet ad opposita. Et ideo sic deus movet mentem humanam ad bonum, quod tamen potest huic motioni resistere: et sic ex deo est ut homo se ad gratiam praeparet; sed quod gratia careat, non habet causam a deo, sed ab homine, secundum illud Osee XIII, 9: perditio tua ex te Israel; tantummodo ex me auxilium tuum.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod licet peccatum non sit a deo, tamen deus peccatum quandoque ordinat ad hoc ut sit alicui salutis occasio.