QUODLIBETA 1

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Quaestio 6

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 3

Utrum homo in statu innocentiae dilexerit deum plus quam omnia, et supra seipsum.

Ad tertium sic proceditur: videtur quod primus homo in statu innocentiae non dilexerit deum super omnia, et plusquam seipsum.

Argumentum 1

Sic enim diligere deum, meritorium est maxime. Sed primus homo in statu illo non habuit unde posset proficere per meritum, ut dicitur in 24 dist. II Lib. Sentent.. Ergo primus homo in statu illo non dilexit deum plusquam seipsum, et super omnia.

Argumentum 2

Praeterea, sic diligere deum, est maxima praeparatio mentis humanae ad gratiam consequendam.

Primus autem homo in statu illo ponitur gratiam non habuisse, sed sola naturalia.

Ergo non dilexit deum plusquam seipsum, et super omnia.

Argumentum 3

Praeterea, natura in se recurva est, quia scilicet omnia quae amat, retorquet ad se.

Sed propter quod unumquodque tale, et illud magis. Ergo naturali dilectione plus diligebat seipsum quam deum: non ergo diligebat deum super omnia.

Sed Contra

Sed contra, si non diligebat deum plus quam seipsum: aut ergo minus se, aut aequaliter sibi; et utroque modo sequitur quod seipso homo frueretur, dum se non referret in deum. Frui autem seipso inducit perversitatem peccati, ut Augustinus dicit. Ergo primus homo in statu innocentiae iam erat perversus per peccatum: quod est impossibile.

Sequitur ergo ut diligeret deum super omnia.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod si homo fuit factus in gratia, ut ex verbis basilii et Augustini haberi potest, quaestio ista locum non habet. Manifestum est enim quod existens in gratia, per caritatem diligit deum supra seipsum.

Sed quia possibile fuit deo ut hominem faceret in puris naturalibus, utile est considerare ad quantum se dilectio naturalis extendere possit.

Dixerunt ergo quidam, quod homo vel Angelus, in puris naturalibus existens, diligit deum plusquam seipsum naturali dilectione secundum amorem concupiscentiae, quia scilicet bono divino magis frui desiderat tamquam maiori et suaviori; sed secundum amorem amicitiae naturaliter homo plus diligit seipsum quam deum. Est enim amor concupiscentiae quo dicimur amare illud quo volumus uti vel frui, sicut vinum, vel aliquod huiusmodi; amor autem amicitiae est quo dicimur amare amicum, cui volumus bonum.

Sed ista positio stare non potest. Dilectio enim naturalis est quaedam naturalis inclinatio indita naturae a deo. Nihil autem naturale est perversum. Impossibile est ergo quod aliqua naturalis inclinatio vel dilectio sit perversa: perversa autem dilectio est ut aliquis dilectione amicitiae diligat plus se quam deum. Non potest ergo talis dilectio esse naturalis.

Dicendum est ergo, quod diligere deum super omnia plus quam seipsum, est naturale non solum Angelo et homini, sed etiam cuilibet creaturae, secundum quod potest amare aut sensibiliter aut naturaliter.

Inclinationes enim naturales maxime cognosci possunt in his quae naturaliter aguntur absque rationis deliberatione; sic enim agit unumquodque in natura, sicut aptum natum est agi.

Videmus autem quod unaquaeque pars naturali quadam inclinatione operatur ad bonum totius, etiam cum periculo aut detrimento proprio: ut patet cum aliquis manum exponit gladio ad defensionem capitis, ex quo dependet salus totius corporis. Unde naturale est ut quaelibet pars suo modo plus amet totum quam seipsam. Unde et secundum hanc naturalem inclinationem, et secundum politicam virtutem, bonus civis mortis periculo se exponit pro bono communi.

Manifestum est autem quod deus est bonum commune totius universi et omnium partium eius. Unde quaelibet creatura suo modo naturaliter plus amat deum quam seipsam: insensibilia quidem naturaliter, bruta vero animalia sensitive, creatura vero rationalis per intellectivum amorem, quae dilectio dicitur.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod diligere deum prout est principium totius esse, ad naturalem dilectionem pertinet; sed diligere deum prout est obiectum beatitudinis, est gratuitae dilectionis, in qua meritum consistit.

Nec tamen necessarium est ut in hoc sustineamus sententiam magistri dicentis, quod homo in primo statu non habuit gratiam per quam mereri posset.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod naturali dilectione qua deus super omnia naturaliter diligitur, potest aliquis magis et minus uti; et quando in summo fuerit, tunc est summa praeparatio ad gratiam habendam.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod inclinatio rei naturalis est ad duo: scilicet ad moveri, et ad agere. Illa autem inclinatio naturae quae est ad moveri, in seipsa recurva est, sicut ignis movetur sursum propter sui conservationem.

Sed illa inclinatio naturae quae est ad agere, non est recurva in seipsa: non enim ignis agit ad generandum ignem propter seipsum, sed propter bonum generati, quod est forma eius; et ulterius propter bonum commune quod est conservatio speciei. Unde patet quod non universaliter verum est quod omnis dilectio naturalis sit in se recurva.