Abyssus abyssum. Exponit remedium quantum ad duo dicta: scilicet quantum ad turbationem quam habet in se, et quantum ad memoriam de deo, ibi, in die mandavit. Quantum ad primum proponit similitudinem et exponit causam. Abyssus in Scriptura signat multitudinem aquarum. Gen. 1: tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus domini etc.. Contingit etiam quod aquae quando in multitudine generantur in aere, possunt vocari abyssus. Et in istis pluviis est quaedam circulatio: quia descendunt ad terram, et ex eis elevantur vapores qui generant alias aquas: et inter media sunt frequenter tonitrua, quae fiunt ex commotione nubium quae generantur a vaporibus et pluviis.
Item contingit quod post tonitruum sequuntur fulgura. Ps. 134: fulgura in pluviam fecit.
Dicit ergo, abyssus, idest multitudo aquarum, invocat abyssum, idest trahit ad se multitudinem aquarum aliarum: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest quaedam loca occulta sunt in quibus generantur aquae, et ex quibus descendunt. Unde cataractae, idest nubes, quae quasi cataractae quaedam sunt, ex quibus generantur. Et haec in Scriptura, scilicet abyssus et tempestas, important malum. Exo. 15: abyssi operuerunt eos: unde abyssus etc. Quasi dicat: una punitio dei, abyssum invocat idest continuatur ad aliam; quasi dicat: judicium dei, quo infert praesentia mala, invocat judicium quo futura mala infert. Psalm. 33: judicia tua abyssus multa. Et hoc sic, in voce cataractarum tuarum, idest per vocem Scripturarum tuarum, vel praedicatorum. Et hoc refertur ad hoc quod dicit, anima mea conturbata est.
Quare? quia abyssus: idest ex uno malo vel ex uno peccato sequitur magna poena. Vel aliter, propterea memor ero etc.: ut per abyssus intelligatur sacra doctrina: et sic est sensus: abyssus, idest vetus testamentum vocat alium, idest novum testamentum.
Et haec duo concorditer inducit ut memor sim tui, quia in utroque promittit homini auxilium dei: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest praedicatorum et doctorum. Vel aliter, propterea memor etc.
Quia, abyssus: idest homo; qui vocatur abyssus.
Quis scit hominis quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est, 1 Cor. 2. Jer. 17.
Secundum aliam litteram, profundum est cor hominis et inscrutabile. Ergo, abyssus, idest unus homo, invocat alium ad christum. Et hoc fit non propria virtute, sed, in voce cataractarum tuarum; idest inspiratione spiritus sancti, ex qua habet efficaciam lingua praedicatoris. Omnia excelsa tua. Supra Psalmista posuit similitudinem suae tribulationis; hic autem ipsam similitudinem exponit.
Supra dixit, abyssus abyssum invocat; et refertur ad signandum, quod non solum unam poenam passus est, sed multas: et ad hoc sequitur suam similitudinem: homo affligitur ab aqua, aut descendente ab aere, aut existente in aere, aut existente inferius: et iste ab utraque dicit se afflictum. A prima, cum dicit, omnia excelsa tua; a secunda, cum dicit, et fluctus tui super me transierunt.
Excelsa ista sunt futura supplicia, et respiciunt futurum judicium, quod fuit in mari, quando submersi sunt quasi plumbum: Exod. 15: fluctus sunt poenae praesentes quae invocant illud.
Et ideo, turbatus sum: job 19: viam fecerunt sibi per me. Glossa, transierunt, idest, a me recesserunt, fluctus tui. Et sic secundum istam expositionem haec est ratio consolationis; quasi dicat: memor ero tui, qua omnia excelsa tua et fluctus tui recesserunt a me; quasi dicat: poenae majores quae designantur per fluctus, transierunt super me, idest videbantur excedere facultatem meam.
Sed prima expositio est melior.