Confringam. Hic excludit eorum potentiam resistendi; quasi dicat, non resistent mihi, quia, confringam illos, idest ita vires eorum diminuam, quod, nec poterunt stare. Ps. 35: ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Job 38: brachium excelsum confringetur, idest non durabunt adversum me, vel non poterunt resistere. Levit. 28: persequimini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Et hoc ideo, quia venient in potestatem meam: et hoc est quod dicit. Cadent subtus pedes meos. Hoc etiam debemus nos facere de malis motibus et peccatis vel Daemonibus. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.
Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.