IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De creatione hominis. Is excursis, quae supra de hominis creatione praemisimus effectui mancipare atque ordine explanare nunc suscipimus, ubi haec consideranda videntur, scilicet, quare creatus sit homo, et qualiter institutus, et qualis vel quomodo factus, deinde qualiter sit lapsus, postremo, qualiter et per quae sit reparatus. Horum autem primo et secundo posita, id est, causam creationis humanae et modum institutionis, superius pro modulo nostrae facultatis tractavimus.
Qualis vel quomodo factus sit homo.
Ideoque superest, ut qualis vel quomodo factus sit, discutiamus. In Genesi legitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. In eo quod dicit : Faciamus, una operatio trium personarum ostenditur: in hoc vero quod dicit : Ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia trium personarum monstratur, Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et Spiritum sanctum, non, ut quidam putant, Angelis, quia Dei et Angelorum non est eadem imago et similitudo.
Quod imago et similitudo hic a diversis accipitur varie : a quibusdam increata et ab aliis creata, et increata vel essentia Trinitatis, vel Pater, vel Filius et Spiritus sanctus.
Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur, id est, Trinitatis essentia, ad quam factus est homo, vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreata. Increatam enim imaginem, quae Deus est, intellexisse videtur Beda cum dicit, " non esse unam imaginem Dei et Angelorum, sed trium personarum; " et ideo personis, non Angelis fit ibi sermo. Improprie tamen imago dicitur, quia imago relative ad aliud dicitur, cujus similitudinem gerit et ad quod repraesentandum facta est, sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque quodammodo repraesentabat: improprie autem imago dicitur id ad quod aliud fit: sicut exemplum proprie dicitur quod sumitur ex aliquo, et exemplar, ex quo sumitur aliquid. Ponitur tamen aliquando abusive alterum pro altero: ita et minus proprie accipitur imago essentia Trinitatis , si tamen ea nomine imaginis in hoc loco intelligitur.
Opinio eorum qui putaverunt Filium per imaginem et similitudinem hic accipi.
Filius vero proprie imago Patris dicitur, sicut supra in tractatu de Trinitate diximus. Unde fuerunt nonnulli, qui ita distinxerunt, ut imaginem in hoc loco intelligerent Filium: hominem vero non imaginem, sed ad imaginem factum dicerent: quos refellit Apostolus dicens : vir quidem est imago et gloria Dei. Haec namque imago, id est, homo, cum dicitur fieri ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur fieri, alioquin non diceretur : ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram diceret, cum Filius solius Patris imago sit? Fuerunt autem et alii, perspicacius haec tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum, ad imaginem vero subinteligendufn esse meam. Hominem vero et imaginem esse, et ad imaginem et similitudinem factum esse, tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.
Nec horum nec illorum sententiam approbat, sed imaginem et similitudinem Dei in homine quaerendam et considerandam docet, ut imago et similitudo creata intelligatur.
Verumtamen haec distinctio, licet reprobabilis penitus non videatur, quia tamen de medio montium, . id est, auctoritatibus Sanctorum non manat, congruentius in ipso homine imago et similitudo Dei quaerenda est et consideranda. Factus est ergo homo ad imaginem Dei et similitudinem secundum mentem, qua irrationalibus antecellit: sed ad imaginem secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem, ad similitudinem, secundum innocentiam et justitiam, quae in mente ratio: nali naturaliter sunt. Vel imago consideratur in cognitione verita tis , similitudo in amore virtutis vel imago in aliis omnibus, similium do in essentia, quia immortalis et indivisibilis est. Unde Augustinus in libro de quantitate animoe : Animi facta est similis Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus. Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est ergo homo secundum animam ad imaginem et similitudini non Patris, vel Filii, vel Spiritua sancti, sed totius Trinitatis: ita et secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei in eo est. Sicut imago dicitur et tabula et pictura, quae in ea est ; sed propter picturam, quae in ea est, simul et tabula imago appellatur: ita propter imaginem Trinitatis, etiam illud in quo est haec imago, nomine imaginis vocatur.
Quare homo dicitur imago et ad imaginem, Filius vero imago, non ad irram gincm.
Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem, Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus aequalis et in nullo dissimilis: homo creatus est a
Deo, non genitus, non parilitate aequalis, sed quadam similitudine accedens ei. Unde Augustinus in lib. 1. de Trin. " In Genesi legitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus et nostram pluraliter dixit, et nisi ex relativis accipi non oportet, ut facere intelligantur Pater et Filius et Spiritus sanctus ad imaginem Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata: ideo ita imago dicitur, quod et ad imaginem, quia non aequatur parilitate, sed accedit quadam similitudine. Filius autem est imago, sed non ad imaginem, quia aequalis Patri. Dictus est ergo homo ad imaginem, propter imparem similitudinem ; et ideo dicit nostram , ut imago Trinitatis esse homo intelligatur non Trinitati aequalis, sicut Filius Patri." Ecce ostensum est, secundum quid sit homo similis Deo, scilicet secundum animam. Sed et " in corpore quamdam proprietatem habet, quae hoc indicat, quia est erecta statura, secundum quam corpus animae rationali congruit, quia in coelum erectum est. "
(Finis textus Magistri.)