IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(r) Quantum ad secundum articulum principalem, qui est: an prima causalitas respectu creaturarum, quantum ad esse secundum quid earum, sit de necessitate in tribus suppositis. Quantum ergo ad istum articulum, dicit primo Doctor, quod si in intellectu Patris sint ideae practicae, sicut argutum est supra contra opinionem Henrici, videtur sequi quod Verbum sit genitum de creatura, ut est idea in intellectu Patris, quia natum est de omnibus his, quae sunt in scientia Patris secundum Augustinum 15. de Trinit. cap. 14.
(s) Sed contra istud arguitur, etc.
Et nota pro clariori intellectu, quod Doctor hic non asserit ideas practicas esse in intellectu divino, quia supra hoc improbavit. Sed si ponerentur, ut ponit Henricus, Doctor arguit contra, ostendendo quod ex positione tali sequerentur multa inconvenientia.
Secundo nota, pro intellectione trium rationum, quae sunt contra Illam positionem, quod si idea, puta lapidis, est in intellectu Patris, tunc lapis in esse intelligibili pertinet ad memoriam Patris, sicut nos dicimus quod lapis praesens intellectui nostro in ratione objecti intelligibilis pertinet ad memoriam nostram, ut patet a Doctore in primo dist. 2. part. 2. d. 3. q. 7. d. 6. 27. et alibi saepe. Et sicut in nobis intellectio lapidis dicitur produci memoria, id est, de intellectu, et lapide existente praesente in ratione objecti intelligibilis, quia talis intellectio est vere expressiva talis memoriae, et specialiter est expressiva objecti relucentis in memoria, sic omne objectum intelligibile in intellectu Patris videtur pertinere ad memoriam Patris. Et quia Verbum est de memoria Patris, et per consequens de omni eo quod pertinet ad memoriam Patris, sequitur quod Verbum dicatur Verbum lapidis, sicut etiam dicitur Verbum essentiae, quia expressivum illius, ut patet a Doctore in primo dist. 2. part. 2. quaest. 2. d. 27. 2. etc. Et sic contra hanc positionem specialiter arguit Doctor primo, quia si sic, tunc sequeretur quod sicut Verbum dicitur Verbum lapidis, quia lapis habet esse intelligibile in memoria Patris, de qua producitur, sic videtur sequi quod Spiritus sanctus sit amor lapidis, quia lapis habet esse amabile vel amatum in essentia divina amata, quod videtur inconveniens.
(t) Item non tantum Pater novit formaliter. etc. Cum dicit novit formaliter, id est, quod habet in se formaliter notitiam, qua novit creaturas et Filium, adverte quod Doctor non intendit arguere, quod de creaturis ut notis, etc. quod ly ut stet reduplicative, quasi creatura sub illa ratione, qua est nota Patri, sit ratio formalis producendi Filium, quia ut sic nullo modo pertinet ad memoriam productivam. Sed si ponuntur pertinere ad memoriam productivam, prius cognoscuntur ab intellectu divino, ut in simili patet a Doctore hic, quod memoria divina prius est operativa quam productiva, et in primo dist. 2. part. 2. q. 3.
(u) item nulla relatio realis. Haec ratio stat in hoc, quod quando ratio formalis generandi realiter distinguitur a genito, videtur dicere relationem realem ad ipsum genitum. Hoc patet a Doctore in primo dist. 5. q. 2. ubi vult quod inter terminum formalem generationis, et rationem formalem generandi, si realiter distinguuntur, sit relatio realis communicantis et communicati: si vero sola ratione distinguuntur, quod sit tantum relatio rationis. Hoc posito patet, quod creatura distinguitur realiter a Verbo, ergo si Verbum esset genitum de creatura, tunc realiter referretur ad ipsum, quod est impossibile, ut patet in primo dist. 30.
Adverte tamen, quod duae primae rationes, si intelliguntur de productione Verbi secundum quid, et non secundum ejus esse simpliciter, non videntur falsae, imo verae. Tertia vero ratio concludit tantum de productione Verbi simpliciter ; si ergo ideae practicae ponantur in Deo, ut rationes formales producendi Verbum, secundum esse simpliciter, tres rationes praedictae concludunt contra tales ideas. Si vero ponantur rationes formales producendi tantum secundum quid, minime concludunt aliquod inconveniens. Dico ergo, quod si ideae ponantur in intellectu divino, non ex natura rei, sed tantum per actum intellectus divini, ita quod tantum pertineant ad memoriam non ex natura rei, sed per actum intellectus divini producente illas in esse intelligibili, ut sic non pertinent ad memoriam divinam simpliciter, quae est ratio formalis producendi aliquid in esse simpliciter: ideo vere pertinent ad memoriam secundum quid, quia de illis non producitur aliquid ad intra simpliciter, sed secundum esse secundum quid, sic intelligendo potest faciliter responderi ad istas tres rationes.
Ad primam dico, quod non est inconveniens, quod Verbum habeat esse a memoria, quae includit simpliciter intellectum et essentiam, habeat dico esse simpliciter, et quod etiam ipsum habeat esse secundum quid ab intelligibili existente in memoria Patris non ex natura rei, sed per actum intellectus divini, quia primo modo Verbum est simpliciter expressivum essentiae divinae, per quam habet esse simpliciter, ut supra patuit per Doctorem in 1. disl. 2. et 27. q. 2. Secundo vero modo habet tantum esse secundum quid, et ut sic est suo modo expressivum omnis intelligibilis existentis in memoria. Patris, et pariformiter dico de Spiritu sancto.
Ex his etiam patet solutio ad secundum argumentum, et concedo quod non est inconveniens Verbum esse de seipso secundum quid, ut de intelligibili existente in memoria Patris.
Patet etiam solutio ad tertium argumentum, quia relatio Verbi ad creaturam pertinentem ad memoriam Patris in esse
intelligibili modo praeexposito, non est relatio realis, sed tantum rationis, quia ad ipsum refertur, ut tantum habet esse secundum quid.