Secunda regula b. patris Francisci pro fratribus minoribus instituta.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT XII.

De euntibus inter Sarracenos et alios infideles.

Quicunque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Sarracenos et alios infideles, petant inde licentiam a suis ministris provincialibus, ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis, quos viderint esse idoneos ad mittendum. Ad haec per obedientiam injungo ministris, ut petant a domino Papa unum de sanctae Romanae ecclesiae Cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector hujus fraternitatis, ut semper subditi et subjecti pedibus ejusdem sanctae ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.

Laudes secundae regulae fratrum minorum a b. patre prolatae.

Fratres mei et filii charissimi, praeclare nobiscum actum est in concessione hujus regulae. Haec enim, quae nobis proponitur, liber est vitae, spes salutis, arrha gloriae, medulla evangelii, via crucis, status perfectionis, clavis paradisi, pactum aeterni foederis. Nemo vestrum est, qui ignoret, quantum emolumenti conferat nobis sacra religio, cum colluctator et adversarius noster ad omnes dolos vel cogitandos vel explicandos mirus sit artifex atque omnia, quae nocere possunt, pro laqueis habeat, unde quamplures, nisi religionis beneficio muniti essent, in summum discrimen adduxisset. Hanc ergo vestram regulam scitote omnes, et in alleviatione taedii et memoria praestiti juramenti, cum interiori homine de ea confabulamini, cum intentione eam adimplendi semper prae oculis portate, imo et cum ipsa debetis mori.