Secunda regula b. patris Francisci pro fratribus minoribus instituta.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT III.

De divino officio et jejunio et quomodo fratres ire debeant per mundum.

Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria. Laici vero dicant viginti quatuor "Pater noster" pro Matutino, pro Laudibus quinque, pro Prima, Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum septem, pro Vesperis autem duodecim, pro Completorio septem et orent pro defunctis. Et jejunent a festo omnium sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero Quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto jejunio consecravit, qui voluntarie eam jejunant, benedicti sint a Domino, et qui nolunt, non sint astricti, sed aliam usque ad Resurrectionem Domini jejunent. Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria jejunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres jejunio corporali. Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis nec alios judicent, sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. "In quamcunque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui; " et secundum sanctum evangelium "de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare. "