Secunda regula b. patris Francisci pro fratribus minoribus instituta.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT X.

De admonitione et correctione fratrum.

Fratres, qui sunt ministri et servi aliorum fratrum, visitent et moneant fratres suos et humiliter et charitative corrigant eos, non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam suam et regulam nostram. Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter praecipio, ut obediant suis ministris in omnibus, quae promiserunt Domino observare, et non sunt contraria animae suae et regulae nostrae. Et ubicunque sunt fratres, qui scirent et cognoscerent se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero charitative et benigne eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis et facere, sicut domini servis suis. Nam ita debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum. Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant fratres ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et solicitudine hujus saeculi, detractione et murmuratione, et non curent nescientes litteras litteras discere, sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam ejus operationem, orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem et patientiam in persecutione et in infirmitate et diligere eos, qui nos persequuntur, reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. "