Admonitio et Orationes

 Beati patris ad fratres admonitio.

 Sapientiae, simplicitatis, paupertatis, humilitatis, charitatis, obedientiae laudes.

 De perfecta laetitia.

 Orationis dominicae expositio.

 Domini Dei altissimi laudes.

 Oratio.

 Beati patris in conversionis suae primordio oratio.

 Oratio horis canonicis praemittenda.

 Oratio.

 Beatae Mariae virginis salutatio.

 Ad virginem oratio.

 Alia ad Mariam oratio.

 Beati patris pro paupertate obtinenda oratio.

 Oratio, quam dicere solebat, quando sacerdos sanctissimum Christi corpus elevabat.

 Beati patris pro commendanda sua familia oratio, quum generalatu se abdicaverat.

 Quotidiana beati patris oratio.

Beati patris pro paupertate obtinenda oratio.

O Domine Jesu, ostende mihi semitas tuae dilectissimae paupertatis. Scio enim, quod testamentum vetus novi fuit figura. Illis promisisti: "Quia omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. " Calcare est contemnere, paupertas omnia calcat, ergo omnium est regina. Sed, Domine mi pie Jesu Christe, miserere mei et dominae paupertatis; nam et ego eius amore anxior, nec sine ipsa requiescere possum. Domine mi, tu nosti, qui me de ista inamorasti; sed et ipsa sedet in tristitia, ab omnibus repulsa, " facta est quasi mulier vidua, domina gentium, " vilis et contemptibilis, dum omnium regina virtutum, et conqueritur sedens in sterquilinio, quod omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt eius inimici, et ipsos probant iam diu esse adulteros et non sponsos. Vide, Domine Jesu, quia paupertas pro tanto est regina virtutum, pro quanto relictis angelorum sedibus descendisti ad terras, ut ipsam posses charitate perpetua desponsare et omnes perfectionis filios in ipsa et ex ipsa et per ipsam producere, quae et tibi cum tanta fidelitate adhaesit, quod et in matris utero inchoavit suum obsequium, dum corpus animatum habuisti omnium minimum. Sed et orientem ex utero in praesepio sancto recipit et stabulo, et conversantem in mundo sic omnibus te privavit, ut capitis reclinatorio faceret te carere. Sed et fidelissima consortia, dum ad bellum nostrae redemptionis accederes, te est comitata fideliter et in ipso passionis conflictu individuus armiger astitit et discipulis recedentibus, negantibus nomen tuum, ipsa non discessit, sed te tunc cum loto comitatu suorum principum fideliter sociavit. Imo ipsa matre propter altitudinem crucis (quae tamen te tunc fideliter coluit et aflectu anxio tuis passionibus iuncta fuit) ipsa, inquam, tali matre te non valente contingere, domina paupertas cum omnibus suis penuriis, tanquam tibi gratissimus domicellus, te plusquam unquam fuit strictius amplexata et tuo cruciatu praecordialius iuncta. Propter quod nec sibi vacavit crucem polire, nec rusticano more componere, et ipsos clavos, ut creditur, non in sufficienti numero vulneribus fabricavit nec ipsos exacuit nec polivit, sed tres rudes et asperos et obtusos ad adjuvandum tuum supplicium praeparavit. Et dum sitis moreris ardore, ipsa fidelis sponsa solicite affuit, ut nec modicum aquae posses habere, sed et per satellites impios tantae amaritudinis confecit poculum, quod gustare potius potuisti, quam bibere. In huius igitur sponsae strictis amplexibus animam amisisti. Sed nec ipsa fidelis sponsa tuis defuit exequiis sepulturae; nec tibi aliquid in sepulchro, in unguentis, in linteis habere permisit, nisi ab aliis mutuatum. Nec haec sanctissima sponsa tuae resurrectioni defuit, quia in eius amplexus gloriose resurgens in sepulchro omne mutuatum et adventitium reliquisti. Hanc tecum asportasti ad coelos mundanis relinquens omnia, quae sunt mundi. Et tunc dominae paupertati signaculum regni coelorum ad signandum electos volentes incedere per perfectionis semitam reliquisti. O quis non diligat dominam paupertatem hanc prae omnibus? A te peto hoc privilegio consignari, exopto hoc thesauro ditari, postulo, ut mihi et meis in aeternum sit proprium, pauperrime Jesu, propter nomen tuum nihil posse sub coelo proprium possidere et alienis rebus semper cum usus penuria, dum vivit caro misera, sustentari, amen.