LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT II.

Qualiter semen sumitur de superfluo nutrimenti ?

Quoniam autem generatio fit ex nutrimento secundum substantiam, licet alterum sit secundum esse, oportet considerare etiam de semine. Semen enim tam in plantis est quam in animalibus, et non invenitur nisi in animatis : propter quod illa sola de se sunt generantia. Alia autem generant species suas in materia aliena : oportet enim animati materiam esse praeparatam operationibus animati et animae : quia aliter non reciperet formam et substantiam quae est anima. Cum enim., sicut in libris de Anima diximus, et in prima philosophia ''probatur, anima agat et imprimat in corporum natura, et sic corporum natura est instrumentum animae, non potest anima causari ab actionibus qualitatum activarum et passivarum corporalium, sicut causantur aliae formae. Propter quod reprehensibiles sunt harmoniam animam esse dicentes, vel aliquid ex qualitatibus corporum consequens. Oportet autem operationem animae fieri semen animati, ut potentiam habeat ad. animam : propter quod oportet semen accipi de substantia nutrimenti, in quo actus et operationes et vires suas impressit anima. Declaratum enim est in scientia divina, quod ante omnem potentiam praecedit actus, non tamen in eodem : et ideo potentia animatum necessario habebit ante se actum animatum, quod contulit eidem hujus potentiam .

His igitur demonstrationibus oportet semen esse sumptum de nutrimento, quod sufficienter passum est ab anima. Non autem passum est sufficienter, quod non sufficienter assimilatum est. Et ideo ab ultimo digesto nutrimento oportet esse seminis decisionem antequam tamen corpori uniatur. Hoc autem est quando quarta digestio completa est in ipso. Et ideo tradunt Peripatetici, quod semen est superfluitas quartae digestionis a toto corpore decisa, et maxime a capite : a toto quidem corpore quod sit potentia totum et quodlibet membrum. A capite autem plus descendit, quam ab aliquo uno et singulari membro : propter hoc quod anima in ipso efficitur non ut actus primus corporis, sed ut artifex operans sibi habitaculum. Et quia in capite virtutes sunt, quibus animatum differt ab inanimato, hoc est, motus et sensus, ideo maxime a capite descendit. Signum autem hujus est, quod maxime operationes cerebri debilitantur ex multo coitu : eo quod venis quibusdam juxta tempora, quae spermaticae vocantur, abscissis, amplius non accidit spermatizare.

Sic autem resoluto a toto corpore semine, dicit Constantinus quod habet speciales venas duas per quas ad testiculos descendit, quae fricatione coitus per calorem apertae illud emittunt in coitu. Quod quidem non est verisimile. Quia enim necesse est a toto corpore decidi se-

men, necesse esset has duas venas ad omnia membra terminari. Adhuc autem cum ortus venarum sit a corde vel ab hepate, oportet primo ad haec membra spermatis esse redundantiam, et postea ad vasa seminaria distillare, quae quidem convenientia experimentis esse non videntur. Et ideo verius est, quod per ipsam corporis spongiositatem distillet, et a testiculis attrahatur, sicut attrahit ventosa, et sicut trahitur nutrimentum ad membra, sicut tradit Aristoteles. Calore vero corporis excitato per coitum, pori aperiuntur ut descendat, quod cum descenderit, in ipsis testiculis virtutem formativam accipit, quae sita est in eis, quae virtus form.ati.va est in calore et spiritu seminis, quae. retinetur in spermate per ipsam spermatis viscositatem, Haec autem virtus formativa vocatur anima spermatis : eo quod ut anima operatur. Et huic est simile sicut si. diceremus artem artificis esse in ipsis lignis et lapidibus, et per ipsam ligna et lapides moveri ad figuram domus sine operatione exteriori. Tunc enim artificem domus diceremus esse in lignis et lapidibus, et domum diceremus in eis effective domus fore quae est figura lignorum et lapidum. Similiter autem dicitur virtus formativa, non quod sit anima proprie, sed quia est forma potens facere operationes animae convertendo et formando. Quod enim non sit anima, ex his patet quae in secundo de Anima tradidimus : quia anima non est nisi organici corporis et non ejus quod potentia est corpus organicum. Propter hanc autem virtutem Constantinus et Avicenna vocant sperma esse animatum. Est autem differentia de spermate viri et foeminae : quoniam sperma viri, ut dicit Constantinus, est sicut operatio et artifex et substantia radicalium membrorum. Sed sperma mulieris est sicut cibus assumptus in supplementum, Aristoteles autem comparat haec duo spermata coagulo et lacti, viri quidem sperma coagulo, mulieris lacti. Viri quidem enim sperma omnia facit, et mulieris sperma est in quo fit quod facit sperma viri: et sunt sicut sigillum et cera. Et ideo in virtute quidem viri sperma calidum est et siccum ut moveat et sigillet : mulieris autem sperma virtutem habet frigidi et humidi, ut recipiat ex. humido, et teneat ex frigido.

Est autem in omnibus animalibus quidem masculus et foemina praeterquam in anguilla in qua adhuc discretio sexus non apparuit. sed in animalibus quae valde similia sunt in corporibus, ut pisces, et serpentes, virtus assimilativa nutrimenti habet virtutem formativam : et ideo talia non habent testiculos attrahentes semen. Nec oportet ipsum a toto corpore descendere : quia in illis quod simile est parti, simile est toti. : eo quod totum et pars substantiae ejusdem sunt naturae. Et ideo in talibus lac quod loco spermatis est, non longe a loco primae digestionis nutrimenti generatur, et per confricationem emittitur, sicut patet in piscibus et vermibus et serpentibus. In plantis autem omnino nulla est discretio sexus, sed. ubique impraegnant et impraegnantur ubique. Et hujusmodi causa est, quia ultimo animae vegetabilis est generativa, et ab ipsa diffinitur. Et ideo virtus generativa talium non est tantum in semine, sed in radice et ramis : succus enim in talibus propter similitudinem corpori eorum ubique habet virtutem seminis : et ideo ubicumque est generationis principium, est in talibus multifaria generatio, sicut in his quae de Anima sunt dictum est.

Quod autem sciendum est, praecipue est hoc, quod complexio et digestio seminis praecipue fit digestione quae est pempansis : eo quod illa fiat a naturali et proprio calore, et non. elixando, vel as-

samio. Propter quod etiam semen proprio calore operatur et spiritu contento in ipso, sicut tradunt Aristoteles et Averroes et Avicenna. Propter quod mentitur Constantinus dicens ipsum operari a spiritu qui est in exteriori matricis : matrix enim non ad esse facit in conversione seminis, sed ad bene esse : quia est proprius locus in quo semen calescit.

Qualiter autem et quo instrumento operetur, ad scientiam pertinet libri de Animalibus, ubi de generatione animalium habet determinari. Sed hoc est sciendum hic, quod animalia quae intrinsecus habent testiculos, sicut aves, et praecipue aves parvae, sunt velocis coitus propter velocitatem trahentis et tracti. Animalia autem quae extrinsecus habent, prolixioris sunt coitus propter illius oppositum.

Apparet igitur in omnibus animatis sperma generari a superfluo quartae digestionis cibi, et sic nutrimentum esse spermatis materiam. Dicitur autem a superfluo generari, eo quod generatur a superfluo Individui : et ideo quamdiu magno incremento Indiget individuum, semen non descendit. Et hujusmodi signum est, quia animalia multi cibi multum desiderium habent ad coitum, sicut homo et equus et animalia parva, quae proportione suorum corporum multum accipiunt cibum, sicut passer, et perdix. Similiter autem et mus et vermes multum ponunt in semine.

Haec igitur de nutrimento et nutrito secundum suum diversum esse, et secundum Peripateticos dicta sunt.

D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA.