LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT IV.

Qua de causa nutriuntur ea quae nutriuntur ?

Qua autem de causa nutrimentum fit, facile est scire ad memoriam revocantibus ea quae in secundo de Anima dicta sunt: quoniam nutrimentum accipit omde quod nutritur ad permanendum in esse individui: contingit autem hoc ideo, quia sicut in praecedenti capitulo dictum est, mixtum est omne animatum, et sunt caloris operationes in ipso. Spiritus enim vehiculum est virtutis animae, et spiritus a calido generatur, et ipsi sunt calidi. Calidum autem omne consumptivum est substantiae et deperdens per evaporationem aliquid ex ipsa substantia. Necesse est igitur, si debeat salvari individuum, restaurari deperditum. In mineralibus autem et lapidibus non dominatur calidum, sed potius frigidum coagulans et terminans siccum. Et ideo cum motus frigiditatis sit constrictio partium rei ad interiora, non fit aliqua in eis deperditio : propter quod nutrimento non indigent. Testatur autem hoc, quod animalia frigida viscosos et superfluos humores habentia, tempore frigido non quaerunt nutrimentum, eo quod in illis nulla vel parva et insensibilis fit deperditio. Nutrimentum igitur est ad deperditi restaurationem : nec deperditio tantum est necessaria in partibus propter calidi consumentis virtutem, sed etiam est utilis, quoniam sicut in respirantibus diu tentus aer non efficitur utilis ad operationem respirationis, ita etiam in animatis materia diu tenta duratur et efficitur inhabilis ad vitae organicae operationes : propter quod restaurari et innovari oportet. Testantur autem hoc animalia durae testae,quae per abjectionem testae renovantur, sed materia forma et specie manente eadem. Signant etiam hoc aves per mutationem plumarum exteriorum, quod abjectio et deperditio et restauratio interioris materia est signum deperditionis et renovationis. Propter quod etiam id quod restaurant, debilius et ignobilius efficitur propter extraneitatem : eo quod ab extrinseco assumitur. Ideo per multum tempus durescunt corpora et rigescunt, et infrigidatur in eis calidum, et non est in eis nisi extraneum et aqueum et. humidum, non nutriens, sed phlegma viscosum, sicut est in corporibus senum : propter quod rogantur pelles eorum propter frigus contrahens et inspissans, et siccum inducens et arescere faciens. De his autem quaedam dicta sunt in libro Perigeneseos.

Non autem verum est quod quidam dicunt, nutrimentum fieri ad caloris impedimentum, ne consumat substantiam:

qua secundum hoc nutrimentum non oportet membris uniri, sed tantum superfundi vel infundi: et ad hoc magis esset idonea humiditas aquea, quam nutrimentalis. Et hoc falsum esse constat ex dictis. Adhuc secundum hoc nutrimentum non nutriret ex hoc quod potentia est caro, vel os, vel aliquod membrum nutriti, sed potius ex hoc quod alteraret et remitteret intensionem caloris qui est in ipso : quae omnia sunt absurda.

Si quis autem objiciat, quod oculis videmus consumi vehementer corpora per famem quando subtrahitur cibus, et impediri consumptionem quando abundanter cibus sumitur, et sic nutrimentum videtur in hoc nutrire quod impedit caloris naturalis violentiam. Dicemus, quod cibus quando unitur membro abundanter, fortificat membrum, ne cito consumatur ejus materialis substantia : et ideo nutriendo et restaurando impedit, et non ita quod superfundatur tantum vel infundatur.

Est igitur per se causa nutrimenti (ut dictum est) restauratio deperditi in eo quod nutritur. Calor enim qui agit et spiritus in omnibus animatis perforantia sunt partium animati, et exsiccativa humidi radicalis quod est in eis. In perforatione autem perforantis continuam necesse est esse deperditionem. Similiter deperditio est consumptio et exsiccatio humidi: et propter haec duo, natura sollicita ne periret opus ejus antequam perveniret ad perfectum nutrimentum, cogitavit ut ex alieno assimilato sibi deperditum restauraret.

Cum autem deperditorum continuum effluxum, et restaurantium. continuum influxum multa sit in partibus materiae animatorum variatio, non tamen sic omnia effluunt successive, ut nihil maneat de substantia radicali, quae primitus formata fuit ex substantia seminis infusa humido seminali, sed potius hoc paulatim deperditur : et in animalibus quorum corpora sunt multae diversitatis., non restauratur : et cum siccatur,moritur ani-

mal. In plantis autem et animalibus quae habent corpora multum similia, sicut vermes, et cancri, humidum nutrimentale sicut seminale efficitur, et virtus nutritiva est sicut formativa propter operationis similitudinem : quoniam formationi in talibus sufficit assimilatio. Et ideo in talibus membra abscissa regenerantur. Cancri enim non habent diversitatem in componentibus, nisi quoad figuram testae exterioris. Et in plantis propter hujusmodi redit ad plantam frequenter juventus ejus : quia virtus assimilativa per Idem opus regenerat juvenes palmites vigorem primae plantationis habentes.

Hoc autem in his animatis quae multum sunt diversa in membris, fieri non potest: propter diversitatem virtutum. assimilantium, quarum quaelibet non operatur nisi in organo suo : et si abscindatur organum, amittit calor terminans nutrimentum duas virtutes quibus assimilare et convertere debebat, quae sunt virtus organi, et virtus potentiae animae in organo sitae, quae fuerunt duae virtutes ex quinque virtutibus caloris supra enumeratis. Cum. autem non nutriat nisi potentia caro, et potentia os, et non potentia quanta caro, aut potentia quantum os, ut in primo Peri geneseos determinatum est, patet quod nutritio non nisi restaurat substantiam deperditam, et non quantitatem auget vel diminuit secundum quod hujusmodi : et in hoc distinguitur ab augmento.

Cum autem nutritum secundum praedicta non nisi in materia recipiat variationem, et omnis motus per formam determinetur, secundum quod nutritio est mutatio nutriti, non potuit nutrimentum in aliquo genere tamquam motus vel mutatio poni. Et ideo cum aliis mutationibus et motibus non potest cadere In numerum. Secundum autem quod nu- tritio est mutatio nutrimenti, est motus ad formam ejus quod praeexistit in quo novum accipit, sicut prius diximus. Et ideo iterum quoad hoc non perfectam habet rationem motus et mutationis. Nutritur enim omne quod animatum est, ad deperditi restaurationem. Et haec est causa principalis quare fit nutrimentum.