LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT III.

De modo nutriti et nutritionis.

Nunc autem restat investigare quo modo fiat nutrimentum, et oportet nos esse contentos modis communibus : quoniam per singula non potest modus nutritionis sciri, nisi cognoscantur naturae corporum nutritorum per singula. Est igitur modus communis omni nutritioni, quod oportet fieri assimilationem in nutrimento per calidum digestivum, sive nat haec decoctio in poris, sive in vasis, sicut in his quae habent viscera. Est autem assimilatio completa, et assimilatio incompleta, et media inter completam et incompletam. Hujusmodi autem causa est, quia necesse est in omni motu medium esse in quo mutatur id quod mutatur, antequam sit in extremo fine, et postquam separatum est a principio : et cum motus sit actus imperfectus ejus quod est in potentia, secundum quod est in potentia, oportet quod mutatur de substantia ad substantiam, habere tres status, quorum unus est vicinus principio motus, et alter secundum medium, et tertius secundum finem complementi: omnis enim mutatio de extremo ad extremum est per medium, sicut in Physicis est determinatum. Propter quod etiam digestio cum sit completio nutrimenti per motum quo transmutatur a passionibus contrajacentibus ad speciem ejus quod nutritur, erit primo juxta dissimilitudinem, in qua tamen inchoata est similitudo : postea autem in quo similitudo adaucta est : et postea in completa similitudine.

Hoc autem patet in animalibus perfectis : quoniam in illis prima alteratio cibi cocti est per separationem succositatis magis purae a faece impura, et purior succositas trahitur ad hepar : et quia aquosa est valde, et aqua humectat plus quam nutriat et augeat, et quasi submergit membra, ideo secunda fit depuratio in hepate ab aquositate superflua, quae fit separatione aquei humoris ab eo qui magis aereus est terminatus subtili terreo. Et in quibusdam animalibus aquea superfluitas attrahitur per renes ad vesicam, in quibusdam redit ad stomachum, et fluidam facit superfluitatem siccam, et exit cum ipsa. Tertia autem est in venis a qua etiam separatur superfluitas, quae redit ad humidam et aquosam superfluitatem per vias nutrimenti, et hypostases facit in urinis. In aliis autem animalibus conjungitur stercori, et emittitur cum ipso, sicut fit in his quae vesicam non habent. Et istae tres sunt generales digestiones et praeparationes nutrimenti, quae faciunt nutrimentum simile non. huic vel illi membro, sed toti corpori.

Et similes quidem his sunt in plantis et animalibus similibus : sed perficitur prima statim in tractu nutrimenti a terra, et secunda in radice, tertia autem in stipite et ramis : et aquositas superflua resudat ex radice et ramis : quia in his sunt generales virtutes nutrimentum alterantes. In membris autem et partibus specialiter consideratis perficiuntur singulares digestiones, quae uni membro in se et non alteri assimilant nutrimentum :

quae quarta est praeparatio nutrimenti qua efficitur nutrimentum nutriens partes speciales : et assimilatur hoc secundum Platonem virtutibus coeli, quae sunt universales moventes secundum universi congruentiam. Virtus autem membrorum assimilatur virtutibus particularibus, quae sunt in materia determinata moventes. Iste igitur est modus communis omnis nutrimenti quo praeparatur et assimilatur ei quod nutritur.

Sicut autem diximus in his quae de Anima scripta sunt, motor in his est anima nutritiva quae speciem influit nutrimento sibi congruam, qua efficitur subjectum animae, in quo operationes vitae vegetabilis valet exercere. Cum enim actus activorum sit in patientibus secundum congruentiam patientium et non secundum congruentiam agentium, substantia nutrimenti formam accipit ab ipsa, non quidem animae ita quod fiat anima vel pars animae, sed per quamdam analogiam quam habet ad animae partem, cujus efficitur proprium organum. Analogiam enim habent motor et motum ad actum unum quem anima agit essentialiter. Organum autem et subjectum sicut instrumentum, sicut diximus analoga esse ad opus, artificem et dolabrum : et talis organi speciem ab anima recipiens nutrimentum accipit motum, qui consequitur speciem et formam illam. In omni enim natura sic est, quod quantum generans generato dat de specie sua, tantum dat ei de consequentibus speciem, quae sunt locus, et motus ad locum, sicut diximus in VIII Physicorum . Cum igitur substantia nutrimenti speciem recipiat animati ab anima, movetur ad locum virtutis animae, quae sita est in organo, cui est per digestionem assimilatum. Et hinc est quod diximus in septimo Physicorum , ''quod tractus non est motus nu-

trimenti, sed motus nutrimenti est similis tractui, qui est motus ad virtutem, qui dat formam corporis, et ad locum ejus in quo ut in membro cui assimilatur, est sita : fit autem operatio hujus virtutis per instrumentum quod est calor naturalis.

Necesse est autem quod virtus hujus caloris quo terminatur nutrimentum ad similationem, ex quinque virtutibus componatur, quarum una est virtus simplicis calidi ignei per quam habet alterare. Altera autem est ex subjecto proprio calidi, quod est humidum complexionale membri, in quo calor operatur : et per hanc virtutem congregatam facit digestionem, quae est epsesis,quae elixatio naturalis vocatur. Tertia autem est virtus quam habet calor ex membro secundum quod est membrum compositum, qua virtute calor movet ad finem determinatum, qui est forma membri. Quartam autem habet virtutem a coelo, qua virtute calor aliquando intus movetur cum sol occidit : aliquando extra, cum sol oriens signum accipere incipit: aliquando ad superiora nutriti spiritus, et humorem ducit quando sol medium coeli ascendit. Quintam autem virtutem principalem habet ab anima cujus est nutrimentum. Sicut enim virtus artificis communiter est artis et instrumenti, ita etiam virtus animae et sua est et instrumenti sui : et per hanc virtutem imprimit substantia nutrimenti speciem vitae, ut in ipso sicut in proprio subiecto operationes vitae exerceantur.

Has enim quinque operationes caloris in nutrimento generaliter invenimus : et occurrunt ultra proprietates nutrimenti intuentibus : propter quod nutrimentum non transmutatur ad formam novam de potentia eductam, sed potius ad formam quae est secundum esse novum, accipit sub ipsa: quoniam accipit esse ossis et carnis et nervi, quae formaliter ante fuerunt, licet substantia nutrimenti nunc addita novum esse habeat sub forma ejus quod nutritur. Et ideo generatio motus nutrimenti esse non potest, et tamen est motus substantialis : quia in generatione quidem nova forma de potentia educitur., et esse novum habet id quod generatur. Hic autem nulla nova forma educitur de potentia: quia manens secundum formam nutritur : et illam formam accipit nutrimentum. Sed nec alteratio dici potest : quoniam in illa manet subjectum idem actu sub diversis accidentibus secundum idem esse substantiale. Nutrimentum autem aliquid esse substantiale accipit quando membris unitur. Simile autem judicium est de eo quod nutritur: hoc enim idem manet secundum formam, non autem omnino idem secundum materiam : et ideo non generatur, quia generatum quidem manet idem secundum materiam, et secundum formam non idem. Neque alteratur, quia alteratum secundum substantialia quae sunt materia et forma, manet idem : nutrimentum autem varietatem habet per influxum et effluxum materiae. De his autem in primo libro de Generatione et Corruptione satis dictum est.

Est autem adhuc considerandum de modo nutritivae, quod omnis praeparatio nutrimenti est similis aut elixationi quae vocatur epsesis, aut assationi quae optesis appellatur, et nulla omnino nutrimenti decoctio similatur pempasi. Omnis enim decoctio nutrimenti est a caliditate quae nutrimento est aliena, et nutrito propria. Et illa quae fit in assimilando nutrimentum mollibus, ut carni, et hujusmodi, similis est epsesi, eo quod illa fit a caliditate quae est in humido, quae est humidum evocans ab eo quod decoquitur. Illa autem quae assimilat nutrimentum par-

tibus duris terrestribus animatis, ut ossibus, similis est assationi quae est optesis. Et ideo omnino illa intus rigantur medullis, et exterius sunt siccata. Medius autem modus est in mediis, sicut in chordis et cartilagine, qui quandoque est similior epsesi, quandoque optesi, secundum quod partes ad quas nutrimentum convertitur, fuerint duriores vel molliores.

Sic igitur dictum est, quod triplicem modum habet nutritio, scilicet ex digestione quadruplici, et ex motore,et instrumento, et ex modis elixationis vel assationis.