IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XX.

Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.

sig. 1

RES

AdminBookmark

Res sapientia interpretatur: et haec praescriptio eruditum reddit auditorem hujus sapientiae. Ne enim crederet aliquis laudem hujus mulieris esse in terrenis divitiis, et non in divitiis sapientiae, ideo talis huic versui titulus praemittitur. Sicut enim dicetur, infra, v. 30: Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur. Eccli. I, 16: Initium sapientiae timor Domini. Et ideo si divitias habet, sapientiae divitiae sunt, et non hujus mundi pompae: sed potius vituperantur quam laudantur.

" Multae filiae, etc. "

In hoc versu tria sunt notanda. Primum est, quid vel quae sint multae filiae. Secundum est, qualiter et quas congregant divitias. Tertium est, qualiter et in quibus haec supergredietur universas.

Circa primum notandum est, quod sunt filiae naturae, et filiae mundi, et filiae legis, et filiae gratiae.

Filiae naturae sunt, quae animum et voluntatem ad propagationem naturae ponunt, hoc arbitrantes optimum, iucun- dari scilicet in filiis, et marito. Et hae significantur per filiam Jephte, quae duobus mensibus virginitatem suam flevit in montibus: eo quod semen super terram non relinqueret, ut patet, Judic. XI, 37 et seq. Significantur etiam istae per filias Lot quae sollicitae de posteritate, cum putarent periissse mundum in concrematione Sodomae et Pentapolis, inebriabant patrem, et adjunctae sunt ei ne mundus dissolveretur . Istas videntur imitari jungentes se secundis et deinceps nuptiis: sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, de quadam Romana quae viginti duos viros successive habuit. Et in Evangelio Matth, xxii, 25 et seq., legitur de septemvira. Et istae quidem filiae peccare non intendunt, nec peccant: sed turpe est rationem honestatis non habere tantum vigorem in homine, quantum habet vigorem castitatis natura in quibusdam brutis: dicitur enim haec natura esse turturis, quod post primi mortem, secundas non admittit nuptias. Et hoc laudatur etiam in Judith, xv, 11, ubi dicitur, quod benedicta est inter omnes mulieres, eo quod castitatem amaverit, et post virum suum alium non admiserit.

Filiae autem mundi sunt, quae semper in luxuria et concupiscentia vivunt: et si quandoque virgines sunt corpore, mente tamen sunt incestae, virginitatem corporis habitu exteriori devirginantes: et istae sunt quae seducunt etiam filios Dei, hoc est, clericos qui se Deo in filios

castos devoverunt: sicut dicitur, Genes. VI, 2: Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Istae significantur per filias Madian, quae scandalum posuerunt filiis Israel, edere de sacrificiis idolorum, et fornicari, ut habetur, Numer. xxv, 1 et seq. Significantur etiam per Jezabel, de qua dicitur, Apocal. II, 20: Permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Istae etiam sunt quae (ut legitur in epistola Jeremiae) in viis sedent circumdatae funibus, etc. . Istae sunt etiam de quibus dicitur, Ezech. XVI, 25, quod diviserunt pedes suos omni transeunti. Transiens enim est qui non moratur: et ille est non legitimus, qui non ligatur vinculis matrimonii ad cohabitandum. Istae sunt etiam de quibus dicitur, Eccli. IX, 10: Omnis mulier, quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur, Et istae sunt de quibus dicit Isaias, iii, 16 et 17: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, ei plaudebant, ambulabant pedibus suis, et compositio gradu incedebant, sicut scilicet inceditur in choreis: decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit, id est, quae debent esse Sion, et factae sunt per concupiscentiam filiae hujus mundi. Istae etiam describuntur, Proverb. vii, 7-20: Considero vecordem juvenem, qui transit per planteam juxta angulum, ei prope viam domus illius, hoc est, meretricis, graditur: in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad decipiendas animas: garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis: nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem, et pro- caci vultu blanditur, dicens: Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vola mea: idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. Et demonstrat pulchritudinem et mollitiem lectuli, dicens: Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex aegypto: aspersi cubile meum myrrha, ei aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. Non est enim vir in domo sua, abiit via longissima: sacculum pecuniae secum tulit: in die plenae lunae, hoc est, post mensem, reversurus est in domum suam. ''Patet per hoc ultimum quod sunt verba adulterae meretricis.

Filiae autem legis sunt, quae timore et vana intentione non Deo sed laudi serviunt: timentes vituperari ab hominibus si votum castitatis quod voverunt, irritum facerent. Et istae sunt de quibus dicit Jeremias, Thren. I, 4: Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. Quia tales semper amaro animo sunt, quia spurcitiam exercere non audent: quidquid enim in corpore et habitu castitatis praetendunt, totum per hypocrisim et vanam laudem turpiori stupro exponunt. Istae sunt virgines fatuae de quibus habetur, Matth. xxv, 8, quarum lampades exstinguuntur veniente Domino ad nuptias. Istae sunt etiam de quibus dicit Salomon, Proverb. XI, 22: Circulus aureus in naribus suis, hoc est, porcae, mulier pulchra et fatua. Sicut enim porca circulum aureum stercori immergit, ita istae pulchritudinem quam in falsa religione praetendunt, luxuria laudis et hypocrisis impiam et inquinatam reddunt.

Filiae vero gratiae sunt, quae et castitatem habent in corde et corpore et habitu et sancta intentione, et in humilitate Christo serviunt: habentes ducem et vexilliferam gloriosam Dei genitricem, et Filium ejus agnum immaculatum. Et de his dicit Apostolus, I ad Co-

rinth, vii, 34: Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Et, Apocal. XIV, 4: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. TU sequuntur Agnum quocumque ierit. Unde dicit Augustinus in libro de Virginitate, quod " alii sancti sequentur non quo-" cumque ierit, sed quo poterunt: vir-" gines autem felicius exsultabunt jucun-" ditisque regnabunt. " Istae etiam significantur per virgines sapientes, quae acceptis lampadibus clarae castitatis in corpore, acceperunt oleum charitatis in vasis cordis sui, et veniente morte cum Domino introierunt ad. nuptias aeternae conjunctionis in qua unus cum ipso spiritus efficiuntur. Sicut enim dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 17: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo.

sig. 2

Istae filiae quadrtiplices congregant divitias. Primae congregant divitias naturae, quae sunt in abundantia prolis et operibus misericordiae. Secundae congregant divitias concupiscentiae, quae sunt in abundantia luxuriae et pomparum Satanae. Tertiae congregant divitias laudis vanae et simulatae justitiae. Quartae vero congregant divitias virtutum et gratiae.

De divitiis filiarum naturae, quae sunt abundantia prolis et operum misericordiae, habetur in Job, i, 2, ubi dicitur, quod nati sunt ei septem filii, et tres filiae: et ostenditur, quod erat simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. Filiae enim naturae sunt filiae desiderantes matrimonium in timore Dei, et in hoc dividuntur a filiabus mundi: " matrimoli nium enim est naturae officium, " ut dicit Augustinus. Unde et dicit Glossa super Genesim, I, 28 quod " Deus Adae " dedit duo praecepta: unum naturae, et " unum disciplinae. " Unum praeceptum naturae est, quod dixit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam. Ad cujus impletionem etiam in paradiso instituit matrimonium. Aliud praeceptum etiam naturae est: Ex omni ligno paradisi comede . Tertium, quod est disciplinae fuit illud: De ligno, scilicet quod est in medio paradisi, scientiae boni et mali ne comedas . Primum enim horum pertinet ad propagationem. Secundum ad naturae in seipsa sustentationem. Tertium autem ad disciplinam, scilicet eruditionem obedientiae. Istae sunt etiam divitiae Jacob, de quibus loquuntur filii Laban, dicentes: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus, factus est inclytus . Nihil enim Jacob a Laban tulit nisi uxores, et filios, et oves: et in filiis est prolis abundantia, et in ovibus opera pietatis. De divitiis autem filiarum mundi habetur, Apoc. xviii, 7, ubi divitias suas jactat magna meretrix, dicens: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Et jactat ibi tria, scilicet dignitatem, et florem honoris, cum dicit: Sedeo regina: et abundantiam luxuriae sive scorti in hoc quod dicit: Vidua non sum: quia scilicet pro uno abcedente centum sibi copulat, vel alios plures. Luctum autem non videt quantum ad rerum defectum, eo quod laute et delicate se tales procurant. Istis filiabus templum Dei, hoc est, coetus clericorum et monachorum plenus est: sicut dicitur, II Machab. VI, 4 et 5: Templum luxuria et commessationibus erat plenum, ei scortantium cum meretricibus: stratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat. Altare etiam plenum erat illicitis, quae leqibus prohibebantur.

De divitiis autem fatuarum filiarum habetur, Jerem. XVII, 11: Perdix fovit quae non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Perdix hujus naturae esse dicitur, quod aliena fovet ova: et cum pullos produxerit, statim ut veram matrem quae ova peperit audierunt, relinquunt perdicem quae fovit, et sequuntur illam quae peperit. Ita est de fatuis virginibus: fovent enim habitu virtutem quam corde non pepererunt. Et ideo faciunt divitias non in judicio: quia in dimidio dierum cum plus fulciri credunt super opera, opera recedent ab eis per vanam laudem, et hoc dum adhuc vivunt: sed in novisse mo dierum post hanc vitam perman ebunt insipientes, eo quod claudetur eis ostium regni coelestis.

Divitia) autem virtutum et gratiae sunt divitiae filiarum gratiae, quae sunt verae divitiae, de quibus dicitur, ad Hebr. XI, 25 et 26 de Moyse, quod magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem: majores divitias aestimans thesauro aegyptiorum improperium Christi, etc.

sig. 3

Sequitur qualiter et in quo ista supergreditur universas. Est autem hoc in vestitu, et ornatu, et divitiis.

De vestitu habetur in Psal. xliv, 14: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis. Et, ibidem, f. 10: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, etc. Quia de hoc multa supra diximus , hic breviter tangendo hoc dictu sufficiat.

Ornatus autem hujus mulieris multiplex est qui tangitur, Isa. III, 18 et seq. .

Et primo tangitur ibi ornamentum calceorum: et sunt sandalia quae habent mulieres ad ornatum et protectionem pedum. Et notantur exempla patrum praecedentium, qui pelles suorum operum cum ipsi mortui sint in Domino, nobis reliquerunt in protectionem affectus et voluntatum nostrarum, quae per pedes intelliguntur.

Secundum quod tangitur sunt lunulas: et sunt quaedam lunulae aureae in fronte super peplum dependentes, et est ornamentum frontis. Per lunam autem quae deficit, proprii defectus consideratio significatur.

Tertium est torques quae est ornamentum colli: per quod notatur custodia discretionis: quia sicut collum capiti corpus conjungit, sic discretio nostra totum corpus nostrae conversationis capiti Christo debet connectere.

Quartum est monilia quae stringunt caputium, et muniunt sinum ne adulter inferat marium in gremium pudoris: et significant castitatem cordis et corporis.

Quintum est armillae, quae sunt ornamenta brachiorum, et significant instantiam et fortitudinem operum.

Sextum autem sunt mitrae quae continent defluentiam capillorum: et significant meditationes sanctas quae illicitas cogitationes tamquam capillorum incompositionem ligant, et non sinunt defluere.

Septimum est discriminalia, et sunt pectines: et significant crebram nostrarum cogitationum discussionem et separationem, ut videatur quid saepius in cogitatu versetur..

Octavum est periscelidas, Id est, fasciae pectorales quae coercent exuberantiam uberum, et significant amoris custodiam, ne sibi illicitus amor in corde ubera subigat: sed post perfectum et castum amorem, muliebris verecundia quae in parte in mammillis est, constringatur et coerceatur.

Nonum murenulas, quae sunt quaedam ornamenta pulcherrima aurium, et significant facilem auditum verbi Dei, scilicet, ut auris semper verbo quod audit de Deo similis sit: unde, in Cantic. I, 10, ubi nostra littera habet, Murenulas aureas faciemus tibi: habet alia littera, " Similitudines aureas. "

Decimum est olfactoriola, et sunt quaedam vasa in quibus defertur muscus, et alia aromatica propter suavitatem odoris: et significant odorem bonae tamse.

Undecimum est inaures, quae sunt communia ornamenta aurium, et significant obedientiam.

Duodecimum est annuli, per quos significatur fides mariti et thori: ligat enim digitum qui annui aris dicitur, in quo est vena a corde procedens.

Tertiumdecimum est gemmae pendentes in fronte, et erat ille maximus decor mulierum: et habitum virtutis qui germen dictus est in Scriptura, significat.

Quartumdecimum est mutatoria, et sunt diversa genera et paria vestium: in quo notatur multiformis conversatio, secundum quod aliter conversandum est cum diversis: sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. IX, 22: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

Quintumdecimum est palliola, et sunt instrumenta apta in tempore calido, et sunt tenuia: et significant modestiam quae decentem ponit habitum et incessum exterius.

Sextumdecimum est linteamina pro populis quae ornant caput, et significant verecundiam quae maxime decet mulieres.

Septimumdecimun est acus: aet est quoddam punctorium aureum ad similitudinem acus, pepli extremitates compungens ne dissolvatur, et significat timorem sanctum qui compungit et continet Sanctorum conversationem ne in dissimulationem paretur.

Octavumdecimum ornamentum est specula, in quibus mulieres se consueverunt adspicere: et significant intelletum Scripturae, in quo singuli considerant utrum turpes vel pulchri sint.

Decimumnonum est vittae: et sunt vittae quaedam rubea ligamenta quibus mitra constringitur retro In magnitudine capillorum: et significant instituta patrum quae quasi funiculus, qui difficile rumpitur, colligunt nos ne forte pereffluamur.

Ultimum autem sive vigesimum ornamentum est theristra, et sunt quaedam pallia tenuia decora valde, et praestantia ornatum extrinsecus: et significant mentis et corporis jucunditatem dio Spiritus sancti.

Haec sunt ornamenta castae et pudicae animae, quae auferuntur a Domino ab incastis mentibus, ut dicitur, Isa. III, 24: Et erit, illis scilicet, pro suavi odore bonae famae faetor, et pro zona bonae meditationis et castitatis, funiculus consuetudinis peccatorum quo colligantur manibus et pedibus ut mittantur in Infernum: et pro crispanti crine i nordinatarum cogitationum, calvitium apertae immunditiae cordis: et pro fascia pectorali, quae (ut diximus) casti amoris custodiam significat, erit cilicium, aeternarum paenarum scilicet asperitas, quibus anima incontinens velut vestimento cilicino vestietur.

Divitiis autem supergreditur omnes in quatuor, scilicet in magnitudine dotis, et in multitudine rerum paraphernalium, et

in excellentia donationis propter nuptias, et in lucro quotidiano.

Dos autem animae ejus est quam dat sibi pater, qui idem pater sponsi et veri animae viri, est visio claritatis, et perfe- ctus amor ejusdem, et perfecta ejusdem iterum comprehensio: non ita ut tota divinitas in nobis claudatur ut ejus fines conspiciantur, sed ut a nobis habeatur omne quod videmus et amamus in ipso. Similiter dos corporis ejus est, ut pro corporis gravitate agilitate dotetur, et pro corporis grossitie dotetur subtilitate sive spiritualitate: pro ipsius autem mortalitate et passibilitate impassibilitatem accipiat, et pro opacitate sive obscuritate recipiat fulgorem septies super solem.

Res autem paraphernales sunt quas habet mulier juxta dotem. Et illae res spiritualiter sunt quae nobis hic de aeterna vita in praegustatione quadam ostenduntur et dantur: ut exsilium nostrum tanto tolerabilius sustineamus et ardentius finiri cupiamus, quanto per experi-

mentum plus de aeternorum dulcedine cognoscimus.

Donatio autem propter nuptias quam scilicet sponsus dat sponsae in signum amoris nuptiarum, est gloria quam habebit nostra natura de Christo homine. Haec enim gloria nobis data est, eo quod Christus nostram naturam desponsando, sibi eam in unam personam conjunxit et copulavit, Lucrum vero quotidianum est gaudium quod habet mulier in numerosa bonorum meritorum actione.

Et sic patet qualiter haec vestitu, et ornatu, et divitiis multas filias naturae et mundi et legis et gratiae supergreditur: utpote quae plus omnibus laboravit et deservivit apud Deum.