IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XIII.

Stragulatam vestem fecit sibi:

byssus et purpura indumentum ejus. sig. 1

MEM

AdminBookmark

Epigramma hujus versus est tertiadecima littera Hebraeorum, quae interpretatur viscera, et alludit sententiae versus: eo quod stragulata vestis coloratur de visceribus et sanguine cujusdam piscis. Sic etiam hujus mulieris vestis coloratur de sanguine Christi qui est piscis assus, quem Discipuli post Passionem ad littus maris invenerunt super prunas cum favo mellis divinitatis ejus . Unde habetur, Isa. lxiii, 2 et 3, et quaerunt Angeli a Domino: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et respondet: Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum. Torcular enim passionis solus calcavit exprimens per obedientiam Patris sanguinem uvae corporis sui, in qua lavit stolam suam et pallium humanitatis suae, ut habetur, Genes. xlix, 11. Et sic patet qualiter concordat epigramma versui.

Sequitur: " Stragulatam vestem, etc. " In quo duo notantur, scilicet quid sit vestis stragulata, et postea quid byssus et purpura, quibus etiam induitur.

Stragulata vestis duobus modis consuevit exponi. Glossa enim dicit, quod " vestis stragulata est vestis firmiter con-" texta, et diverso colore colorata. " In legibus autem consuevit dici " vestis apta " ad substernendum. " Et secundum hoc notandum circa primam partem versus, quod duplex est vestis stragulata, et quod tribus modis fit illa.

Secundum primum enim sensum vestis stragulata est Passio Domini nostri Jesu Christi contexta firmiter: quia nihil omnium quae oportebat fieri ad salutem nostram, est omissum. Picturata autem et colorata, quia habet sputa, clavos, lanceam, spinas, flagella, probra, et convicia verborum, irrisiones, colaphos, alapas, et tandem crucem: praeter famem et sitim, lassitudines viarum, asperi-

tales vestium et stratus quae per continuos triginta tres annos est expertus. Et haec vestis significatur per tunicam polymitam, id est, picturatam quam fecit Patriarcha Jacob filio suo Joseph, sicut habetur, Genes. XXXVII, 32 et 33, qua nudaverunt eum fratres sui, et linxerunt in sanguine hoedi, et miserunt ad patrem per aliquem qui diceret: Hanc invenimus, scilicet tunicam: vide utrum tunica filii tui sit, an non ? Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia dovoravit Joseph, Tunica est corpus passum. Denudatio est exspoliatio corporis per mortem, non quod a deitate fuerit separatum, sed quia divisum fuit in triduo ab anima. Polymita autem est haec tunica: quia omnes fluctus Passionis transierunt super ipsam, ut prius dictum est, sputa, clavi, lancea, fel, myrrha, acetum, et absinthium in gustum et hujusmodi: et mittebant ad Patrem coelestem dicendo, quod blasphemaret se dicendo esse Flium Dei . Hujusmodi enim verbis et verberibus quasi ipso facto tunicam humanitatis ponebant in conspectu Patris, ut videret si tunica Filii sui esset. Pater vero videns in ea vestigia ferae pessimae, ''invidiae scilicet: haec enim unguibus et dentibus laceraverat tunicam in dorso., capite, manibus, pedibus, et latere: statim agnovit illam tunicam esse Filii sui, faciens etiam elementa super eum lacrymari . Sol enim obscuratus est, et lumen non dedit, luna non dedit splendorem suum, petrae scissae sunt, monumenta aperta, et in templo velum scissum. Haec igitur est stragulata sive polymita vestis hujus fortissimae mulieris, habentis in ea vestem redemptionis et solatii, in exhibitione tanti amoris quod vir suus eam secum una veste vestire dignatur.

Dicitur iterum stragulata vestis apta ad substernendum, et secundum hunc sensum vestis est mortalitas vitae hujus, quae substernitur nobis ad humiliationis sessionem, ut descendamus de alto superbiae super eam. Haec autem mortalitas est in poena et verecundia nativitatis, quae describitur, Sapient. vii, 2 et seq., quod coagulatur homo in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente: et mutatur in organa corporalia, et perfectionem corporis secundum quantitatem debitam, decem mensium tempore: et natus de utero cadit in terram, et primam vocem emittit plorans, et accipit communem aerem in. spiraculum. Nemo quippe ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Est etiam in poena et verecundia vitae quae verificatur per experimentum famis, et sitis, et frigoris, et caloris, et infirmitatis, et sanitatis, et debilitatis, praeter turpia quae non est fas dicere, Est etiam in poena et miseria mortis, et ignorantia quando mors veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Haec autem vestis significatur, IV Regum, viii, 15, ubi legitur, quod Hazael tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem regis Syriae, quando mortuus est, et ipse regnavit pro eo: in quo significatur, quod filii hujus saeculi sint Hazael, qui interpretatur videns Deum, qui scilicet quotidie vident opera Dei in humiliatione superbiae, unus super alium expandit sudarium morticinum, et infundens aquam refrigerii mortalitatis quamdiu potest, et cum unus regnum Syriae, quae sublimis interpretatur, tenet post alium.

Sequitur qualiter hanc vestem fecit sibi.

Fecit autem, ut dictum est, tripliciter, scilicet texendo, incidendo, et consuendo. Qualiter autem net dictum est supra . Texendo per cogitationes: eo quod omnes Christi passiones, et omnes propriae mortalitatis dojectiones continuo et quo-

tidie versat et reversat in corde suo. Et quod hoc sit texere, patet per oppositum: quia Dominus reprehendit sic per cogitationes iniqua tractantes consilia: sicut dicitur, Isa. XIX, 9: Confundentur qui operabantur linum, hoc est, materiam dealbationis et telarum hujus mundi, plectentes, et texentes subtilia. Et iterum, Isa. xxx, 1: Vae, filii desertores, ut faceretis consilium, ei non ex me, ei ordiremini telam, et non per spiritum meum: ut adderetis peccatum super peccatum !

Incidit autem forficibus sapientiae, qui habet duos cultros contra se venientes: auctoritatem scilicet Scripturae, et rationem intelligentiae: quae duo connectuntur clavo fidei.

Consuit autem acutissimo timore Dei: quia timor Domini omnia perforat et compungit. Filum vero connectens est longissima et firmissima compaginatio meritorum, et haec factura significatur, I Reg. II, 19, ubi legitur quod tunicam parvam faciebat Anna, mater Samuelis, filio suo, quam afferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam solemnem et redderet vota sua. Anna enim gratia interpretatur, et significat mulierem fortem: et filius ejus spiritus salutis est, cui facit his tribus modis tunicam: quia tribus vicibus ascendebant statutis diebus in Jerusalem, scilicet Pascha, Pentecoste, et in Scenopegia: et per illa tria tempora significatur triplex suere stragulatae tunicae. Dicitur autem parva propter humilitatem. Sacrificia autem sunt oblationes laudis, et vota sunt desideria aeternorum quae offeruntur Domino In Jerusalem, hoc est, visione pacis.

sig. 2

Sequitur: Byssus et purpura indumentum ejus.

In hoc notatur duplex indumentum hujus mulieris, scilicet justificatio Sanctorum, et decor regalis, ut dicitur in Apocalypsi, XIX, 8: Byssinum enim justificationes sunt Sanctorum: et dicitur quod datum est sponsae agni ut operiat se bysso , Est autem byssus genus lini candidissimi quod crescit in aegypto. aegyptus vero significat mundum in quo oriuntur quoad meritum justificationes Sanctorum.

De purpura autem, quod indumentum regale sit, habetur, Cantic. VII, 5: Comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus, Unde dicitur in legibus, quod purpura vestis tincta est iunxitis sanguine: et est piscis crescens in conchis quibusdam marinis, cujus usus non conceditur nisi principi et cui permiserit princeps: unde patet, quod purpura regale est insignium. Sunt autem nostri regis signa tria quae in mundum procidunt, scilicet castitas virginalis, et passio pro justitia et fide, et doctrina veritatis. Et In his tribus mulier vestitur purpura: quia scilicet virgo, docens et praedicans veritatem Evangelii, et patiens pro fide. Haec omnia accipiuntur in Paulo et Joanne Baptista. Uterque Istorum haec tria habuit in seipso. Unde cantatur de Joanne Baptista:

Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam: Trina centeno cumulata fructu, Te sacer ornant .