IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Jesus signi petitione ipsum tentantes arguit, quod signa temporum non dijudicarent: jubet discipulos cavere a fermento Pharisaeorum ac Sadducaeorum : ipsosque interrogat quem ipsum esse dicant, et Petro post illius responsionem promittit claves regni caelorum : suam autem passionem praedicens, a Petro increpatur : propter quod Satanam ipsum appellat, docens quemque propriam crucem tollere, et Deum unicuique juxta sua opera redditurum.
1. Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis .''
2. At ille respondens ait illis : Facto vespere, dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum,
3. Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
4. Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire. Generatio malaet adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae . Et relictis illis, abiit.
5. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6. Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum .
7. At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia panes non accepimus.
3. Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
9. Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
10. Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
11. Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum?
12. Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.
13. Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
14. At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam , alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dicitis ?
16. Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus,Filius Dei vivi .
17. Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est.
18. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam .
19. Et tibi dabo claves regni caelorum : et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis .
20. Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
21. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et Principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22. Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.