IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
" Et sequitur me. "
Ecce tertium, ubi ponit intentionem :
et hoc est perfectionis, sequi Regem factorem suum : sicut dicit Petrus, Luc. XXII, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in morrem ire.
" Non est me dignus. "
Tertium est, quia talis indebite convertitur ad seipsum a me abstractus.
" Qui invenit animam suam, perdet illam. "
Hic explanat modum accipiendi crucem.
Et tangit duo : modum oppositum cruci, et modum crucis.
Modum oppositum cruci tangit, quando dicit: " Qui invenit, " hoc est, qui in praesentibus bonis invenire quaerit, " animam suam, " ab animalitate dictam, nihil nisi animalia quaerentem, sicut bruta, quae felicitatem cum Epicuro in carnalibus ponunt. 1 ad Corinth.II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi, quia spiritualiter examinatur. Prona est haec in terrena, non attollens vultum ad caelestia: sicut homo imaginem Dei contemplans.
" Perdet illam, " et hic et in futuro. I ad Corinth.VI, 13 : Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. Joan. XII, 25 : Qui amat animam suam, scilicet in hoc mundo, perdet eam." Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. "
Ecce modus conformis cruci.
Et dicit tria : primo, perditionem animae, " Qui perdiderit. " Eccli, xviii, 31: Post concupiscentias luas non eas, et a voluntate tua avertere: et loquitur subtiliter: haec enim anima potius est habi- tus quam animae natura, sed (alias, vel) potentia naturalis. Et haec dispositio invenitur continue ex passionibus, et actibus animalibus : et continue ex passionibus et actibus crucis Christi rationalibus.
Et dicit secundo : " Propter me, " notans intentionem, ne propter se, vel laudem faciamus.
Et tertio, subjungit mercedem, cum dicit : " Inveniet eam, " non ut animalem, sed ut perfectam optimae rationalis animae, sicut inferius invenitur, cum reducitur ad superioris felicitatem. Ad Hebr. xii, 2: Proposito sibi gaudio sustinuit crucem :... in dextera sedis Dei sedet. Joan. XII, 25: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam,
" Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. "
Hic tangit auctoritatem commissam Discipulis: et quia recipiens et sustentans Apostolum collaborat contribuen- d.o, ideo tangit de mercede recipientium.
Et tangit receptos sub triplici differentia, scilicet Prophetae, qui sunt Doctores : et justi, qui sunt perfectionis praedicatae imitatores : et discipuli, qui sunt per auditum ab eis fidem accipientes. Tangit etiam ea quae impenduntur talibus, et exemplificat in minimis, ut intelligatur de omnibus aliis.
Et secundum ista dividitur pars ista in duas : in auctoritatem receptorum, et beneficia recipientium.
Beneficia recipientium sunt duo simpliciter intellecta secundum opera misericordiae, vel in minimis propter eos qui facultates non habent : et receptiones secundum opera misericordiae intelliguntur majora et minora secundum dignitates Prophetae, justi et discipuli.
Auctoritas autem describitur duplex, Filii scilicet et Patris, qui est principium divinitatis.
De primo dicit : " Qui recipit vos, me recipit, " quia ut legati mei venitis. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Et, Luc. IX, 48 : Qui me recipit, recipit eum qui me misit. Joan. x, 30 : Ego, et Pater unum sumus. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, ei mansionem apud eum faciemus. Ezechiel, III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.
" Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. "
Hic tangit receptorum differentiam.
Est autem Propheta eodem sensu et spiritu Scripturas exponens, quo editae sunt.
Et dicit : " In nomine, " non in persona : quia etsi pseudopropheta sit, tamen mercedem recipientis accipiet, quamdiu nomini dat sustentationem, et vitium non fuerit imitatus. Ad Romam XII, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Ad Hebr. XIII, 16 : Beneficentiae ei communicationis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus, Ad Hebr. VI, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis ei ministratis.
Et hoc est : " Mercedem Prophetae accipiet, " Aut quae debetur pro Prophetae receptione : aut quae ipsi Prophetae debetur pro doctrina : aut etiam donum aliquando Prophetae, Unde, III Reg, xviii, 4 et seq., Abdias, quia pavit Prophetas, donum meruit prophetiae. Et, III Reg. XVII, 14, vidua recipiendo Prophetam meruit farinae et olei indeficientiam. II ad. Corinth, IX, 10 : Multiplicabit semen vestrum, ei augebit incrementa frugum justitiae vestrae,
" Et qui recipit justum, " non. docentem, " in nomine justi, " hoc est, sustentandae in ipso iustitiae, " mercedem justi accipiet. " Eccli. XII, 2 : Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino. Unde, Josue, ii, 1 et seq., Rahab adjuncta, est genealogiae Domini, quia recepit exploratores. Sic enim, I Reg. xxx, 24, aequa est portio procedentium ad bellum, et remanentium ad sarcinas.
" Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, "
Qui sua pro Domino reliquerunt, nihil accipientes a contribulibus, et profecti sunt propter Deum, sicut dicitur in epistola III Joannis, V, 11 .
" Calicem aquae frigidae, " ut nulli sit excusatio : aut etiam ipsam solam dederit voluntatem, sicut dicitur, II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet, " In nomine discipuli, " et si non in. persona. Et discipulus est minor justo, qui nuper accepit auditum, adhuc est imbuendus.
" Amen dico vobis, " hoc est, fideliter dico, " non perdet mercedem, suam " triplicem, sicut dictum est supra. 1 Petr. IV, 9 : Hospitales invicem sine murmuratione. Sic enim Abraham cognitionem meruit Trinitatis, et futuram promissionem benedicendi in ipso seminis . Sic et Lot liberationem obtinuit a Sodomis .