DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT X.

De comparatione diversorum diutius et brevius viventium

Quaecumque autem viventium alimentum sufficiens non accipiunt, aut omnino nullum accipiunt, sive sint animalia sive plantae, cito corrumpuntur : talia enim consumunt seipsa, quia calidum consumit humidum eorum. Sicut enim multa flamma consumit parvam escam in alimentum sui accipiendo et attrahendo, sic etiam calor praehabitus istorum consumit primum digerendo cibum digestum modicum qui consumptus est, et demum consumit etiam substantiam animalis ejus cujus est digestio illa, et naturam radicalis humidi in qua est sicut in subjecto. Est tamen in his magna differentia: quoniam quaecumque talium frigidioris humidi sunt et viscosioris et spissae pellis et nutrimenti humidi et frigidi, per tempus sunt sine cibo, ut digerantur superfluitates quae sunt in ipsis,sicut ursus, et ciconia, et hirundo, et cugulus, et hujusmodi. Et in eodem genere animalium sunt quaedam aliis diutius sine cibo, sicut in hominibus foemina quam masculus, et melancholicus diutius abstinet quam cholericus, cum tamen melancholicus sit vorax. Horum autem omnium causa est calor debilis et humiditas spissa et aquosa, quae continue hausta crescit ad exstinctionem calidi. Et ideo necesse est fieri interpolationem, et quie- ti corpus dare totum, ut a calido digeratur et vincatur humidum. De his autem in libris Animalium prolixius tractabitur.

Ut in pluribus autem aquosa sunt brevioris vitae quam pedibus ambulantia. Hoc autem non ideo fit quod aquosa sint magis istis humida, sed quoniam talia ut in pluribus aquosam habent humiditatem. Hujusmodi autem humidum velociter corrumpitur, non quidem in se putrescens, sed potius corrumpitur secundum quod erat complexionale : quia frigidum nimis inspissatur, et exstinguit calorem, et destruit complexionem. Eadem autem de causa ut in pluribus id quod est carens sanguine, est brevioris vitae, nisi sit protensae in corpore magnitudinis. Haec enim habent calidum complens humidum, licet non consumat ipsum, sicut supra dictum est. Talia autem sanguine carentia ut in pluribus, neque pingue habent humidum, sed aquosum : neque habent ipsum dulce, quoniam dulce est calidum et humidum, et est conveniens nutrimento. Et ideo in sanguinem non habentibus pinguedo raro invenitur. In animali enim pinguedo humidi dulcedo est, quae indicat convenientiam nutrimenti : pinguis enim sapor proximus est dulci, ut in libro de Sensu et sensato diximus. Propter quod apes longioris vitae sunt aliis animalibus sanguine carentibus : humor enim dulcis qui est nutrimentum ipsarum, indicat in eis caloris actionem in humido nutrimentali.

Sed et in plantis est aliquod genus plantarum, quae longius vivunt et magis quam animalia. Et hoc est propter plures causas. Primum quidem contingit hoc ideo, quia plantae sunt minus aquosam secundum actum, et ideo magis durae. Et ideo non cito densatur humidum earum : et ideo etiam cremabilia sunt ligna plantarum propter humidum aereum quod est in ipsis. Postea autem est alia causa : quia habent humorem pinguem et dulcem per calorem naturalem et solis decoctum, qui non leviter est exsiccatus, praecipue cum sint sicca terrea,

ex quorum partibus non potest fieri de facili evaporatio, propter duritiam et constantiam ipsarum. Animalia autem in compositione habent partes molles, quae de facili evaporant : et habent humidum magis aqueum, quod de facili exsiccabile est et evaporativum : et per consequens oportet esse infrigidabile calidum. Et cessante utroque principio vitae, deficit ipsa vita tota : propter quod diutius vivunt plantae quaedam magnae et durae quam animalia.