DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT IX.

De vita eorum quae in calidis et frigidis degunt locis.

Ea autem quae sunt in calidis locis quae hoc modo calida sunt, sicut supra diximus, diutius vivunt quam ea quae sunt in frigidis propter eamdem causam quae dicta est.

Calidum enim in his locis fovet et reducit humidum quod in frigidis locis congelatum et exspissatum exstinguit calidum. Si tamen animalia sint frigida secundum naturam, et sanguinem non habentia, tunc in calidis etiam locis et temperatis diutius vivunt, sicut in primo, secundo, et tertio climate : tamen in secundo minus, propter hoc quod ille locus est adustivus semel in anno. Sed tunc talia animalia sub terra habitant sicut etiam homines. Et propter eamdem causam habent parva corpora naturaliter talia animalia, sed in dictis locis magnificantur : cum omne frigidum sit naturaliter parvum et breve : et hoc manifestum est, quod ,est ex natura loci magis quam ex natura ipsorum animalium. Et propter hoc serpentes et talpae et ea quae pelle varia sunt in ventre, quae vocantur stelliones, et sunt frigidissima et sunt pigra animalia, et vespertiliones, et omnia talia magna sunt supra modum suae naturae in calidis regionibus. Et similiter ex eadem causa quae sunt in mari Rubro quod natura calidum est, sicut indicat rubor ejus, sicut ea quae vocatur ostricodomata, quae figuram habent ostricolium in frigidis locis existentium, sed sunt minoris valde quantitatis : et sicut cocodrilli qui figuram lacertarum habentes, magna valde excedunt ea quantitate. Sed et ipsae lacertae talium locorum magnae valde sunt et curti corporis respectu suae grossitudinis. Hujus autem augmenti in corpore procul dubio causa est humiditas calida ex loco.

Et haec eadem. causa est eis longioris vitae, praecipue cum haec animalia in humidis conversantur locis : humidum enim quod est in talibus locis, est aquosum: cujus signum est, quod leviori causa corporis frigoris densatur, et etiam causa caloris elixantis quam humidum aereum quod est in aliis animalibus et in aliis locis. Haec igitur etiam est causa, quod haec omnia, maxime de numero istorum animalium, non generantur in locis septentrionalibus ultimis sub polo arctico positis, vel juxta polum sub circulo Ursae minoris vel majoris. Neque gressibilia sunt ibi hujusmodi frigida animalia : neque etiam aquosa sive aquatica generantur istius generis in mari septentrionali. Haec enim animalia quae diximus, in locis et maribus septentrionalibus fiunt minora et brevioris vitae. Gelu enim illorum locorum aufert eis augmentum constringendo, et aufert eis vitam congelando nimis et inspissando humidum. Cujus signum etiam est, quia quaedam istorum animalium, sicut quidam serpentes, in locis illis non ovant : eo quod congelaretur ova eorum : sed concipiunt in utero sicut gressibilia, et complent in. utero partum. Et compertum est hoc ab experimentatore nostri temporis, qui in mari Ionico baculo pressit serpentes parvos, et de ventre eorum

plures serpentes parvuli exierunt : quia tamen sunt stricti corporis valde, ideo frequenter rumpunt in partu : et ex hoc credidit vulgus, quod juvenes morsibus perforarent uterum matris et exirent, cum tamen non sit verum. Propter difficultates in pariendo viperas vocaverunt. Scias etiam, quod in maribus septentrionalibus sunt cete et balenae et serpentes marini et alii pisces quam maximae quantitatis existentes, et multo plus quam in maribus meridionalibus. Et hoc est ideo, quod talia animalia sanguinem habent, et aqueam pinguem valde humiditatem : et calidum quod est in eis retentum in ipsa humiditate, et ideo auget corpora eorum valde. Sunt tamen omnia talia sanguinem habentia, et ideo animalibus supra dictis dissimilia : et sunt haec pilosa et magna ossa habentia. Quae omnia indicia sunt magni caloris eorum, et retenti in humido, quod est augmenti materia. Sunt etiam plura eorum coeuntia et non ovantia : quod magni caloris est indicium et infallibile : et sapor etiam et calor carnium eorum indicant ea esse calida et humida valde. Et ideo augentur multum : humidum enim eorum est dilatabileniultum propter mixturam aqueitatis. Et calor eorum est non excellens potentiam humidi, sed potius convertendo et consumendo se habet ad ipsum. Et ideo dilatantur et crescunt valde, pauca consumpta in eis humiditate. Cujus signum est, quod frequenter inveniuntur dormiendo et pausantia ad humidi digestionem faciendam. Et inveniuntur multi adipis et abdominis corpora eorum. Et quae omnia significant calorem non excellentem, qui non consumit aliquid, sed multum convertit. De natura autem talium calidorum et humidorum satis in libro Meteororum ''dictum est.