DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT I.

De quaerendis in hoc negotio.

Considerandum est igitur de eo quod est esse quaedam animata : alia scilicet longae vitae, sicut elephantes, et homines : alia vero brevis vitae : quare scilicet hoc sit secundum naturam. Et non solum de animalium vita est hic considerandum, sed inquirendum est de tota universaliter vitae longitudine et brevitate in omnibus animatis.

Principium autem istius intentionis est sicut in omni scientia, quod prius exponamus de ipsis in communi, scilicet quid sit vivere, et quid corrumpi sive mori, et quot modis. Et quia commune debet esse univocum ad ea quae sunt sub ipso, ideo primum determinemus de univocatione communitatis ipsius. Non enim manifestum est, utrum una et eadem sit causa omnibus animalibus et plantis omnibus, quod quaedam eorum sunt longae vitae, et quaedam brevis. inter plantas enim quaedam habent vitam brevem, sicut herbae : quaedam habent vitam multo tempore durantem, sicut quercus, et palma, et multae aliae arbores. Videtur enim forte alicui, quod sicut anima quae est causa vitae,et ipsa vita omnibus animatis, ab una in genere causa est vitae et vivendi : ita una communis causa esse debet omnibus longae vitae vel brevis. Econtra autem cum consideramus diversas esse complexiones, vivorum, et ex complexionibus scimus causam longitudinis vivendi et brevitatis, videbitur non una esse causa vitae longae et brevis in omnibus, aut non uno modo se habens : et ideo hoc diximus non esse manifestum, sed potius dubium, vel ambiguum, eo

quod habet rationem ad utramque partem contradictionis.

Amplius autem dubium est, utrum eadem sint secundum substantiam et causam quae sunt longae vitae, et quae sunt secundum naturam sana, an sint diversa subjecto et causa, et ab alia parte, utrum sint eadem aegrotantia subjecto et causa cum his quae sunt brevis vitae? Hoc enim forte videtur alicui,cum vita sit in aequalitate complexionativum, et similiter sanitas corporis omnis non disponitur ad vitam. Et ad haec quod ab anima moveatur nisi secundum aequalitatem complexionis, quia in illa franguntur excellentiae contrariorum : et cum removetur ab harum excellentiis, acquirit ad coelum quamdam similitudinem. In mixto enim licet sint contraria secundum essentiam, non tamen sunt in excellentiis et actibus contrariorum. In eadem autem aequalitate videtur consistere sanitas : propter quod forte videtur alicui, quod essent eadem subjecto et causa sana cum longam vitam, habentibus, et aegrotantia cum his quae brevem vitam habent. Sed non tamen ratio haec sufficiens est : et ideo dubium est an aegritudines quaedam ita immutant corpora, quod in quibusdam inducant brevem vitam, et quaedam ita immutant quod inducant longiorem vitam : eo quod scimus quasdam aegritudines esse purgativas complexionum et consumentes humores superfluos aptos putrefactioni, qui. si non consumerentur, mortem procul dubio inducerent in brevi. Somnus autem et vigilia etiam breviant et elongant vitam : et ideo in libro de Somno et Vigilia diximus, quod semper homo debet esse medius inter somnum et vigiliam : ne aut nimis exsiccetur et spiritibus destituatur, aut nimis humescat et infrigidetur. Sed. de his dictum est prius. Sed etiam de aegritudine et sanitate quantum confert scientiae naturali, satis dictum est, ubi egimus de complexionibus in libro de Natura locorum.

Nunc autem in hoc libro speculandum est circa causas, quare haec quidem ani- mata sunt longae vitae, illa vero sunt vitae brevioris. Si autem comparamus animata secundum has differentias, invenimus ea differre secundum quod comparantur tota genera quorumdam ad tota genera aliorum, et similiter differre secundum has differentias ad invicem ea quae sunt sub una et eadem specie quando ad invicem comparantur. Dico autem secundum genus quidem differre, sicut dicimus genus esse generationis principium. Nunc enim differt genere homo ad equum, et in genere loquendo, homo longioris vitae est quam equus. In eadem autem specie differentia sunt sicut homo comparatus ad hominem : unus enim homo longae vitae est, et alter brevis secundum naturam. Cum tamen homines isti in aliis modis suae communis speciei sint convenientes. Quidam enim homines qui sunt de numero degentium in calidis regionibus, sunt longioris vitae, et alii ab his in complexione qui in frigidis degunt regionibus sunt vitae brevioris.

Hic autem sermo est Aristotelis, cui fere ab omnibus Peripateticis scientibus naturas contradicitur : quoniam aer calidae regionis est calidus, et hic educit calorem naturalem continue, et aperit et lavat corpus. Calor autem eductus secum humidum trahit, et sic inducit putredinem, et exsiccationem, et mortem : propter quod nos etiam distinximus qualitates habitantium secundum modum, qui in libro de Natura locorum dictus est: propter quod locus frigidus et siccus sanior est : et longioris vitae sunt in eo homines quam in loco calido, sive sit humidus, sive sit siccus. Sed si debet salvari quod dictum est, tunc oportet quod locus calidus intelligatur temperatus, sicut medium tempus veris inter hyemem et aestatem dicitur calidum et humidum. Tale autem calidum est calidum fovens, et non calidum educens calorem naturalem. Frigida autem regio dicitur, quae respectu hujus medii est frigida, et haec habet frigiditatem glacialem et congelantem humores, et exstinguentem calorem

naturalem, sicut hyems dicitur frigida : et tunc verum est quod hic dicitur. Et inde etiam habitantes in eodem loco communi, sicut homines ejusdem climatis habent longitudinem et brevitatem vitae, si ad invicem comparentur. Sed de locorum et locatorum comparatione, sicut jam diximus, perfecte scitur ex scientia libri de Natura locorum quantum ad naturalem spectat doctrinam et universalem : particularia enim in his omnibus medicinae relinquent.