First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
LITTERAE 259
posse delicta. - Et huic, de qua loquimur, virtuti, ut diuturna permaneat, non inepte consultum fuerit, si rei stabiliter iustitiae quasi in fidem tutelamque tradatur. Quo id pertineat, facile, Ve- nerabiles Fratres, intelligitis : illuc scilicet, ut sodalium Franci- scalium ordinem Tertium, quem saecularem nominant, in Dioecesi quisque vestra tueri et amplificare perseveretis. Profecto ad con- servandum alendumque poenitentiae in christiana multitudine spiri- tum , plurimum omnino valitura sunt exempla et gratia Francisci Assisiensis patris , qui cum summa innocentia vitae tantum coniun- xit studium castigandi sui, ut Iesu Christi crucifixi imaginem non minus vita et moribus , quam impressis divinitus signis retulisse videatur. Leges eius Ordinis, quas opportune temperavimus, longe sunt ad perferendum leves : momentum ad christianam virtutem habent non leve.
Deinde vero in his privatis publicisque tantis necessitatibus, cum tota opes salutis utique in patrocinio tutelaque ' Patris caele- stis consistat, magnopere vellemus , studium precandi constans et cum fiducia coniunctum reviviscere. - In omni magno christianae reipublicae tempore, quoties Ecclesiae usuvenit, ut vel externis periculis, vel intestinis premeretur incommodis, praeclare maiores nostri, sublatis in caelum suppliciter oculis, docuerunt, qua ra- tione et unde lumen animi, unde vim virtutis et apta temporibus adiumenta petere oporteret. Inhaerebant enim penitus in menti- bus illa Iesu Christi praecepta, petite et dabitur vobis (1); oportet semper orare et non deficere (2). Quibus resonat apostolorum vox sine intermissione orate (3): obsecro igitur omnium fieri obsecra- tiones, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus (4). Quam ad rem non minus acute quam vere illud Ioannes Chrysostomus scriptum per similitudinem reliquit : quo modo homini, cum nudus idemque egens rebus omnibus suscipiatur in lucem , manus natura dedit, quarum ope res ad vitam neces- sarias sibi compararet ; ita in iis, quae sunt supra naturam, cum nihil per se ipse possit, largitus est Deus orandi facultatem, qua ille sapienter usus, omnia quae ad salutem requiruntur, facile impetraret. - His ex rebus singuli statuite, Venerabiles Fratres, quam sit gratum et probatum Nobis studium vestrum in prove- henda sacratissimi Rosarii religione his praesertim proximis annis, Nobis auctoribus, positum. Neque est silentio praetereunda pietas
(1) Matth. V I I , 7. (3) I Thessal. V, 17.
(2) Luc. X V I I I , 1. (4) I Timoth. I I , 1.