DE CORONA

 1. Proxime factum est. Liberalitas praestantissimoram imperatorum expungebatur in castris, milites laureati adibant. Adhibetur quidam illic magis Dei

 2. Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis usque ad confessores et ma

 3. Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus, habentes obseruationem inueteratam, quae praeueniendo statum fecit ? Hanc si nulla scriptura dete

 4. Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules, scripturarum nullam leges. Traditio tibi praetendetur auctrix et consuetudo confirmatr

 5. Maior efficitur ratio christianarum obseruationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est. Ideoque haec prima praescribi

 6. Quaeres igitur Dei legem ? Habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis ad quas et apostolus solet prouocare, ut cum in uelamine f

 7. Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignore, qua Deum na

 8. Tene interim hunc finem, dum incursum quaestionis excutio. Iam enim audio dici et alia multa, ab eis prolata quos saeculum deos credidit, tamen et

 9. Quis denique patriarches, quis prophetes, quis leuites aut sacerdos aut archon, quis uel postea apostolus aut euangelizator aut episcopus inuenitur

 10. Ita cum idcirco proponis deorum saecularium commenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui uindices, ipse

 11. Etenim, ut ipsam causam coronae militaris aggrediar, puto prius conquirendum an in totum christianis militia conueniat. Quale est alioquin de acci

 12. Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini uel Libero sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet Claudius, cum e

 13. Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus uero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur etiam illis Etruscae. H

 14. Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem caput uiri Christus est : tam liberum quam et Christus, n

 15. Serua Deo rem suam intaminatam. Ille eam, si uolet, coronabit. Immo et uult, denique inuitat : « Qui uicerit, inquit, dabo ei coronam uitae. » Est

Chapter II.

I affirm that not one of the Faithful has ever a crown upon his head, except at a time of trial. That is the case with all, from catechumens to confessors and martyrs,5    [Kaye (p. 231) notes this as a rare instance of classing Catechumens among “the Faithful.”] or (as the case may be) deniers.  Consider, then, whence the custom about which we are now chiefly inquiring got its authority. But when the question is raised why it is observed, it is meanwhile evident that it is observed. Therefore that can neither be regarded as no offence, or an uncertain one, which is perpetrated against a practice which is capable of defence, on the ground even of its repute, and is sufficiently ratified by the support of general acceptance. It is undoubted, so that we ought to inquire into the reason of the thing; but without prejudice to the practice, not for the purpose of overthrowing it, but rather of building it up, that you may all the more carefully observe it, when you are also satisfied as to its reason. But what sort of procedure is it, for one to be bringing into debate a practice, when he has fallen from it, and to be seeking the explanation of his having ever had it, when he has left it off? Since, although he may wish to seem on this account desirous to investigate it, that he may show that he has not done wrong in giving it up, it is evident that he nevertheless transgressed previously in its presumptuous observance.  If he has done no wrong to-day in accepting the crown he offended before in refusing it. This treatise, therefore, will not be for those who not in a proper condition for inquiry, but for those who, with the real desire of getting instruction, bring forward, not a question for debate, but a request for advice. For it is from this desire that a true inquiry always proceeds; and I praise the faith which has believed in the duty of complying with the rule, before it has learned the reason of it. An easy thing it is at once to demand where it is written that we should not be crowned.  But is it written that we should be crowned? Indeed, in urgently demanding the warrant of Scripture in a different side from their own, men prejudge that the support of Scripture ought no less to appear on their part. For if it shall be said that it is lawful to be crowned on this ground, that Scripture does not forbid it, it will as validly be retorted that just on this ground is the crown unlawful, because the Scripture does not enjoin it. What shall discipline do? Shall it accept both things, as if neither were forbidden? Or shall it refuse both, as if neither were enjoined? But “the thing which is not forbidden is freely permitted.” I should rather say6    [This is said not absolutely but in contrast with extreme license; but it shows the Supremacy of Scripture. Compare De Monogam, cap. 4.] that what has not been freely allowed is forbidden.

2. Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis usque ad confessores et martyras uel negatores. Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. Porro cum quaeritur cur quid obseruetur, obseruari interim constat. Ergo nec nullum nec incertum uideri potest delictum quod committitur in obseruationem suo iam nomine uindicandam, et satis auctoratam consensus patrocinio. Plane, ut ratio quaerenda sit, sed salua obseruatione, nec in destructionem eius, sed in aedificationem potius, quo magis obserues, cum fueris etiam de ratione securus. Quale est autem ut tunc quis in quaestionem prouocet obseruationem, cum ab ea excidit ? et tunc requirat unde habuerit obseruationem, cum ab ea desiit ? quando, etsi ideo uelit uideri ad quaestionem uocare uti ostendat se non deliquisse in obseruationis destitutione, nihilominus deliquisse eum constet retro in obseruationis praesumptione. Si enim non deliquit hodie suscepta corona, deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus, quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam nec semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit obseruandum esse quam didicit. Et facile est statim exigere ubi scriptum sit ne coronemur. At enim ubi scriptum est ut coronemur ? Expostulantes enim scripturae patrocinium in parte diuersa, praeiudicant suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere. Nam si ideo dicetur coronari licere quia non prohibeat scriptura, aeque retorquebitur ideo coronari non licere quia scriptura non iubeat. Quid faciet disciplina ? Vtrumque recipiet, quasi neutrum prohibitum sit, an utrumque reiciet, quasi neutrum praeceptum sit ? -- « Sed quod non prohibetur ultro permissum est. » -- Immo prohibetur quod non ultro est permissum.