TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus H

Habitus.

Quod habitus uirtutum generati similes operaciones producunt. II ii d.

Quod habitus sunt secundum quos ad passiones habemus bene uel male; et exemplificat.

II IV b.

Quod secundum unumquemque habitum propria et bona et delectabilia. III VIII f.

Quod habitus medii respectu defectus sunt habundancie et respectu habundancie sunt defectus; et ponit exemplum in passionibus circa quas est fortitudo. II VII b.

Quod habitus medius in omnibus laudabilis.

Ibidem, g.

Quod habitus contrarius multociens cognoscitur ex contrario habitu, cognoscitur et frequenter a subiectis; et exemplificat. V I d.

Quod habitus isti omnes extremorum sunt et singularium. VI VIII d.

Homerus.

Quod Homerus scribendo historiam troianam (facit quosdam tales), puta diomedem et Hectora. III XII a.

Quod Homerus iouem patrem appellauit, qui fuit rex Cretensis patrie, quia regnum debet esse sicut paternus principatus. VIII X c.

Quod Homerus uocauit Agamenona pastorem populorum. VIII XI a.

Quod Homerus dixit corrigiam Ciprigene propter insidias esse uariam, et significatur per hoc uinculum concupiscencie quo animus hominis trahitur; et hec est decepcio que furata est intellectum sapientis. VII VI d.

Homo.

Quod homo naturaliter ciuilis est.

I IV f.

Quod hominis est aliquod proprium opus sicut omnium arcium quarum unaqueque habet proprium opus, sicut et parcium hominis ut oculi, pedis et manus. I V a.

Quod est principium operacionum de quibus est consilium. III VI e.

Quod non est dicendum hominem esse principium suarum operacionum, neque genitorem quemadmodum natorum. III IX b.

Quod homo est principium quod operatur per appetitum et intellectum. VI I f.

Quod homo non est optimum (eorum) que in mundo. VI V b.

Quod ex hominibus fiunt diuini propter uirtutis excellenciam. VII I a.

Quod homines dicuntur siluestres qui habitant circa pontum qui crudis et hominum carnibus uescuntur et filios dant sibi mutuo in conuiuium.

VII V c.

Quod que secundum hominem est malicia simpliciter dicitur malicia, bestialis et egritudinalis, non. Ibidem, g.

Quod homo multo plura mala facit quam bestia.

VII vii g.

Quod homines digni honore appetunt honorari ab epyeikebus et scientibus, quia eorum iudicio possunt habere de sua uita certitudinem et propriam firmare opinionem quod sint boni.

VIII viii b.

Quod homo est naturaliter magis coniugale quam politicum. VIII XII e.

Quod homines non solum gracia procreacionis filiorum cohabitant, set gracia eorum que conferunt ad uitam. Ibidem, f.

Quod homo factus alius cum deficit a uirtute non eliget omnia habere que sunt secundum intellectum. IX IV e.

Quod unusquisque homo uidetur intellectus esse uel maxime. Ibidem.

Quod homo est naturaliter politicus et conuiuere aptus natus. IX X c.

Quod homo non debet sapere humana set extendere se ad immortalia quantum potest.

X XI b.

Honor.

Quod honor dicitur esse in honorante magis quam in honorato. I III b.

Quod honor inperfeccior est felicitate.

Ibidem.

Quod honor est premium uirtutis.

IV iv g.

Quod propter honorem potentatus et diuicie sunt desiderabilia. IV V d.

Quod honor est retribucio uirtutis et beneficii.

VIII XIV c.

Quod honores non possunt reddi omnibus secundum dignitatem, sicut in hiis qui ad parentes honoribus et deos nullus utique secundum dignitatem utique retribuet. Ibidem, e.

Quod honorari querunt homines a prudentibus et apud eos a quibus cognoscuntur (et) in uirtute. I III b.

Quod in honoris appetitu est medietas et superhabundancia sicut in accepcione pecuniarum.

IV VII b.

Quod non eundem honorem debemus patri et matri. IX II f.

Quod senibus debemus honorem in assurgendo.

Ibidem.

Quod non honoratur qui nullum bonum communitati tribuit, set ei qui commune beneficiat datur ei commune, id est honor.

VIII XIV d.

Quod honorandus est solus bonus et uirtuosus.

IV V f.

Hector.

Quod Hector ualde erat bonus puer nec uidebatur uiri mortalis set dei. VII I b.