TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus E

Ebrius.

Quod ebrius si interficiat meretur duplices maledicciones. III IX c.

Quod ebrii propter ebrietatem fiunt (tamen) bene sperantes et tamen non sunt fortes.

III XII f.

Eleccio.

Quod eleccio proprium uidetur esse uirtuti.

III V a.

Quod eleccio utique uoluntarium esse uidetur.

Ibidem.

Quod eleccio non est in pueris nec in brutis.

Ibidem, b.

Quod eleccio non est ira neque concupiscencia neque uoluntas, neque opinio quedam.

Ibidem.

Quod eleccio non est in irracionabilibus.

Ibidem.

Quod eleccioni contrariatur concupiscencia.

Ibidem, c.

Quod eleccio neque tristis neque delectabilis est. Ibidem.

Quod eleccio non est ira, quia que propter iram nequaquam secundum eleccionem esse uidentur.

Ibidem.

Quod eleccio non est uoluntas quamuis propinqua esse uideatur. Ibidem.

Quod eleccio non est impossibilium et si quis dicat eligi uidebitur utique insipiens.

Ibidem.

Quod eleccio est eorum que sunt ad finem; eligimus enim per que sani erimus et uolumus sanitatem. Ibidem, d.

Quod eleccio uniuersaliter uidetur esse circa ea que in nobis sunt. Ibidem, e.

Quod eleccio non est opinio.

Ibidem.

Quod eleccio diuiditur bono et malo.

Ibidem.

Quod secundum eleccionem eligimus accipere uel fugere uel aliquid talium; set non opinamur, set quid confert possumus opinari.

Ibidem, f.

Quod eleccio est de hiis que maxime scimus bona esse, opinio uero de hiis que non multum scimus. Ibidem, g.

Quod eleccio est uoluntarium preconsiliatum, quia eleccio est cum racione et intellectu.

III VI a.

Quod eleccio est consiliabile desiderium eorum que in nobis. III VII g.

Eligendo.

Quod eligendo bona uel mala quales quidam sumus. III V f.

Eligere.

Quod eligere optima et opinari non uidentur idem esse, quia contingit aliquem optima opinari qui non optima eligit. (iii V g.

Eligibile)p (quod ex consilio preiudicatum est, eligibile est, quia unusquisque) quiescit querens qualiter debeat operari quando potest reducere ad se ipsum. III VII f.

Quod eligibile est consiliabile desideratumque eorum que in nobis sunt. Ibidem, f.

Egritudo.

Quod egritudo et paupertas non sunt timenda a sapiente. III XI b.

Eyron.

Quod eyron est qui negat de se magna que sunt aut minora facit ea. IV X b.

Quod eyrones sunt qui minus quam sint de se ipsis dicentes graciosi uidentur secundum mores et negant de se ipsis gloriosa, sicut socrates fecit.

IV, ibidem, f.

Equale.

Quod equale secundum esse est medium inter habundanciam que plus et defectum qui est minus.

II V a.

Quod equale uel est secundum rem uel quo ad nos, quod neque habundat neque deficit, set hoc non est idem neque unum omnibus; et exemplificat.

Ibidem.

Quod equale est ad minus in duobus, quia relatiuum est. V IV c.

Quod equale in hac iusticia commutatiua sumitur sicut cum linea secta fuerit in partes inequales aufertur a maiori et additur minori et fit sic equalitas. V (v d.

Quod equale non similiter in iusticia et amicicia uidetur esse. VIII VII b.

Equalitas.

Quod equalitas secundum proporcionalitatem sit secundum coniugacionem dyametri.

V VI c.

Equalis.

Quod equalis est operatiuus eius quod est secundum proporcionalitatem inter se et alium (et inter alium) et alium. V VII b.

Equi uirtus.

Quod equi uirtus que facit equum bonum et bene currere et bene ferre ascendentem et expectare bellatores. II IV f uel g.

Epyeikia.

Quod epyeikia uidetur neque idem simpliciter quod iusticia neque ut alterum genere.

V XIII a.

Quod epyeikes laudamus ut uirum talem, id est strenuum, et ad talia transferimus laudem eius, id est ad opera uirtutum, laudantes ipsum magis bonum quam sit iustus. Ibidem.

Quod si epyeikes est ad aliquid aliud quam iustum, inconueniens dicitur ipsum esse laudabilem, si sequamur racionem iusticie.

Ibidem, b.

Quod epyeikes est melius iusto et quod est in genere iusti et quod est iustum; omnia hec raciones habent. Ibidem.

Quod epyeike et iusto studiosis existentibus, melius epyeikes; est enim direccio iusti legalis.

Ibidem, c.

Quod epyeikes natura est quod sit direccio legis ubi lex deficit propter particulare.

Ibidem, e.

Quod epyeikes, cum habeat rectitudinem quantum ad intencionem legis, est iustum et est melius legali iusto, quia dirigit ipsum. Ibidem.

Quod epyeikes est electiuus et operatiuus talium, in quibus scilicet dirigitur legale iustum, et est minoratiuus penarum legis quamuis habens legem adiuuantem, tamen plus sequitur epyeikiam.

Ibidem, g.

Quod epyeikes uidetur esse in potencia famulans.

VIII XIV f.

Esse.

Quod esse est bonum studioso.

IX IV d.

Quod esse omnibus est eligibile et amabile; et cum esse sit quod est in actu, quia in tantum sumus in quantum uiuimus et operamur, inde est quod quilibet diligit illud quod est in actu.

IX VIII d.

Experti.

Quod experti iudicant circa singula recte et per que et qualiter perficiuntur intelligunt, set inexperti non. X XVI d.

Eutrapelia.

Quod eutrapelia est medietas circa delectabile in ludis, superhabundansque dicitur bomolochus, set deficiens agroycos. II VI f.

Quod eutrapeli proprium est quod sit epydexum, id est semper aptum ad conuersandum.

IV XI c.

Quod eutrapelus siue epydexius nunquam conuiciatur, set sicut graciosus et liberalis sic se habebit quasi lex existens sibi ipsi.

Ibidem, f.

Epidexius.

Quod epidexii est talia dicere et audire qualia modesto et liberali congruunt.

IV XI c.

Extrema.

Quod extrema sunt contraria medio et sunt contraria ab inuicem. II VII a.

Quod extremi proiciunt medium alter ad alterum. Ibidem, b.

Quod extrema magis contrariantur ad inuicem quam ad medium, quia longius distant ad inuicem quam a medio. Ibidem.

Quod inter extrema est plurima dissimilitudo et ideo sunt magis contraria ad inuicem.

Ibidem, c.

Euripedis.

Quod euripedis sunt derisoria cogencia Alchimeona matrem occidere. III I g.

Exterius existencia.

Quod exterius existencia omnia cogunt.

III II f.

Eudoxus.

De eudoxo, I X e.