SUPER AD PHILEMONEM

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Epistolae occasio ex hoc est. Apud enim colossenses quidam christianus magnus habuit quemdam servum, qui furtim fugiens Romam, ab apostolo est baptizatus, pro quo et scribit. Et primo ponitur salutatio; secundo epistolaris narratio.

In salutatione primo ponit personas salutantes; secundo salutatas; tertio bona optata.

Dicit ergo Paulus, quod est nomen venerandum omnibus fidelibus, qui sunt docti ab eo. Vinctus. II Tim. II, 9: laboro usque ad vincula. Nam tunc vinctus erat Romae.

Sed iesu christi, ubi ostenditur causa vinculorum.

Laudabile enim valde est vinctum esse propter christum; in hoc enim est beatificandus.

Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc.. I pet.

C. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem deum in isto nomine.

Act. V, 41: ibant apostoli, etc..

Et timotheus frater. Fratres sunt quantum ad perfectam fidem. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Ipsi autem timotheum adiungit, ut facilius impetret, quia impossibile est preces multorum non exaudiri.

Deinde ponit personas salutatas. Et primo ponitur persona principalis salutata; secundo adiuncta.

Item primo ponit maritum et uxorem, qui dominium domus habent, quibus obligatur servus. Philemoni dilecto nostro adiutori, et appiae sorori charissimae. Dilecto dicit propter bona opera. Io. XIII, 34: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Adiutori, quia subministrabat sanctis. Prov. XVIII, V. 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Secundo ponitur persona adiuncta, cum dicit Archippo commilitoni nostro, qui ita erat potens colossis, quod omnes christiani erant sub umbra eius. Et ideo inducit totam ecclesiam ibi, cuius erat episcopus, sic scribens, Col. Ult.: dicite Archippo: vide ministerium, quod accepisti, etc.. Et dicit Archippo commilitoni, quia omnes praelati sunt sicut spirituales milites ecclesiae. II cor.

C. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, etc.. Et addit et ecclesiae, etc.. Hos superinducit, ut moveant eum ad exaudiendum.

Bona optata exponuntur, ut consuetum est.

Deinde cum dicit gratias ago, ponitur epistolaris narratio. Et primo ponitur gratiarum actio; secundo petitio, ibi propter quod; tertio conclusio, ibi itaque, fratres.

Item primo gratiarum actio ponitur; secundo materia actionis gratiarum, ibi audiens; tertio causa propter quam deo gratias agit, ibi gaudium enim magnum.

Dicit ergo gratias ago deo meo.

Col. III, 15: et grati estote. Phil. IV, 6: cum gratiarum actione. Quasi dicat: ita ago gratias de praeteritis, ut orem tamen pro futuris.

Et ideo dicit semper memoriam tui faciens, etc.. Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis. Is. XLIX, 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, etc..

Ponendo autem materiam gratiarum actionis et orationis, ostendit quid pro eo petendo orat.

Materia autem huius erat necessaria et bona Philemoni, scilicet et charitas et fides: sine enim charitate nihil aliorum valet, et per eam omnia habentur. I Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar, etc.. Item, sine fide nullus deum amare potest, quia non cognoscit vere deum. De spe autem mentionem non facit, quia media est; et in his intelligitur.

Sed in quo habes fidem et charitatem? in domino iesu. I Cor. Ult.: si quis non amat dominum nostrum iesum christum, anathema sit. Et hoc est necessarium, quia ex christo dulcius dilecto derivatur dilectio ad membra; quia non diligit caput, qui non diligit membra. I Io. IV, 20: qui non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt, quomodo potest diligere? et in omnes sanctos; fides innititur doctrinae prout est manifestata per christum, quia deum nemo vidit unquam, Io. I, 18 et XIV, V. 1: creditis in deum, et in me credite. Et ideo per fidem habemus christum.

Sed quo ad sanctos pertinet, potest intelligi dupliciter: uno modo, quia ex fide quam habent ad christum procedunt obsequia impensa sanctis. Vel fides consistit in divinitate principaliter, prout est annuntiata per christum, sed non solum per christum, sed etiam per sanctos. Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, etc.. Debemus ergo credere non solum dicta per christum, sed etiam per sanctos. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est.

Ut communicatio fidei, hoc continuatur dupliciter. Uno enim modo, ut sit signum.

Et est sensus ut communicatio, etc., id est, tanta est charitas tua, ut communicatio fidei tuae, etc.. Vel aliter: gratias ago, et memoriam, etc., ut scilicet ostendat quid pro eo petat orando. Et potest intelligi communicatio fidei dupliciter: vel quia in fide communicabat cum omnibus sanctis, non habens aliam fidem novam, ut haeretici. I cor.

C. I, 10: idipsum dicatis omnes, etc.. Vel communicatio, qua bona communicas sanctis, procedens ex fide. I Tim. Ult.: divitibus huius saeculi praecipe non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in deo vivo, qui praestat nobis, etc..

Evidens fiat, id est, ut bonum latens in corde evidens fiat per bona opera. In agnitione omnis boni, scilicet quod a te fit. Et hoc in iesu christo, id est, pro iesu christo.

Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus fidem meam.

Vel aliter: multa sunt opera in mundo, quae sunt bona hominibus, et tamen deo non sunt bona, quia non recte fiunt. Prov.

C. XIV, 12: est via quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

Eccle. VIII, 10: vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Sed hoc manifestatur per fidem rectam, quando consequitur praemium a deo, qui non remunerat nisi recta. Et ideo dicit in agnitione, id est, ut hoc evidens fiat, quod cognoscas omne bonum. Vel quod cognoscatur in te omne bonum, quod est fruitio divinitatis.

Ex. XXXIII, 19: ostendam tibi omne bonum. Sap. VII, 11: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.

Causa autem propter quam gratias agit, est gaudium. Et ideo dicit gaudium enim magnum habui. III Io. Cap. Unico: maiorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

Hoc enim gaudium alleviabat pressuras.

Unde addit et consolationem. Ps. Xciii, V. 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Cuius rationem assignat, dicens quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, etc..

III Io. Cap. Unico: charissime, fideliter agis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, etc..

Deinde cum dicit propter quod, etc., ponitur petitio, et primo fiducia petendi; secundo ipsa petitio, ibi obsecro; tertio eius ratio, ibi forsitan.

Dicit ergo propter quod, id est, quia sic abundas charitate, multam fiduciam habeo in christo iesu, quasi dicat: non ex me, sed ex auctoritate iesu christi, in cuius fide te genui. Et ideo possum tibi imperare ut pater, sed quod ad rem, scilicet tuam, pertinet, vel communem; alias praelatus non habet potestatem imperandi sibi quicquam, nisi quod vel est ad eius utilitatem, vel ecclesiae, vel bonorum morum christianae religionis.

Tamen propter charitatem magis obsecro.

Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper.

Et quare? certe cum sis talis, etc..

Sunt duo propter quae quis debet obsecrari, scilicet aetas senectutis. I Tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, etc.. Item honestas virtutis, ubi enim non delinquimus, pares sumus. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis.

Dicit ergo cum sis talis, ut Paulus senex, quasi dicat: si esses puer, praeciperem tibi hoc, sed tu es senex.

Item si levis, sed talis es vitae quod es mihi similis. Non quod talis et tantus sit simpliciter, sed aliquo modo similis, quod dicit ex sua humilitate. Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Origenes: Paulus diu vixit in fide. Conversus enim fuit adolescens, nunc dicit, ut senex. Origenes: raro utilis doctor invenitur in ecclesia quin sit longaevus. Exemplum de Petro et Paulo.