SUPER AD PHILEMONEM

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

Prooemium

Servus si est tibi fidelis, sit tibi quasi anima tua, etc.. Eccli. XXXIII, 31.

Ostendit sapiens tria circa dominum et servum, scilicet quid requiratur ex parte servi; item qualis debet esse affectus domini ad servum; item qualis usus servi.

Ex parte servi requiritur fidelitas, in qua est bonum servi, quia et quod est et omnia sua debet dare domino. Matth. XXIV, 45: fidelis servus et prudens, etc.. Et dicit si est fidelis, quia fidelitas apud paucos est. Prov.

C. XX, 6: virum fidelem quis inveniet? talis ergo servus debet haberi a domino, sicut amicus in affectu. Unde dicit sit tibi sicut anima tua. Hoc enim est proprium amicorum, ut eorum anima una sit in nolendo et volendo. Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In quo datur intelligi, quod est quidam consensus inter dominum et servum, quia servus fidelis transit in amicum.

Usus eius est, ut tractetur ut frater; nam frater est, et quantum ad generationem naturae, quia eodem auctore. Iob XXXI, 24: si contempsi subire iudicium cum servo meo.

Mal. II, 10: numquid non unus pater omnium nostrum? numquid non deus unus? et quantum ad generationem gratiae, quae est eadem. Gal. III, 27 s.: quicumque enim in christo baptizati estis, christum induistis; non est Iudaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina, omnes enim vos unum estis in christo iesu. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis.

Haec autem verba conveniunt materiae huius epistolae. Sicut enim supra ostendit qualiter spirituales praelati habeant se ad subditos: sic hic qualiter temporales domini ad temporales servos, et quomodo servus fidelis quoad dominum eius.