QUODLIBETA 3

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Quaestio 12

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum conscientia erronea liget.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod conscientia erronea non liget ad peccatum.

Argumentum 1

Ut enim Augustinus dicit, XXII contra faustum, omne peccatum est contra legem aeternam, quae est lex dei. Sed quandoque conscientia errans prohibet id quod non est contra legem dei; sicut patet in haereticis, qui conscientia erronea prohibente, nolunt iurare nec comedere carnes aut bibere vinum.

Non ergo est eis peccatum, si contra conscientiam hoc faciant: et ita conscientia erronea non obligat ad peccatum.

Argumentum 2

Praeterea, conscientia erronea quandoque dictat homini quod faciat id quod est contra legem dei: sicut haeretico sua conscientia erronea dictat quod praedicet contra fidem catholicam. Sed faciendo contra legem dei, peccat mortaliter. Si ergo etiam faciendo contra conscientiam erroneam peccaret mortaliter, sequeretur quod utrobique esset peccatum, sive praedicaret contra legem dei, sive non. Et ita esset perplexus: quod videtur esse inconveniens, quia sequeretur quod non pateret ei via salutis, cum tamen omnibus pateat per poenitentiam in hac vita. Non ergo conscientia erronea ligat.

Sed Contra

Sed contra, est quod ad Rom. XIV, 23, super illud: omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa, quod qui facit contra conscientiam, aedificat ad Gehennam.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod cum actus recipiat speciem ab obiecto, non recipit speciem ab eo secundum materiam obiecti, sed secundum rationem obiecti: sicut visio lapidis non recipit speciem a lapide, sed a colorato, quod est per se obiectum visus.

Omnis autem actus humanus habet rationem peccati vel meriti in quantum est voluntarius.

Obiectum autem voluntatis secundum propriam rationem est bonum apprehensum. Et ideo actus humanus iudicatur virtuosus vel vitiosus secundum bonum apprehensum, in quod per se voluntas fertur, et non secundum materialem obiectum actus: sicut si aliquis credens occidere patrem, occidat cervum, incurrit parricidii peccatum; et e contrario si quis venator putans occidere cervum, debita diligentia adhibita, occidat casualiter patrem, immunis est a parricidii crimine.

Si ergo aliquid quod secundum se non est contra legem dei, ut levare festucam de terra, vel iurare, apprehendatur, errante conscientia, ut contra legem dei existens, et sic voluntas in ipsum feratur, manifestum est quod voluntas fertur, per se loquendo et formaliter, in id quod est contra legem dei; materialiter autem in id quod non est contra legem dei; immo forte in id quod est secundum legem dei. Et ideo manifestum est quod est ibi contemptus legis dei; et ideo necesse est quod sit ibi peccatum.

Et ideo dicendum est quod omnis conscientia, sive recta, sive erronea, sive in per se malis, sive in indifferentibus, est obligatoria; ita quod qui contra conscientiam facit, peccat.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod licet haereticus qui iurat conscientia erronea contradicente, materialiter loquendo, non facit contra legem dei; tamen formaliter loquendo, contra legem dei facit, ut ostensum est.

Ad 2

Ad secundum ergo dicendum, quod si alicui dictat conscientia ut faciat illud quod est contra legem dei, si non faciat, peccat; et similiter si faciat, peccat: quia ignorantia iuris non excusat a peccato, nisi forte sit ignorantia invincibilis, sicut est in furiosis et amentibus; quae omnino excusat.

Nec tamen sequitur quod sit perplexus simpliciter, sed secundum quid. Potest enim erroneam conscientiam deponere, et tunc faciens secundum legem dei non peccat.

Non est autem inconveniens quod aliquo posito, aliquis homo sit perplexus: sicut sacerdos qui tenetur cantare, si sit in peccato, peccat cantando et non cantando; nec tamen est simpliciter perplexus, quia potest poenitentiam agere, et absque peccato cantare; sicut etiam in syllogisticis, uno quodam inconvenienti dato, alia contingunt, ut dicitur in I physic..