QUODLIBETA 3

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Quaestio 12

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum qui obligati sunt voto vel iuramento ad intrandum religionem, possint absque peccato in saeculo remanere.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod illi qui obligati sunt voto vel iuramento ad intrandum religionem, non teneantur intrare.

Argumentum 1

Omnis enim christi actio, nostra est instructio.

Sed dominus non imponebat hominibus necessitatem, sed hoc relinquebatur eorum liberae voluntati; unde dicebat cuidam, ut habetur Matth., XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata; et iterum V. 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et apostolus, I ad Cor., VII, 25: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do ergo videtur quod non ex necessitate teneantur aliqui religionem intrare propter iuramentum vel votum.

Argumentum 2

Praeterea, nullus potest iuramento vel voto obligari ad aliquid in quo detrimentum perfectionis patiatur. Sed per hoc quod aliqui religionem intrant, detrimentum perfectionis patiuntur; impediuntur enim propter religionis observantiam a visitatione infirmorum, et collectione ecclesiarum, et aliis operibus pietatis, in qua summa christianae religionis consistit, ut Ambrosius dicit super illud I ad Tim., IV, 8: pietas... Ad omnia utilis est. Ergo illi qui iuraverunt vel voverunt religionem intrare, non tenentur.

Argumentum 3

Praeterea, prosper dicit in II de vita contemplativa: sic abstinere vel ieiunare debemus, ut non nos ieiunandi vel abstinendi necessitati subdamus. Sed illi qui sunt in religione, ex necessitate ipsius voti vel obedientiae abstinent vel ieiunant. Ergo minus merentur; non ergo ad religionis statum potest aliquis iuramento vel voto obligari.

Argumentum 4

Praeterea, virtus est circa difficile et bonum.

Sed difficilius est bene vivere in saeculo quam in religione. Ergo magis est virtuosum; non ergo ad statum religionis aliquis iuramento aut voto obligari potest.

Argumentum 5

Praeterea, communis utilitas praeferenda est bono privato. Sed per hoc quod aliqui religionem intrant, derogatur communi utilitati: si enim omnes religionem intrarent, non essent qui plebium curam agerent; et ita populus sine rectoribus remaneret. Ergo melius faciunt si non intrant religionem, quam si intrarent.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod dicitur in Psalmo LXXV, 12: vovete, et reddite domino deo vestro; ubi dicit Glossa: quod vovere voluntati consulitur; sed post voti promissionem reddita necessario exigitur. Item Eccle., V, 3, dicitur: si quid vovisti deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio.

Sed Contra 2

Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad armentarium et Paulinam: quia iam vovisti, iam te obstrinxisti; aliud tibi facere non licet; priusquam esses voti reus, liberum fuit quod esses inferior: quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum lucro redditur.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod dicere quod illi qui voto vel iuramento sunt obligati ad intrandum religionem, non teneantur intrare, est manifeste haereticum.

Quicumque enim dicit non esse peccatum id quod est contra praeceptum dei, haereticus iudicatur: sicut haereticus iudicaretur quicumque diceret quod fornicatio simpliciter non sit peccatum mortale; est enim contra hoc praeceptum: non moechaberis, ut sancti exponunt.

Sunt autem excellentiora praecepta primae tabulae, quae ordinantur ad dilectionem dei, quam praecepta secundae tabulae, quae ordinantur ad dilectionem proximi; unde quicumque dicit quod sine peccato praeteriri possit aliquid pertinens ad praecepta primae tabulae, est manifeste haereticus.

Cum autem impletio voti pertineat ad latriam, manifestum est quod quicumque dicit votum non esse implendum, loquitur contra primum praeceptum primae tabulae, quod est de cultu latriae soli deo exhibendo. Qui vero dicit, iuramentum non esse implendum, loquitur contra secundum praeceptum primae tabulae, quod est, non assumes nomen dei tui in vanum.

Unde manifeste est haereticus quicumque hoc dicit, nisi forte dicat quod intrare religionem sit illicitum; iuramenta enim vel vota facta de rebus illicitis non sunt obligatoria, secundum illud Isidori: in malis promissis rescinde fidem.

Sed hoc iterum est haereticum dicere, quod non sit licitum intrare religionem; est enim expresse contra christi consilia.

Unde quicumque dicit, quod ille qui est obligatus voto vel iuramento ad intrandum religionem, potest absque peccato in saeculo remanere, est manifeste haereticus, si tamen in hoc pertinaciter perseveret.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod necessitas voti vel iuramenti non excludit voluntatem, ut supra dictum est. Sicut enim aliquis ex lege communi obligatur ad observanda dei praecepta, quae tamen voluntarie servat, unde et dominus dicit: si vis ad vitam ingredi, serva mandata; sic ille qui emisit iuramentum vel votum, obligatur ex quadam privata obligatione; et tamen voluntarie implet iuramentum vel votum, ita tamen quod ante iuramentum et votum licitum est ei facere vel non facere; unde et dominus dicit: si vis perfectus esse; et Paulus de virginitate consilium dat: sed post iuramentum vel votum, illicitum est non implere.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod illa ratio continet haeresim damnatam; scilicet quod melius sit in saeculo remanere et operibus pietatis vacare, quam religionem intrare.

Continetur enim inter errores vigilantii, contra quem Hieronymus scribens dicit: iste venena perfidiae catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum ieiunia declamare; et postmodum contra singulos articulos a vigilantio propositos disputans, venit ad istum articulum, dicens: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis, semel omnia largiuntur; non a me ei sed a deo respondebitur: si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Iste quem tu laudas, secundus aut tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda.

Et ideo in Lib. De ecclesiae dogmatibus, cum aliis erroribus iste damnatur, cum dicitur: bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare; melius est pro intentione sequendi deum in simul donare, et absolutum sollicitudine egere cum christo.

Nec solus status religionis praefertur eleemosynis quas quis facit in saeculo, sed etiam virginitati in saeculo observatae; dicit enim Augustinus in Lib. De virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuit virginitatem praeferre monasterio.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod idem opus factum ex voto, laudabilius est et magis meritorium, quam si fiat sine voto.

Quod ex hoc patet, quia omnis actus de se tanto est magis laudabilis et meritorius, quanto ex digniori virtute procedit: sicut opus iustitiae, si fiat ex caritate, laudabilius erit.

Manifestum est autem, quod cum aliquis ieiunat absque voto, facit actum virtutis, qui est abstinentia; cum autem ieiunat implens votum, actum abstinentiae facit ex latria; quae, cum ordinet nos ad deum, est nobilior virtus quam abstinentia, vel quaecumque alia virtus quae ordinat nos circa bona creata; propter quod Augustinus dicit in Lib. De virginitate, quod nec virginitas, quia virginitas est, honoratur; sed quia est deo dicata; quam vovet et servat continentia pietatis.

Quod ergo prosper dicit: sic abstinere debemus ut non nos ieiunandi vel abstinendi necessitati subdamus; intelligendum est de necessitate coactionis, quae voluntatem excludit; unde subdit: ne tam non devoti, sed inviti, rem voluntariam faciamus. Necessitas autem voti et iuramenti non excludit voluntatem, ut dictum est.

Dicendum autem est ulterius, quod si illi qui ieiunat ex voto, non placet secundum se ieiunium, placet tamen sibi impletio voti, magis meretur, ceteris paribus, quam ille ieiunans cui placet secundum se ieiunium; quia magis est meritorium delectari in actu latriae quam in actu abstinentiae.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod duplex est difficultas. Una quae est ex arduitate operis, sicut virginitatem servare, et huiusmodi; et talis difficultas facit ad augmentum virtutis.

Alia difficultas est ex impedimentis et periculis imminentibus; et talis difficultas non facit ad augmentum virtutis, sed ad diminutionem ipsius. Non enim videtur esse prudens nec multum amare bonum virtutis qui pericula non cavet; et talis difficultas ad bene vivendum imminet in saeculo remanentibus.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod illa fuit ratio vigilantii haeretici, ut patet per Hieronymum, qui dicit in Lib. Contra vigilantium: non sunt a studio suo monachi deterrendi, quamvis a te linguae vipereae morsus saevissimos patiantur, quibus argumentaris, et dicis: si omnes se clauserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit ecclesias? quis saeculares homines lucrifaciet? quis peccantes ad virtutes poterit exhortari? hoc enim modo si omnes tecum fatui sint, sapiens esse quis poterit? et virginitas non erit approbanda. Si enim omnes virgines fuerint, nuptiae non erunt, et interibit humanum genus. Rara est virtus, nec a pluribus appetitur.

Stultus est ergo huiusmodi timor; cum religionis bonum sit tam difficile et arduum, ut pauci religionem intrent in comparatione multitudinis in saeculo remanentis; sicut si quis timeret haurire aquam, ne flumen deficeret.