QUODLIBETA 10

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

Articulus 3

Utrum uti pretiosis vestibus semper sit peccatum.

Ad tertium sic proceditur: videtur quod uti pretiosis vestibus semper sit peccatum.

Argumentum 1

Omne enim quod fit propter vanam gloriam, peccatum est. Sed pretiosa vestimenta non portantur nisi ad inanem gloriam; unde Gregorius in homilia de divite epulone: nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior ceteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria pretiosum vestimentum quaeritur, ipsa res testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri.

Ergo usus pretiosarum vestium semper est peccatum.

Argumentum 2

Praeterea, I timoth., VI, 8: habentes...

Alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.

Glossa: quod amplius est, a malo est. Sed pretiositas vestium est amplius. Ergo est peccatum.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod Seneca dicit ad quamdam reginam: induere delicate, non propter te, sed ne dignitas regia vilescat.

Sed Contra 2

Praeterea, I ad timoth., II, 9: non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa. Glossa: ultra modum suum.

Ita si aliquis pretiosis vestibus secundum modum suum utatur, non peccat.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliter est hic loquendum de persona publica et de persona privata.

Nam in persona publica consideratur et status dignitatis, et propriae personae conditio: circa quae duo ita se debet habere, ne dignitatis auctoritas veniat in contemptum, et ne ipse in superbiam efferatur. Utrumque ergo potest esse laudabile: et quod pretiosis utatur ad reverentiam auctoritatis inducendam, et quod vilibus utatur ratione propriae humilitatis: ita dumtaxat ne quae ad auctoritatem conservandam fiunt, in superbiam degenerent; et ne dum nimium servatur humilitas, regentis frangatur auctoritas, sicut Augustinus dicit.

Et hac ratione laudabiliter sacerdos in divino officio pretiosis utitur indumentis ad reverentiam divini cultus; et laudabiliter ab huiusmodi propter humilitatem in quibusdam religionibus abstinetur.

In eo autem qui est privata persona, virtuosum est, si propter humilitatem abiectioribus indumentis utatur etiam quam status proprius requirat; unde Gregorius dicit in homil. Praedicta: si abiectio pretiosi indumenti virtus non esset, evangelista de ioanne vigilanter non diceret: erat indutus pilis camelorum. Licitum est autem ut secundum modum propriae personae pretiosis utatur; sed peccatum est, si proprium modum excedat.

Et quia pretiosum dicitur relative, sicut et magnum, cum id quod est pretiosum uni, non sit alteri pretiosum; pretiositas vestium semper sonat in excessum proprii modi, et secundum hoc semper est peccatum pretiosis vestibus uti; et sic loquitur Gregorius.

Ad 1

Unde patet solutio ad primum.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod in alimento et tegumento intelliguntur omnia quae nobis sunt necessaria, et convenientia statui nostro.