QUODLIBETA 10

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

Articulus 2

Utrum christus sit descensurus ad iudicium in terram.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod christus non sit descensurus ad iudicium in terram.

Argumentum 1

Quia super illud psalm. X, 5: dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius, dicit Glossa quod deus in caelo sedens, de bonis et malis iudicat. Ergo iudicium non est futurum in terra, sed in caelo.

Argumentum 2

Praeterea, ad dignitatem iudicis pertinet quod iudicandi ad eum accedant, et non e converso. Sed christus est dignissimus iudex, cuius locus est caelum. Ergo homines ascendent illuc ut ibi iudicentur, non autem ipse in terram descendet homines iudicaturus.

Argumentum 3

Praeterea, si iudicium sit in terra futurum praecipue videtur quod sit futurum in valle iosaphat, ut habetur Ioel., cap. III, 2. Sed locus ille non posset tantam multitudinem hominum capere, et sic non est ibi futurum iudicium. Ergo in nullo loco terrae.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod dicitur ep. I ad thessal., IV, 15, quod christus in iussu et in voce Archangeli et in tuba dei descendet de caelo; et ita videtur quod iudicium in terra, non in caelo sit futurum.

Sed Contra 2

Praeterea, in iudicio comparebunt non solum electi, sed etiam reprobi, qui habebunt corpora grossa et gravia; et sic non competit eis locus caelestis, sed terrestris. Ergo iudicium non est futurum in caelo, sed in terra.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod iudicium ordinatur ad retributionem praemiorum: unde secundum duplex praemium, scilicet animae et corporis, est duplex iudicium dei.

Unum quo beatificat vel damnat homines quoad animam; et hoc iudicium per totum hoc tempus agitur. Aliud est iudicium quo praemiabuntur vel punientur homines etiam quantum ad corpora; et hoc iudicium fiet post resurrectionem in fine temporis.

Primum autem iudicium convenit christo ratione divinitatis, sed secundum ratione humanitatis; quia, sicut dicit Augustinus super Ioan.. Verbum dei vivificat animas, sed verbum caro factum vivificat corpora; unde etiam Ioan., V, 27, dicitur: potestatem dedit ei iudicium facere quia filius hominis est.

Sic ergo ultimum iudicium est futurum in loco qui christo competit ratione suae humanitatis, scilicet circa terram illam ubi natus est et passus et reliqua humanitatis complevit officia: propter quod dicitur, quod in valle iosaphat iudicium est futurum, quia vallis illa subiacet monti oliveti, unde christus ascendit in caelum; ut sic ostendatur idem esse qui ascendit regnaturus et qui descendit iudicaturus, secundum illud actuum, cap. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de primo iudicio, quod competit christo ratione divinitatis; ratione cuius etiam caelum ei pro loco assignatur: non quia divinitas loco claudatur, sed quia in caelo praecipue inter ceteras corporeas creaturas apparent iudicia maiestatis divinae; unde caelum locus dei dicitur, et sanctorum, qui deo fruuntur.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod accessus ad locum iudicis, idest ascensus in caelum, est praemium quod ex iudicio reportatur; unde debet iudicium sequi, non praecedere.

Non autem ita se habet ad iudicium humanum accessus ad locum iudicis: et ideo non est simile.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod in iudicio neque christus neque electi erunt in terra, sed solum reprobi. Christus enim et electi erunt in aere, secundum illud I ad thessal., IV, 6: rapiemur... In nubibus obviam christo in aera; reprobi autem erunt non solum in valle illa, sed in regione circumquaque: unde christum et electos videre poterunt tum ratione altitudinis, tum ratione claritatis.