IN SALUTATIONEM ANGELICA

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

Articulus 3

Benedictus fructus ventris tui.

Peccator aliquando quaerit in aliquo quod non potest consequi, sed consequitur illud iustus. Prov. XIII, 22: custoditur iusto substantia peccatoris. Sic eva quaesivit fructum, et in illo non invenit omnia quae desideravit; beata autem virgo in fructu suo invenit omnia quae desideravit eva.

Nam eva in fructu suo tria desideravit. Primo id quod falso promisit ei diabolus, scilicet quod essent sicut dii, scientes bonum et malum. Eritis (inquit ille mendax) sicut dii, sicut dicitur gen.

III, 5. Et mentitus est, quia mendax est, et pater eius. Nam eva propter esum fructus non est facta similis deo, sed dissimilis: quia peccando recessit a deo salutari suo, unde et expulsa est de Paradiso.

Sed hoc invenit beata virgo et omnes christiani in fructu ventris sui: quia per christum coniungimur et assimilamur deo.

I Ioan. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Secundo in fructu suo eva desideravit delectationem, quia bonus ad edendum; sed non invenit, quia statim cognovit se nudam, et habuit dolorem. Sed in fructu virginis suavitatem invenimus et salutem. Ioan. VI, 55: qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam.

Tertio fructus evae erat pulcher aspectu; sed pulchrior fructus virginis, in quem desiderant Angeli prospicere. Psal. XLIV, 3: speciosus forma prae filiis hominum: et hoc est, quia est splendor paternae gloriae.

Non ergo potuit invenire eva in fructu suo quod nec quilibet peccator in peccatis.

Et ideo quae desideramus, quaeramus in fructu virginis.

Est autem hic fructus benedictus a deo, quia sic replevit eum omni gratia quod pervenit ad nos exhibendo ei reverentiam: Ephes. I, 3: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in christo: ab Angelis: Apoc. VII, 12: benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo deo nostro; ab hominibus: apostolus, Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris.

Psal. Cxvii, 26: benedictus qui venit in nomine domini.

Sic ergo est virgo benedicta; sed et magis benedictus fructus eius.