IN SALUTATIONEM ANGELICA

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

Articulus 2

Benedicta tu in mulieribus.

Sic ergo immunis fuit ab omni maledictione, et ideo benedicta in mulieribus: quia ipsa sola maledictionem sustulit, et benedictionem portavit, et ianuam Paradisi aperuit; et ideo convenit ei nomen maria, quae interpretatur stella maris; quia sicut per stellam maris navigantes diriguntur ad portum, ita christiani diriguntur per mariam ad gloriam.