IN LIBROS METEREOLOGICORUM

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

Lectio 9

Postquam philosophus determinavit de generatione et motu ventorum, hic determinat de eorum augmento et deminutione. Et dividitur in partes duas: in prima determinat de deminutione ventorum; in secunda de augmento eorum, ibi: indiscretus autem et difficilis etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit quomodo sol sit causa deminutionis ventorum; secundo universaliter colligit causas ex quibus contingit ventos cessare vel deminui, ibi: universaliter autem fiunt etc..

Dicit ergo primo quod, sicut sol movet ventos, ita etiam eos cessare facit. Cum enim sunt paucae exhalationes et debiles, caliditas solis quod est magis calidum in exhalatione distrahit, ipsum consumendo et dissolvendo exhalationes, sicut maior flamma exterminat minorem, consumendo materiam eius: et sic cessant venti. Nec solum facit eos cessare iam existentes, sed etiam impedit eos ne fiant; dum scilicet praevenit, exsiccando terram, congregationem exhalationis, quae est materia ventorum (et hoc contingit maxime temporibus et locis calidis et siccis); ut si quis proiiceret modicum cumbustibile in magnum ignem, ex vehementia ignis desiccatur prius humiditas combustibilis, quam fumus inde exhalare possit.

Sic igitur sol et cessare facit ventos, consumendo materiam iam recollectam; et impedit ne fiant, velociter desiccando terram. Et ideo circa ortum Orionis, idest ante tempus in quo constellatio Orionis incipit apparere, exiens de sub radiis solis, tempore ferventis aestatis, fit maxima tranquillitas in aere a ventis, usque ad etesias, idest ad ventos annuales, qui annuatim consueverunt flare in aestate, et prodromos, idest praecursivos: quia etesias aliquando aliqui venti praecurrunt, propter hoc quod aliquando aliqua materia velocius praeparatur.

Deinde cum dicit: universaliter autem fiunt etc., colligit causas cessationis ventorum.

Et dicit quod tranquillitas a ventis fit propter duas causas: aut propter magnum frigus extinguens caliditatem resolventem exhalationem, sicut accidit tempore quo est magnum gelu, cum supra dictum sit quod pruina impeditur a ventis, et ideo cum est magnum frigus et pruina, non sunt venti; aut etiam accidit propter maximum calorem, qui suffocat et extinguit exhalationem, ut supra dictum est. Sed etiam temporibus intermediis, scilicet inter maximum frigus et maximum calorem, fiunt plurimae tranquillitates: vel quando nondum facta est exhalatio post impedimentum frigoris aut caloris; aut quando iam facta est aliqua exhalatio et praeteriit, et alia nondum advenit, postquam ex praeterita generati sunt venti.

Deinde cum dicit: indiscretus autem et difficilis etc., determinat de augmento ventorum: et primo de augmento quod accidit in ortu Orionis; secundo de augmento quod accidit post ortum canis, ibi: etesiae autem etc..

Dicit ergo primo quod figuratio Orionis in suo ortu et occasu, idest quando incipit apparere et quando incipit disparere, est indiscreta, sive intolerabilis, et difficilis, idest habet graves et tempestuosos ventos. Nec est contrarium ei quod supra dixit: nam ante ortum Orionis est quaedam tranquillitas, ut supra dixit, sed in ipso ortu et occasu est tempestas. Causa autem huius est, quia ortus ipsius accidit in permutatione aestatis ad autumnum, occasus autem in permutatione autumni ad hiemem. Utrumque autem tempus, et ortus et occasus, per plures dies durat, propter multitudinem constellationis, quae non tota simul incipit apparere vel disparere. In permutationibus autem temporum accidunt multae perturbationes: quia quando tempus non est determinatum ad unum, modo declinat ad hoc, modo ad contrarium.

Et ideo multiplicantur pluviae et venti propter exhalationes.

Deinde cum dicit: etesiae autem etc., determinat de augmento venti post ortum canis.

Et circa hoc tria facit: primo proponit propositum; secundo assignat causam, ibi: causa autem etc.; tertio circa praedicta movet dubitationem, ibi: dubitant autem quidam etc..

Dicit ergo primo quod etesiae, idest venti quidam annuales, quasi semper flantes in eodem tempore, flant post conversiones, idest post solstitium aestivale; et non solum statim post ipsum solstitium, sed etiam post ortum caniculae. Et hoc ideo, quia non flant quando sol maxime appropinquat nobis, scilicet in prima versione, scilicet in principio cancri; neque quando est longe, utpote quando est in signis meridionalibus.

Et iterum, etesiae flant diebus, et noctibus cessant.

Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat causam praedictorum. Et primo, quare de die flant etesiae, et maxime in mane et circa vesperum: dicens quod quando sol est maxime propinquus, exsiccat humorem, ex quo posset congregari materia venti, si resolvi posset; sed quando aliquantulum recedit, tunc exhalatio resolvitur et fit mediocris; et caliditas etiam est mediocris, ita quod aquae congelatae liquescunt; et terra, dum exsiccatur tum a caliditate solis tum a caliditate intrinseca, quasi turgescit, et dum multiplicatur humiditas resoluta, exhalat; et sic generantur venti.

Secundo ibi: nocte autem deficiunt etc., ostendit causam quare nocte deficiunt etesiae.

Et dicit quod hoc ideo accidit, quia frigiditas noctium congelat humores liquescentes, ut sic exhalatio cesset. Manifestum est enim quod neque id quod est congelatum exhalat, neque siccum non habens humiditatem; sed siccum habens humiditatem calefactum exhalat. Et ideo neque in maxima propinquitate solis flant etesiae, propter desiccationem; neque in noctibus, propter congelationem. Licet etiam huius possit assignari alia ratio: quia scilicet in nocte sol maxime distat a nobis, et ideo exhalationem elevare non potest.

Deinde cum dicit: dubitant autem quidam etc., movet dubitationem circa praedeterminata. Et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi: habet autem non irrationabiliter etc.; tertio excludit quoddam quod videtur solutioni contrarium, ibi: Auster autem ab aestiva etc..

Dicit ergo primo quod quidam dubitant quare sic venti boreales continue flant post solstitium aestivale, et noti, idest Austri, non sic flant post solstitium hiemale. Videtur enim quod, sicut post appropinquationem solis ad polum septentrionalem, flant venti ex illa parte, ita post appropinquationem solis ad polum contrarium, deberent flare venti ex parte opposita.

Deinde cum dicit: habet autem non irrationabiliter etc., solvit praedictam dubitationem. Et dicit quod opposito tempore fiunt quidam venti qui vocantur leuconoti, sic dicti quia in sereno flant (nam leucos in Graeco album significat); sed non sic fiunt continui, sicut etesiae boreales, et ideo, quia latent, latentia causat praedictam dubitationem.

Causa autem quare non flant continue, est ista. Quia boreas flat a locis qui sunt sub polo Arctico, in quibus est abundantia aquarum et nivium; quae quidem liquefiunt a sole magis post versiones aestivas quam in primis versionibus, licet tunc sol maxime appropinquet nobis; et ideo post aestivas versiones, et non in ipsis versionibus flant etesiae. Ita etiam maxime suffocationes caliditatum fiunt, non quando sol maxime appropinquat nobis, qui sumus in parte septentrionali; sed post est maior calor, propter continuationem calefactionis in longo tempore.

Primo enim, quando sol accedit versus tropicum, invenit materiam dispositam: sed paulatim dominando in ipsam, magis imprimit effectum suum postquam incipit recedere, cum tamen adhuc sit prope. Et ideo post ortum canis, in diebus scilicet canicularibus, est maior calor quam ante solstitium vel in ipso solstitio. Et magis etiam tunc liquefiunt et aquae et nives: et ideo tunc plures fiunt exhalationes, et magis flant venti. Sed verum est quod in ipso solstitio, quando est magis prope, magis exsiccat, ut supra dixit, et magis disponit materiam ad exhalationem: sed exhalatio maior fit post ortum canis; et tunc flant etesiae continue. Et similiter post versiones hiemales flant Ornithiae, dictae ab ave vel gallina: quia oriente aliqua constellatione avis flant, sicut etesiae post ortum canis (has autem Ornithias supra dixit leuconotos)p et dicit quod Ornithiae sunt debiles, quia sunt minores: et tardius flant quam etesiae; incipiunt enim flare septuagesimo die post versionem hiemalem, quasi circa principium veris.

Et hoc ideo, quia necesse est quod sol multum elongetur et minus invalescat, et non totaliter exurat regionem illam ex qua flant venti Australes, ut possint aliquae exhalationes elevari ad generationem ventorum. Et haec est ratio quare non continue flant: quia quaedam humiditates in superficie terrae existentes et debiles, exhalant ex illa parte terrae, sole sic elongato, ex quibus non potest generari continuus ventus; aliae autem humiditates, quae sunt magis congelatae, indigent maiori caliditate ad hoc quod exhalent; cum scilicet caliditas quam tunc exhibet sol, sit parva, quia sol est distans. Et ideo isti venti non continue, sed interpolate flant, donec iterum post versiones aestivas flaverint etesiae ex parte septentrionis: huiusmodi enim venti aquilonares magis habent aptitudinem ut continue flent, propter supradictam causam.