IN LIBROS METEREOLOGICORUM

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

Lectio 8

Postquam determinavit de generatione ventorum, hic determinat de motu ipsorum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qualis sit motus eorum; secundo inquirit de principio motus eorum, ibi: propter quod et dubitabit etc..

Dicit ergo primo quod, quamvis exhalatio quae est principium ventorum, sursum elevetur in rectum, tamen motus eorum non est in rectum: flant enim venti circa terram ab una parte in aliam procedentes, sicut ab oriente in occidentem, vel e converso. Et causa talis motus est quod, ut supra dictum est, superior pars aeris fertur circulariter secundum motum caeli; et licet in illo superiori aere non flant venti, ut supra dictum est, sed in aere inferiori qui est infra altitudinem montium supremorum, tamen iste etiam aer aliquid participat de motu superioris, licet ista circulatio non compleatur. Et ex hoc contingit quod exhalationes commoventes aerem, non movent ipsum in sursum aut in deorsum, quod videtur exigere subtilitas exhalationis calefactae, aut frigiditatis iam condensatae; sed commovent aerem in obliquum, quasi aere retinente aliquid de utroque motu. Unde non oportet quod semper motus venti sit ad occidentem, sicut est motus caeli, sed fit in oppositum exhalationis compellentis; quae tamen impulsio ex motu caeli habet quod sit obliqua. Nec propter hoc sequitur quod motus venti non sit naturalis, quia obliquitas eius causatur ex motu corporis caelestis: tum quia motus qui fiunt in inferioribus a corpore caelesti, dicuntur naturales, licet non sint secundum naturam corporis inferioris, ut patet in fluxu et refluxu maris, quia corpora inferiora naturaliter subduntur superioribus; tum quia naturale est unicuique, quod consequitur ipsum ex causa suae generationis; unde, cum causa activa ventorum sit motus solis, ut supra dictum est, sequitur quod obliquitas motus ex motu caeli causata, sit ei naturalis.

Deinde cum dicit: propter quod et dubitabit etc., inquirit de principio motus ventorum: et primo unde incipiant moveri; secundo qualiter ex illo principio procedant, ibi: quod autem exhalationibus etc..

Dicit ergo primo quod, quia non est motus venti in rectum, scilicet neque sursum neque deorsum, sed in obliquum, dubitabit utique quis unde sit principium motus ventorum, utrum sursum aut deorsum. Sed quod principium motus ventorum sit sursum, manifestat ipse aer, in quo apparet motus venti, antequam ventus flaverit in terra. Nam si apparuerit aliqua nubes aut caligo, videtur moveri a vento iam existente in aere, antequam manifeste veniat circa terram, tanquam vento habente principium motus sursum. Sed quia ventus generatur ex multitudine exhalationis siccae resolutae a terra, manifestum est quod, licet principium motus sit desuper, tamen materiale principium generationis est de subtus. Et hoc ideo, quia ab illo loco incipit motus venti, in quem tendit exhalatio sicca elevata; sicut ab illo loco incipit descendere pluvia, quo ascendit vapor. Et hoc apparet ex hoc quod motus venti magis dominatur in locis altis remotis a terra; et etiam, cum exhalatio in rectum sursum feratur, ibi incipit motus; et in loco ubi appropinquat illi principio, magis potest ventus. Sed tamen manifestum est quod principium generationis venti est ex terra.

Deinde cum dicit: quod autem exhalationibus etc., ostendit quomodo venti procedunt a suo principio. Et dicit quod sicut principia fluviorum paulatim congregantur ex diversis partibus terrae, ita etiam paulatim ab exhalationibus adunatis congregatur ventus. Et hoc manifestat per duo signa. Quorum unum est, quod venti minimi apparent in locis in quibus oriuntur, sed procedentes fiunt maximi. Aliud signum est, quod in partibus septentrionalibus, in hieme est tranquillitas, et loca illa sunt sine vento boreali; sed secundum quod receditur ab eis, paulatim crescit ventus, et fit maximus.

Ultimo recolligit quod dictum est: et est manifestum in littera; sed oportet attendere quod eosdem ventos hic notos vocat, quos supra dixit Austros.