IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 8

Soluta dubitatione quam introduxerat de continuitate generationis, hic procedit ad solvendum quaestionem principaliter intentam. Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quemadmodum enim determinavimus etc..

Dicit ergo primo quod iterum est perscrutandum quare quaedam dicantur simpliciter generari et corrumpi, quaedam autem non; sicut dictum est in determinatione praecedentis quaestionis quod generatio huius est corruptio illius, et corruptio huius est generatio alterius. Videtur enim hoc requirere quandam rationem: nam ex quo adinvicem generantur et corrumpuntur, videtur quod eadem ratione sit simpliciter generatio et corruptio unius et alterius. Dicimus enim in diversis quae non ex invicem generantur, quoniam aliquid corrumpitur simpliciter et non solum hoc, idest secundum quid; et quod quaedam est simpliciter generatio seu corruptio, et quod quaedam generantur secundum quid et non simpliciter; sicut dicimus quod ille qui addiscit, fit quidem sciens, quod est fieri secundum quid, non tamen fit simpliciter, quia simpliciter erat etiam antequam esset sciens. De utroque ergo considerandum est: scilicet quare in generatis ex invicem quaedam dicuntur generari simpliciter et quaedam secundum quid; et quare etiam haec differentia contingat in his quae non ex invicem generantur.

Deinde cum dicit: quemadmodum enim determinavimus etc., solvit praemissam quaestionem: et primo in his quae generantur adinvicem; secundo in his quae non generantur adinvicem, ibi: dicuntur autem haec quidem etc.. Circa primum duo facit: primo solvit quaestionem; secundo epilogat, ibi: esse quidem igitur etc.. Circa primum, proponit tres modos secundum quos contingit in adinvicem generatis, quod unius generatio et corruptio sit simpliciter, et alterius secundum quid.

Circa quorum primum dicit quod, sicut multoties determinatum est, quaedam quae affirmative dicuntur, significant hoc aliquid, idest quoddam ens, quaedam vero significant non ens: et ex hoc contingit id de quo quaeritur, scilicet quod quaedam dicuntur generari vel corrumpi simpliciter, quaedam secundum quid. Differt enim quantum ad hoc, quid sit illud in quod aliquid transmutatur per generationem et corruptionem.

Puta si dicamus, secundum opinionem Parmenidis, quod ignis sit ens et terra non ens, transmutatio quae est via in ignem, puta si ex terra generetur ignis, dicetur generatio simpliciter, quia est via in ens; corruptio autem non simpliciter, sed alicuius, scilicet terrae, quae est non ens. E converso autem generatio terrae erit generatio aliqua, non autem generatio simplex, quia est generatio non entis; sed est corruptio simplex, quia est corruptio entis, scilicet ignis. Sic enim Parmenides dixit duo esse principia rerum, scilicet ens et non ens, appellans ens ignem, et non ens terram; forte propter hoc, quod ignis inter alia elementa habet plus de forma, terra vero minus. Hoc autem exemplum non procedit secundum sententiam Aristotelis, qui existimavit utrumque esse ens: et ideo subiungit quod nihil differt ad propositum talia exempla vel alia supponere. Quaerimus enim, inducendo exempla, modum, sed non subiectum; non curantes scilicet utrum sic se habeat in his terminis, vel in quibuscumque aliis.

Et propter hoc etiam in libris logicae utitur exemplis secundum opiniones aliorum philosophorum; quae non sunt inducenda quasi sint verba Aristotelis. Hoc igitur ex praemissis est accipiendum, quod corruptio simpliciter est, quae est via in non ens simpliciter; generatio simpliciter, quae est via in simpliciter ens. Determinetur ergo hoc quod dictum est de generatione et corruptione simpliciter vel secundum quid, sive in igne et terra, sive in quibuslibet aliis terminis, dummodo ita se habeant quod unum sit ens et aliud non ens; sicut si dicamus vivum et mortuum, vel aliquid aliud huiusmodi. Concludit igitur quod uno modo differt simpliciter generari et corrumpi et non simpliciter, sicut dictum est.

Sed videtur quod haec differentia non sit conveniens.

Via enim quae est in simpliciter non ens, quam dicit esse corruptionem simpliciter, non potest intelligi in id quod est omnino nihil: quia omnis naturalis corruptio fit per resolutionem in aliquam materiam. Similiter etiam non potest intelligi non ens simpliciter, quod sit privatio pura sine forma: quia materia nunquam denudatur ab omni forma, ita quod sit sub sola privatione. Ergo oportet per non ens in quod tendit corruptio simplex, intelligi privationem quae est adiuncta alicui formae. Cuilibet autem formae naturali quae est in generabilibus et corruptibilibus, adiungitur privatio: non ergo unum dicetur magis generari vel corrumpi simpliciter, in his quae adinvicem generantur et corrumpuntur, quam aliud.

Dicendum est ergo quod non ens simpliciter intelligitur hic materia cum privatione adiuncta alicui formae. Sed duplex est forma: una quidem perfecta, quae complet speciem alicuius rei naturalis, sicut forma ignis vel aquae aut hominis aut plantae; alia autem est forma incompleta, quae neque perficit aliquam speciem naturalem, neque est finis intentionis naturae, sed se habet in via generationis vel corruptionis. Manifestum est enim in generatione compositorum, puta animalis, quod inter principium generationis, quod est semen, et ultimam formam animalis completi, sunt multae generationes mediae, ut Avicenna dicit in sua sufficientia; quas necesse est terminari ad aliquas formas, quarum nulla facit ens completum secundum speciem, sed ens incompletum, quod est via ad speciem aliquam. Similiter etiam ex parte corruptionis sunt multae formae mediae, quae sunt formae incompletae: non enim, separata anima, corpus animalis statim resolvitur in elementa; sed hoc fit per multas corruptiones medias, succedentibus sibi in materia multis formis imperfectis, sicut est forma corporis mortui, et postmodum putrefacti, et sic inde. Quando igitur per corruptionem pervenitur in privationem cui adiungitur talis forma in materia, est corruptio simpliciter: quando vero ex privatione cui adiungitur forma imperfecta, quae erat via generationis, pervenitur ad formam completam, est generatio simpliciter.

Deinde cum dicit: alio autem modo etc., ponit secundum modum. Et dicit quod alio modo erit quaedam generatio et non simpliciter, qualiscumque materia erit, idest etiam si habet aliqualem naturam id in quod est corruptio, dummodo habeat aliquem defectum. Illud enim cuius differentiae magis significant hoc aliquid, magis est substantia; illud autem cuius differentiae magis significant privationem, magis est non ens; sicut calidum est quoddam praedicamentum, idest quoddam affirmatum, sine privatione, et est species, idest forma, frigiditas autem est privatio.

His autem differentiis differunt terra et ignis: nam terra est naturaliter frigida, ignis autem naturaliter calidus. Et ideo ignis est magis substantia, terra autem magis accedit ad non ens.

Primo autem oportet considerare quomodo hic dicatur quod frigiditas sit privatio, cum frigidum et calidum contrarie opponantur, contrariorum autem utrumque est natura aliqua: alioquin non essent in eodem genere, nam privatio et non ens non est in genere. Dicendum est autem quod, sicut ostensum est in X metaphys., oppositio privationis et habitus est principium oppositionis contrariorum: et ideo semper alterum contrariorum est cum defectu et privatione quadam respectu alterius. Dicitur ergo frigidum privatio, non quia sit privatio pura, sicut caecum aut nudum; sed quia est qualitas deficiens respectu calidi. Unde in hoc differt iste modus secundus a primo: nam primus modus accipiebatur secundum differentiam entis et non entis simpliciter, hic autem modus accipitur secundum differentiam entis perfecti et imperfecti.

Secundo oportet considerare quomodo hic dicatur quod terra et ignis differant his differentiis, scilicet frigido et calido. Oportet enim hoc intelligi de differentiis substantialibus: alioquin non pertinerent ad generationem et corruptionem, sed magis ad alterationem. Principia autem differentiarum substantialium, quae sunt constitutivae specierum, oportet esse formas substantiales, quae sunt specificae. Secundum hoc ergo sequitur quod calor et frigus sint formae substantiales ignis et terrae. Quod est omnino impossibile. Primo quidem quia non est possibile quod idem in uno sit accidens et in alio forma substantialis, nisi aequivoce diceretur: calidum autem et frigidum in aliis corporibus sunt accidentia, de quibus tamen univoce dicuntur cum elementis, ex quorum commixtione in eis huiusmodi qualitates inveniuntur.

Non ergo potest esse quod calidum et frigidum in elementis sint formae substantiales. Secundo quia nulla forma substantialis est per se sensu perceptibilis, sed solum intellectu, cuius obiectum est quod quid est, ut dicitur in III de anima: formae autem quae sunt per se sensu perceptibiles, sunt qualitates tertiae speciei, quae ob id dicuntur passibiles, quia sensibus ingerunt passiones, ut dicitur in praedicamentis. Cum igitur calidum ignis et frigidum terrae vel aquae sint sensu perceptibilia, non possunt esse formae substantiales.

Dicendum est ergo quod, sicut habetur ex VIII metaphys., differentiae substantiales, quia sunt ignotae, per differentias accidentales manifestantur: et ideo multoties utimur differentiis accidentalibus loco substantialium. Et hoc modo philosophus hic dicit calidum et frigidum esse differentias ignis et terrae. Calidum enim et frigidum, cum sint propriae passiones horum corporum, sunt proprii effectus formarum substantialium eorundem: et ideo, sicut aliae causae intelligibiles innotescunt per effectus sensibiles, ita et perfectione calidi et imperfectione frigidi perpendimus quod forma substantialis ignis est perfectior quam forma substantialis terrae. Omnes enim formae substantiales differunt secundum magis et minus perfectum: unde in VIII metaphys.

Dicitur quod species rerum sunt sicut numeri, quorum species variantur secundum additionem et subtractionem.

Potest etiam dubitari de hoc quod dicit, quod cuius differentiae magis significant hoc aliquid, magis est substantia: cum tamen dicatur in praedicamentis quod substantia non suscipit magis et minus. Sed dicendum quod per hoc non intendit significare intensionem et remissionem substantiae in praedicamento substantiae; sed maiorem vel minorem perfectionem in speciebus substantiae, secundum dictam formarum differentiam.

Tertium modum ponit ibi: videtur autem etc..

Et circa hoc tria facit: primo ponit secundum quem modum aliqui assignant differentiam generationis et corruptionis simplicis et secundum quid; secundo ostendit huius falsitatem, ibi: quemadmodum igitur etc.; tertio comparat hunc modum secundo, ibi: contingit itaque etc..

Dicit ergo primo quod multis videtur quod simpliciter generatio et secundum quid magis differunt per hoc quod est magis vel minus sensibile, quam secundum perfectionem et imperfectionem differentiarum, sicut in secundo modo dicebatur. Dicunt enim quod quando aliquid transmutatur in materiam quae bene potest sentiri, tunc generatur aliquid simpliciter, puta quando aliquid transmutatur in terram vel in aquam: quando autem transmutatur aliquid in id quod non est manifestum sensui, dicunt illud corrumpi simpliciter, puta in aerem. Et horum rationem inducit per hoc, quod determinabant aliquid ens et non ens, ex hoc quod sentitur vel non sentitur, existimantes id solum quod sentitur esse ens. Et hoc ideo, quia apud eos non differt sensus ab intellectu, sicut quidam posuerunt, ut dicitur in libro de anima: et ideo utuntur sensu ac si haberet virtutem intellectivae scientiae, quae est capax aliqualiter omnium entium: unde scibile est ens, ignotum autem non ens.

Deinde cum dicit: quemadmodum igitur etc., ostendit falsitatem huius sententiae. Et dicit quod tales, sicut existimabant animalia vivere et esse in hoc quod actu sentiunt vel possunt sentire, ita existimabant res esse in hoc quod sentiuntur vel possunt sentiri; ac si sensus esset perfectio rei sensibilis, sicut est perfectio sentientis. Et in hoc quodammodo prosequebantur et destruebant veritatem rerum. Nam cum verum dicatur aliquid ex eo quod est, si esse rerum consisteret solum in sentiri, nulla veritas esset in rebus, sed in solo sentiente. Hoc autem non est verum, quod nulla veritas sit in rebus. Unde, subtrahentes veritatem rerum, dicunt non verum.

Deinde cum dicit: contingit itaque etc., comparat hunc modum secundo. Et dicit quod aliter contingit generari simpliciter et corrumpi secundum opinionem, quae pertinet ad hunc tertium modum, et secundum rei veritatem, quam tangit secundus modus. Quia spiritus, idest ventus, et aer minus sunt secundum sensum, idest si iudicetur esse rei ex hoc quod sentitur. Et ideo quaecumque simpliciter corrumpuntur, dicuntur, secundum tertium modum, corrumpi per transmutationem in ea quae non sentiuntur; generari autem simpliciter, quando transmutantur in aliquod tangibile et palpabile, sicut quando mutantur in terram. Sed secundum rei veritatem accidit contrarium. Quia aer magis est hoc aliquid et species quam terra, et est perfectius ens: et ideo, secundum veritatem, magis est generatio simpliciter si ex terra fiat aer, quam e converso.

Deinde cum dicit: esse quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod dicta est causa quare quaedam generatio sit simplex, cum tamen sit corruptio alicuius; et quaedam corruptio simplex, cum tamen sit generatio alicuius. Haec enim differunt per materiam, idest per id in quod aliquid transmutatur per generationem vel corruptionem: aut quia est substantia, idest ens, vel non, sicut dicebatur in primo modo; aut quia hoc magis, hoc vero non, quia scilicet unum est perfectius ens quam aliud, quod pertinet ad secundum modum; aut quia materia ex qua et in quam aliquid transmutatur, est magis vel minus sensibilis, quod pertinet ad tertium modum. Vocat autem hic materiam, non puram, sed rem ex qua aliquid generatur, vel in quam corrumpitur.