IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 7

Postquam Aristoteles contra praemissam solutionem obiecit, hic introducit aliam quaestionem, per cuius solutionem solvitur praedicta obiectio.

Et circa hoc duo facit: primo introducit quaestionem et solvit eam; secundo ex eius solutione procedit ad solvendum quaestionem principaliter intentam, ibi: propter quid autem etc.. Circa primum tria facit: primo proponit quaestionem; secundo prosequitur eam, ibi: habet autem dubitationem etc.; tertio solvit eam, ibi: quocirca propter huius etc..

Circa primum duo facit. Primo introducit quaestionem: et dicit quod de his, scilicet de obiectione praemissa, tractandum est quantum convenit proposito: et ut hoc melius declaretur, inquirendum est quae est causa quod generatio sit semper, et illa scilicet quae est simpliciter, et illa quae est secundum partem, idest secundum quid. Oportet enim ponenti mundum et motum perpetuum, ponere etiam generationem perpetuam.

Quid autem necessitatis habeant rationes Aristotelis circa perpetuitatem motus et circa perpetuitatem mundi, manifestavimus in VIII physic.

Et in I de caelo.

Secundo ibi: existente autem etc., exponit introductam quaestionem. Et dicit quod causa perpetuitatis generationis, una quidem accipi potest quae dicitur unde est principium motus, idest causa movens vel efficiens: alia causa potest accipi quae est materia. Et talis nunc assignanda est, scilicet materialis: de causa enim movente dictum est prius in sermonibus de motu, idest in VIII physic.: ibi enim dictum est quod est quoddam movens immobile per omne tempus, scilicet motor caeli; aliud autem est movens quod semper movetur, scilicet ipsum caelum. De uno autem horum, scilicet de movente primo, determinare pertinet ad aliam partem philosophiae, quae est prima inter alias: unde in XII metaphys.

Determinavit philosophus de causa perpetuitatis motus et generationis. De alio autem movente, scilicet quod causat perpetuam generationem propter hoc quod ipsum continue movetur, postea in fine huius libri assignandum est quod talis sit causa singularium dictorum, idest perpetuitatis generationis simpliciter et secundum quid. Sed nunc oportet assignare causam propter quam generatio et corruptio in sempiternum non deserant naturam rerum, causam dico positam in materiae specie, idest materialem causam. Et ne videatur hoc esse praeter propositum, subiungit quod forte simul manifestabitur quomodo oporteat dicere circa hanc quaestionem, et quomodo oporteat dicere de generatione et corruptione simpliciter.

Deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., prosequitur quaestionem introductam.

Et primo obiicit ad excludendum perpetuitatem generationis; secundo excludit quasdam responsiones, ibi: non enim utique etc..

Dicit ergo primo quod videtur habere dubitationem sufficienter moventem, quae est causa quare generatio complicatur, idest revolvitur sempiterne circa rerum naturam, si illud quod corrumpitur simpliciter, cedit in non ens. Sicut enim quod generatur simpliciter, fit ex non ente simpliciter, ita quod corrumpitur simpliciter, videtur quod in non ens simpliciter cedat, ita quod hoc non ens omnino nihil sit. Neque enim potest esse quid, idest substantia: quia, cum corruptio simpliciter sit substantiae, oportet quod corruptum simpliciter cedat in non substantiam. Et per consequens non ens illud in quod terminatur corruptio, oportet quod neque sit quale neque quantum neque ubi, neque aliorum praedicamentorum aliquod: eo quod accidentia non possunt esse sine substantia. Si ergo generatio et corruptio sint sempiterna, videtur quod semper aliquod entium cedat in non ens: et ita semper subtrahatur aliquid habentium naturam. Manifestum est autem quod omne finitum consumitur, si semper ab eo fiat ablatio. Si ergo totum universum est finitum, ex quo generatur unumquodque entium, si generatio ab aeterno fuit, ab olim debuit esse consumptum totum ens, ita quod iam non relinqueretur nisi inane, idest vacuum.

Deinde cum dicit: non enim utique etc., excludit duas obviationes. Quarum prima fuit antiquorum naturalium, qui, ut possent causare perpetuitatem generationis, attribuerunt infinitum principiis. Nam omnes qui posuerunt unum principium, vel ignem vel aerem vel aquam vel aliquod medium, dixerunt illud principium esse infinitum.

Democritus autem posuit spatium vacuum infinitum, et corpora etiam indivisibilia infinita.

Similiter etiam Anaxagoras posuit infinitas partes consimiles esse principia. Omnia ergo haec excludit philosophus, dicens quod non potest dici quod ideo generatio non deficit, quia infinitum est illud ex quo aliquid generatur, sive sit unum sive multa principia: hoc enim est impossibile, quia, ut probatum est in III physic. Et in I de caelo, nihil est actu infinitum in natura.

Secundam obviationem ponit et excludit ibi: potestate autem etc.. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis non sit aliquid infinitum actu in natura, est tamen aliquid infinitum in potentia, sicut patet in divisione continui. Et ita posset aliquis dicere quod, sicut a continuo, quamvis non sit infinitum actu, in infinitum aliquid per divisionem subtrahitur, et tamen non totum consumitur; ita a corpore naturali ex quo omnia generantur, quamvis non sit infinitum, semper abstrahitur aliquid quod per corruptionem secedit in non ens, nunquam tamen totaliter consumitur.

Sed hoc excluditur. Quia si a continuo finito, ut dicitur in III physic., semper subtrahatur eadem quantitas, quantumcumque sit magnum, tandem consumetur; puta si a diametro caeli quis semper subtrahat palmum. Sed in infinitum continuum dividitur, si semper fiat subtractio secundum eandem proportionem; puta si continuum dividatur per medium, et medium per medium, et sic in infinitum; et eadem ratio est de quacumque alia proportione. Sic autem divisione facta, manifestum est quod id quod post medium accipitur, semper erit minus eo quod prius accipiebatur: nam dimidium dimidii semper minus est quam dimidium totius. Unde Aristoteles concludit quod, si hac ratione generatio et corruptio in infinitum duraret, qua ratione continuum in infinitum dividitur, oportebit quod id quod postea generatur, semper sit minus in quantitate, ut sic, semper minori existente eo quod subtrahitur a corpore naturali, non totaliter consumatur.

Hoc autem non videmus ita accidere, quod semper sit minus quod generatur. Hoc igitur quod generatio et corruptio in infinitum durat, non potest esse simile divisioni magnitudinis in infinitum.

Deinde cum dicit: quocirca propter huius etc., exclusis falsis solutionibus, concludit veram: scilicet quod ideo necesse est esse transmutationem generationis et corruptionis indeficientem vel inquietam, idest non cessantem, quia corruptio huius est generatio alterius, et e converso. Nam generatio per se quidem est ex ente in potentia, idest ex materia, quae est sicut subiectum rerum naturalium: accidit enim materiae ex qua aliquid generatur, quod sit subiecta alteri formae, secundum quam est ens actu, et privationi formae inducendae, secundum quam est non ens actu: et ideo Aristoteles dicit in I physic., ex ente quidem actu per accidens, ex ente autem in potentia per se. Et similiter corrumpitur aliquid per se quidem in ens potentia: quod quidem subiicitur et alteri formae, secundum quam est ens actu, et privationi prioris formae, secundum quam est non ens actu. Et ita non sequitur quod id quod corrumpitur secedat a tota rerum natura: quia quamvis fiat non ens hoc quod est corruptum, remanet tamen aliquid aliud, quod est generatum. Unde non potest materia remanere quin sit subiecta alicui formae: et inde est quod uno corrupto aliud generatur, et uno generato aliud corrumpitur: et sic consideratur quidam circulus in generatione et corruptione, ratione cuius habet aptitudinem ad perpetuitatem.

Ultimo autem epilogando concludit quod existimandum est praedictam causam esse sufficientem de hoc quod generatio et corruptio simpliciter sit circa unumquodque entium in sempiternum.

Quod quidem oportet dicere, supposita perpetuitate mundi et motus: quod tamen fides catholica non supponit, ut alibi dictum est.