IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 18

Postquam philosophus ostendit quod tactus de necessitate inest omnibus animalibus, hic intendit ostendere quod impossibile sit corpus animalis esse simplex, puta quod sit igneum, vel aereum, sicut Platonici posuerunt quaedam animalia esse aerea. Hoc autem probat, quia nullum alium sensum contingit esse sine tactu: oportet enim omne animal habere tactum, ut ostensum est, et per consequens oportet quod omne corpus animatum, scilicet anima sensibili, sit tale, ut per ipsum possit fieri sensus tactus. Omnia autem elementa praeter terram, possunt esse organa, vel media aliorum sensuum, scilicet aer et aqua, eo quod aer et aqua faciunt sentire per alterum, idest per medium. Sed tactus non fit per medium, sed in tangendo ipsa sensibilia; et ideo sic nominatur, quamvis et alii sensus sentiant quodammodo in tangendo, non quidem immediate, sed per medium. Nam sensibile tangit sensum per medium, sicut et per medium immutat ipsum. Solus autem sensus tactus in tangendo sensibile sentit per seipsum, et non per aliquod medium.

Ex quo manifestum est, quod corpus animalis debet esse tale, ut per ipsum possit fieri tactus, non autem, ut per ipsum possit fieri visus et auditus: quia hi sensus fiunt per medium extrinsecum. Et, quia corpus animalis oportet esse tale ut per ipsum fiat sensus tactus, impossibile est quod ullum elementorum sit corpus animalis: neque terra, per quam non sunt alii sensus: neque alia elementa, per quae fiunt alii sensus.

Cuius ratio est, quia illud, per quod fit tactus, oportet esse medium inter qualitates tangibiles, ad hoc quod sit susceptivum earum, utpote in potentia existens ad eas, ut supra ostensum est. Et hoc est verum non solum respectu qualitatum terrae, sed etiam omnium tangibilium qualitatum. In corporibus autem simplicibus non invenitur medium inter qualitates tangibiles, sed inveniuntur ipsae qualitates, secundum extremitatem contrarietatis. Et inde manifestum est, quod per nullum corpus simplex, nec per aliquid corporibus simplicibus vicinum, potest fieri sensus tactus. Et ideo ossibus, capillis et talibus partibus non sentimus, quia superabundat in eis quod terrae est, et non reducuntur ad medium, prout tactus requirit.

Propter istam etiam rationem, plantae nullum habent sensum, quia habent multum de terrestri, et sine tactu non est possibile esse aliquem alium sensum, nec tactum fieri possibile per aliquod simplex elementum.

Sic ergo manifestum est, quod nullum corpus simplex potest esse animatum anima sensibili.

Deinde cum dicit manifestum igitur concludit ex praedictis habitudinem sensuum ad animalia. Et primo quantum ad tactum. Secundo quantum ad alios sensus, ibi alios autem sensus. Dicit ergo primo, quod cum necesse sit omne animal habere tactum, ut ostensum est, manifestum est quod solum per privationem huius sensus, scilicet tactus, necesse est animalia mori. Hic enim sensus convertitur cum animali, nec aliquid potest ipsum habere nisi sit animal, nec aliquid potest esse animal nisi habeat hunc sensum.

Et inde ulterius concludit, quod sensibilia aliorum sensuum si sint excellentia corrumpunt quidem singulos sensus, puta nimis fulgida corrumpunt visum, et fortes soni corrumpunt auditum: quia tamen corruptis his sensibus, potest animal remanere, horum excellentiae non corrumpunt animal nisi per accidens, inquantum scilicet accidit animal pati simul ab aliquibus tangibilibus corrumpentibus; puta si simul cum sono fiat depulsio et ictus, ut accidit in tonitruo, ex quo interdum animalia moriuntur. Et similiter ab his quae videntur, aliqua moriuntur, non inquantum sunt visa, sed inquantum aerem inficiunt, ut dicitur de quibusdam venenosis.

Et similiter intelligendum est de odoribus, secundum quod cum malis odoribus interdum adiungitur corruptio aeris. Et ita etiam de sapore est, quod potest corrumpere animal, non inquantum sapor est, sed inquantum sapori adiungitur aliqua qualitas tangibilis, puta quod talis sapor consequitur calorem excedentem vel frigus.

Sed excellentia qualitatum tangibilium corrumpit animal per se, et non per accidens: quia omnis excellentia sensibilis corrumpit sensum. Unde quod tangi potest, idest tangibile si fuerit excellens, corrumpit tactum. Secundum autem hunc sensum determinatur vita animalis; tamdiu enim durat animal, quamdiu durat sensus tactus in eo. Ostensum est enim quod impossibile est esse animal sine tactu: unde manifestum est quod excellentiae tangibilium, non solum corrumpunt sensum tactus, sed etiam corrumpunt animal inquantum hunc solum sensum necesse est inesse animali.

Deinde cum dicit alios autem ostendit qualiter se habeant alii sensus ad animal: et dicit quod alios sensus habet animal, non propter necessitatem sui esse, quia sine eis potest esse et vivere, sed propter bene esse; sicut visum habet, qui videt in aere et in aqua, ut videat per aerem et aquam ea quae procul sunt. Et non solum per aerem et aquam, sed etiam per quodcumque diaphanum, quia etiam per corpora caelestia videmus.

Gustum autem habet animal propter delectationem et tristitiam, quae est in cibo, ut sentiat delectationem in alimento, et sic concupiscat ipsum, et moveatur ad quaerendum ipsum.

Sed notandum est quod supra posuit gustum necessarium animalibus, inquantum est tactus quidam alimenti; hic autem numerat ipsum inter sensus non necessarios, inquantum est discretivus saporum, qui faciunt alimentum delectabile vel triste, ut accipiatur facilius, vel refutetur. Et quod dicitur de gustu intelligendum est de odoratu, quia per odoratum attrahuntur animalia ad alimentum a remotis; licet etiam in hominibus sit alia species et alia utilitas odoratus, ut in libro de sensu et sensato dicitur.

Auditus autem est in animali ad hoc, quod ei aliquid significetur. Est enim necessarium quod conceptiones unius animalis alteri significentur, secundum quod unum animal iuvatur ex altero, ut patet maxime in gregabilibus animalibus, in quibus geniti educantur a generantibus. Et ideo oportet etiam quod animal habeat linguam, per quam sonando significet suas affectiones alteri. Et haec dicta de anima ad praesens sufficiant.