IN LIBROS DE ANIMA II ET III

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

Lectio 20

Postquam philosophus determinavit de odorabili, hic determinat de immutatione odoratus ab ipso. Et primo quantum ad medium. Secundo quantum ad organum sensus, ibi, est autem odor sicci. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit medium instrumenti odoratus. Secundo movet quamdam quaestionem circa determinata, ibi, unde dubium. Dicit ergo primo, quod sensus olfactus immutatur ab odorabili per medium, scilicet aerem, aut aquam. Et quod aer sit medium in olfactu, manifeste apparet, quia nos per aerem odoramus; unde oportuit manifestare aquam esse medium in olfactu.

Quod quidem ostendit per hoc, quod animalia aquatica odorem sentiunt, non solum illa quae habent sanguinem, sed etiam illa quae sanguine carent, sicut et animalia quae vivunt in aere.

Quod apparet ex hoc, quod quaedam eorum de longinquo veniunt ad alimentum; quod non posset esse nisi inquantum provocantur ab odore; sicut patet de vulturibus, qui ex multis diebus dicuntur ad cadavera convenire. Quomodo autem odor ad tam remota spatia diffundatur, dubitatio est.

Sciendum itaque est quosdam posuisse omnes sensus quodam perfici tactu. Dicebant enim oportere, quod sensus sensibile contingat ad hoc quod sentiatur. Aliter tamen aestimabant hoc accidere in visu, et in aliis sensibus. Dicebant enim, quod ex visu egrediebantur lineae visuales progredientes usque ad rem visam, et ex earum contactu visibile videbatur. In aliis autem sensibus dicebant, quod e converso sensibile perveniebat ad sensum.

Et quod in tactu et gustu hoc manifeste videtur accidere. Nam tangibile et gustabile quodam contactu sentiuntur; in auditu etiam idem videtur esse. Nam aer motus usque ad auditum pertingit. Circa olfactum etiam idem esse dicebant. Ponebant enim quod a corpore odorabili resolvatur quaedam fumalis evaporatio, quae est subiectum odoris, et perveniebat usque ad sensum olfactus.

Causa enim huius diversitatis haec esse videtur, quia antiqui non ponebant nec percipiebant aliquid de immutatione spirituali medii, sed solum de immutatione naturali. In aliis autem sensibus apparet quaedam immutatio naturalis in medio, sed non in visu. Manifestum est enim, quod soni et odores deferuntur per ventos vel impediuntur, colores autem nullo modo. Manifestum est etiam, quod contrariorum colorum species per eamdem partem aeris deferuntur ad visum, sicut cum unus videt album, alius nigrum, simul existens in eodem aere, et eodem aere utentes pro medio. Quod quidem in olfactu non accidit.

Nam contrarii odores etiam in medio se impedire inveniuntur. Et ideo non percipientes immutationem, qua medium immutatur a visibili, posuerunt quod visus defertur usque ad rem visam. Sed quia percipiebant immutationem qua medium immutatur ab aliis sensibus credebant, quod alia sensibilia deferrentur ad sensum.

Sed manifestum est, quod hoc in olfactu non potest accidere. Cum enim odor cadaveris usque ad quingenta milliaria, vel amplius, a vulturibus sentiatur, impossibile esset, quod aliqua corporalis evaporatio cadaveris usque ad tantum spatium diffunderetur, praecipue cum sensibile immutet medium undique secundum eamdem distantiam, nisi impediatur.

Non autem sufficeret ad occupandum tantum spatium, etiam si totum cadaver resolveretur in fumalem evaporationem, cum sit certus terminus rarefactionis ad quem corpus naturale pervenire potest, qui est raritas ignis; et praecipue cum per huiusmodi odorem cadaver non appareat sensibiliter immutatum.

Et ideo dicendum est, quod ab odorabili resolvi quidem potest fumalis evaporatio, quae tamen non pertingit usque ad terminum ubi odor percipitur, sed immutatur medium spiritualiter, ultra quam dicta evaporatio pertingere possit. Quod autem spiritualis immutatio fit a visibili magis quam ab aliis sensibilibus, ratio est, quia visibiles qualitates insunt corruptibilibus corporibus, secundum quod communicant cum corporibus incorruptibilibus; unde habent esse formalius et nobilius quam reliqua sensibilia, quae sunt propria corruptibilium corporum.

Deinde cum dicit unde et dubium movet dubitationem circa praedicta. Et primo obiicit ad unam partem. Secundo ad aliam, ibi, sed impossibile est. Tertio solvit, ibi, videtur autem. Dicit ergo primo, quod cum etiam aquatica odorent per aquam, dubium videtur, si omnia similiter odorent, quasi habentia eumdem sensum. Et videtur quod non: quia homo odorat dum attrahit aerem respirando; quando autem non respirat attrahendo aerem, sed emittendo ipsum, expirat, aut retinet spiritum, non odorat, neque de longe neque de prope, etiam si poneretur odorabile intus in naso. Sed hoc quod sensibile positum supra sensum non sentiatur, commune est omnibus aliis sensibus, vel animalibus.

Sed quod odor non sentiatur sine respiratione, hoc est proprium hominibus. Et hoc manifestum est si quis tentare voluerit. Unde, cum animalia non habentia sanguinem, non respirent, videtur quod habeant alium sensum praeter olfactum et alios sensus, qui dicti sunt in homine.

Deinde cum dicit sed impossibile obiicit in contrarium duabus rationibus.

Prima ratio est, quia sensus distinguuntur secundum sensibilia. Unde cum sensus olfactus, sit sensus odorabilis, scilicet boni et mali odoramenti: et hoc communiter sentiatur tam ab homine quam animalibus aliis non respirantibus, sequitur quod idem sensus olfactus sit in homine et in aliis animalibus.

Alia ratio est, quia eiusdem sensus eadem sunt corruptiva: non enim visus patitur aliquid a sonis, neque auditus a coloribus.

Sed sensus animalium non respirantium videntur corrumpi a gravibus odoribus et excellentibus, ex quibus sensus hominis corrumpitur, scilicet ab asphalto, quod est quaedam confectio ex succis herbarum, et a sulphure, et ab huiusmodi: ergo alia habent sensum olfactus, sicut homo, licet non respirent.

Deinde cum dicit videtur autem solvit quaestionem; quia ista diversitas in modo respirandi, non est ex diversitate sensus, sed ex diversa dispositione organi. Organum enim olfactus in homine differt ab organis aliorum animalium, sicut oculi hominum differunt ab oculis duris quorumdam animalium.

Oculi enim hominum habent quoddam phragma, idest pannum ad cooperiendum, scilicet palpebras, unde homo non potest videre nisi quodam motu palpebrae retrahantur; quod non accidit in animalibus habentibus duros oculos, sed statim vident ea quorum species fiunt in diaphano. Ita etiam et in animalibus non respirantibus, organum odoratus est sine operculo; sed in animalibus respirantibus habet quoddam cooperculum, quod oportet aperiri, ampliatis poris per respirationem. Et ideo animalia respirantia non odorant in aqua, quia oportet quod patiantur ab odore respirando, quod non potest fieri in aqua.

Deinde cum dicit est autem determinat de instrumento olfactus: et dicit quod odor fundatur in sicco, sicut sapor in humido. Organum autem odoratus oportet esse in potentia ad odorem et ad siccum, sicut organum visus est in potentia ad colores et ad lucem.