Ad secundam quaestionem dicendum, quod christus nullo modo in Abraham decimatus fuit: cujus ratio patet ex praedictis.
Ad primum ergo dicendum contra hoc objectum, quod quia christus non descendit ab Abraham nisi mediante beata virgine; ideo sicut descendit a beata virgine, ita descendit ab Abraham; unde cum a beata virgine descenderit non per concubitum, nec ab Abraham per concubitum descendit; quamvis beata virgo ab Abraham per concubitum descenderit. Unde non sequitur quod si beata virgo in Abraham decimata fuit, in eo christus decimatus fuerit.
Ad secundum dicendum, quod id quod est in potentia, potest praefigurari mundum vel immundum.
Esse autem mundum vel immundum non convenit nisi rei actu existenti. Quia ergo quod in Abraham actu erat, totum peccato subjacebat; ideo caro christi in Abraham peccato obnoxia fuit. Quia vero ex Abraham caro christi non sic propaganda erat ut ex eo infectionem originalem contraheret; ideo in eo christus decimatus esse non dicitur; cum decimatio, inquantum figurale quoddam est, referri possit etiam ad illud quod virtute erat in Abraham.
Ad tertium dicendum, quod decima pars quae deo redditur, non dicitur proprie decimari; sed magis novem partes, a quibus decima separatur; et ideo christus per decimam signatus decimari non dicitur, sed alii imperfectionem contrahentes per novenarium designati.
Alia duo concedimus.