Ad quintum dicendum quod sicut supra dist. 14 dictum est, in habitibus cognitivis non solum requiritur species intelligibilis sed etiam lumen intellectus ag quo intellectus possibilis vel ratio perficitur ad opus, et similiter in affectivis p requiritur aliqua qualitas quae ad opus perficiat, quamvis non species.