DE UNIONE VERBI

 Prooemium

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

Articulus 2

Secundo quaeritur utrum in christo sit una tantum hypostasis vel suppositum, aut duo.

Et videtur quod non sit una tantum.

Argumentum 1

Dicit enim Augustinus in libro contra felicianum: in mediatore dei et hominum, aliud dei filius, aliud hominis filius fuit. Sed nihil quod est unum supposito vel secundum hypostasim, est aliud et aliud. Ergo in christo non est unum suppositum tantum vel hypostasis.

Argumentum 2

Praeterea, Augustinus dicit in libro de Trin. Quod in christo utrumque est deus propter suscipientem deum, et utrumque homo propter susceptum hominem.

Sed nihil quod est unum supposito vel secundum hypostasim est duo, ut possit dici utrumque. Ergo in christo non est una hypostasis tantum sive suppositum.

Argumentum 3

Praeterea, natura humana in christo quaedam substantia est. Sed non fuit substantia universalis, quia substantia universalis non est extra animam. Ergo fuit substantia particularis. Sed substantia particularis est hypostasis.

Ergo in christo humana natura fuit hypostasis. Sed humana natura in christo est aliquid praeter hypostasim verbi dei. Ergo in christo est aliqua hypostasis praeter hypostasim verbi dei; et ita in christo sunt plures hypostases.

Argumentum 4

Praeterea, hoc nomen homo univoce dicitur de christo et de Petro. Sed cum dicitur de Petro, nihil aliud importat quam aliquid compositum ex anima rationali et corpore.

Ergo neque etiam cum dicitur de christo.

Sed praeter animam et corpus est in christo hypostasis vel suppositum verbi dei. Ergo in christo aliud est hypostasis vel suppositum humanae naturae, et aliud hypostasis vel suppositum divinae. Et sic in christo non est una tantum hypostasis vel suppositum.

Argumentum 5

Praeterea, nihil infinitum contineri potest sub natura finita. Sed suppositum vel hypostasis dei verbi infinitatem habet. Ergo non potest contineri sub natura humana, quae est finita. Sed omne suppositum continetur sub natura cuius est suppositum. Ergo suppositum quod est verbum dei non potest esse suppositum humanae naturae, sed necesse est esse aliquod aliud suppositum. Ergo in christo est aliquod aliud suppositum praeter suppositum quod est verbum dei. Sunt ergo in christo duo supposita vel hypostases.

Argumentum 6

Praeterea, sicut se habet genus ad speciem, ita se habet species ad individua. Sed eadem species non potest esse in diversis generibus.

Ergo unum individuum non potest esse in diversis speciebus. Sed hypostasis est substantia individua, et similiter suppositum.

Ergo non potest esse una hypostasis vel suppositum humanae naturae et divinae, quae non sunt unius speciei.

Argumentum 7

Praeterea, sicut in trinitate est una natura in tribus personis, ita in christo sunt duae naturae in una persona. Sed tres personae sunt unum propter unitatem naturae, secundum illud Ioan. X: ego et pater unum sumus. Ergo christus est duo propter dualitatem naturarum. Sed de nullo quod est unum supposito vel secundum hypostasim, potest dici quod sint duo. Ergo christus non est unum supposito vel secundum hypostasim.

Argumentum 8

Praeterea, christus secundum quod est filius dei, habet aliquid commune cum patre; secundum autem quod dicitur filius hominis, nihil habet cum patre commune. Ergo in christo aliud est filius dei, et aliud filius hominis; non est ergo unum supposito vel secundum hypostasim.

Argumentum 9

Praeterea, id quod est de se incommunicabile non videtur de se posse fieri communicabile; sicut nec quod de se est impossibile, potest fieri possibile, ut Commentator dicit in X metaph.. Sed humana natura secundum quod est in christo, de se est incommunicabilis, cum sit aliquid particulare.

Ergo non potest communicari supposito divinae naturae: non ergo potest esse idem suppositum humanae naturae et divinae.

Argumentum 10

Praeterea, unumquodque resolvitur in ea ex quibus consistit. Si ergo detur per impossibile quod verbum dei deponeret humanam naturam; iam humana natura haberet hypostasim propriam et suppositum. Ergo et adhuc unita habet propriam hypostasim et suppositum; non ergo est ibi una hypostasis tantum, vel suppositum unum.

Argumentum 11

Praeterea, non magis dependet natura a supposito quam suppositum a natura. Sed non potuit a verbo dei assumi suppositum humanae naturae, quin assumeretur ipsa natura humana. Ergo neque etiam potuit assumi natura humana, quin assumeretur suppositum humanae naturae. Sed assumens non est assumptum. Ergo suppositum humanae naturae non est ipsum suppositum verbi dei; ergo in christo sunt duo supposita.

Argumentum 12

Praeterea, anima et corpus in christo non fuerunt minoris virtutis aut dignitatis quam in nobis. Sed in nobis ex compositione animae et corporis constituitur hypostasis sive suppositum. Ergo et in christo. Non autem suppositum vel hypostasis verbi dei, quod est aeternum cum praedicta unio sit temporalis. Ergo in christo sunt duo supposita vel duae hypostases.

Argumentum 13

Praeterea, in christo sunt tres substantiae: corpus, anima et deus. Sed anima non est suppositum corporis. Ergo deus non est suppositum humanae naturae.

Argumentum 14

Praeterea, secundum Porphyrium, individuationem facit aggregatio proprietatum quas impossibile est in alio reperiri. Sed in christo fuit aggregatio proprietatum pertinentium ad humanam naturam, quae non possunt in alio reperiri. Ergo fecerunt individuationem verbi dei, quod non est susceptivum accidentium. Ergo in christo est aliud individuum, sive suppositum, quam suppositum verbi dei; sunt ergo in christo duo supposita.

Argumentum 15

Praeterea, in his quorum non est aliqua proportio, non potest fieri unum. Sed divinae naturae, quae est infinita, nulla est proportio ad humanam, quae est finita. Ergo non potest ex duabus naturis fieri una hypostasis, vel unum suppositum.

Argumentum 16

Praeterea, generatio terminatur ad suppositum; particulare enim est quod generatur.

Sed in christo est duplex nativitas, temporalis scilicet et aeterna. Ergo in christo est duplex suppositum, et non unum tantum.

Argumentum 17

Praeterea, verbum dei assumpsit corpus et animam, non quidem ut separata, sed ut unita. Sed suppositum humanae naturae nihil est aliud quam anima et corpus prout sunt unita. Ergo in christo est aliud suppositum praeter suppositum verbi dei.

Argumentum 18

Praeterea, non potest esse idem simplex et compositum. Sed suppositum humanae naturae est compositum, cum humana natura sit composita; non enim suppositum potest esse simplicius quam natura cuius est suppositum. Ergo, cum suppositum divinae naturae sit simplex, erit in christo aliud suppositum praeter suppositum divinae naturae.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod Damascenus dicit in III libro: in domino iesu christo unam hypostasim cognoscimus.

Sed Contra 2

Praeterea, eorum quae differunt supposito, unum de altero non praedicatur. Si ergo in christo esset aliud suppositum hominis et aliud dei, non posset dici quod homo sit deus, vel deus est homo; quod est erroneum.

Non ergo in christo est aliud suppositum dei et aliud hominis.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod quidam volentes evitare Nestorii haeresim, ponentis in christo duas personas, posuerunt in christo unam personam, sed duas hypostases, sive duo supposita. Dicentes hunc hominem, demonstrato christo, esse suppositum et hypostasim humanae naturae, non autem divinae; quia per hoc quod dicitur hic homo, nihil aliud importatur quam quaedam particularis substantia ex anima et carne composita. Pertinere tamen dicebant humanam hypostasim vel suppositum ad personam verbi, propter hoc quod est a verbo assumpta. Et haec est opinio, quae ponitur prima in VII distinctione III sentent..

Sed qui hoc posuerunt, primo quidem, vocem propriam ignoraverunt. Hypostasis enim nihil aliud est quam individua substantia, quae etiam significatur nomine suppositi. Dicit autem boetius, in libro de duabus naturis, quod persona est individua substantia rationalis naturae. Sic ergo patet quod non potest esse hypostasis rationalis naturae, quin sit persona. Manifestum est autem naturam humanam esse rationalem naturam; unde, si in christo sit propria hypostasis humanae naturae vel proprium suppositum praeter hypostasim vel suppositum verbi dei, consequens est quod sit propria persona humanae naturae in christo praeter hypostasim verbi.

Et sic non differt haec positio a positione Nestorii.

Secundo, quia si detur quod persona addat supra hypostasim in rationali natura proprietatem aliquam ad dignitatem pertinentem, sicut dicuntur aliqui personatum habere quasi aliquam dignitatem habentes, sequetur quod unio humanae naturae ad verbum non sit facta nisi in aliquo accidentali, idest in aliqua proprietate ad dignitatem pertinente: quod etiam Nestorius posuit. Unde sciendum est, hoc esse haeresim damnatam in quinto Concilio apud constantinopolim celebrato, ubi sic legitur: si quis introducere conatur in mysterio christi duas subsistentias, seu duas personas in unam personam dici secundum dignitatem et honorem et adorationem, sicut theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; talis anathema sit. Nec enim abiectionem personae vel subsistentiae suscipit sancta trinitas incarnato uno de sancta trinitate dei verbo.

Ut igitur sciri possit quid in talibus concedendum sit et quid negandum, considerandum est quod nominum ad individuationem pertinentium, sive sint nomina primae impositionis, sicut persona et hypostasis, quae significant res ipsas, sive sint nomina secundae impositionis sicut individuum, suppositum, et huiusmodi, quae significant intentionem individualitatis, quaedam eorum pertinent ad solum genus substantiae, sicut suppositum et hypostasis, quae de accidentibus non dicuntur, et persona in rationabili natura, et etiam res naturae secundum acceptionem Hilarii.

Quaedam vero pertinent ad individuationem in quocumque genere, sicut individuum, particulare et singulare, quae etiam in accidentibus dicuntur. Est autem substantiae proprium ut per se et in se subsistat; accidentis autem est in alio esse. Et ideo illa nomina quae pertinent ad individuationem substantiae, in illis solum locum habent quae per se et in se subsistunt. Et propter hoc etiam de partibus substantiarum non dicuntur, quia non sunt in seipsis sed in toto, quamvis non sint in subiecto. De quibus tamen dici possunt nomina ad individuationem pertinentia convenienter tam in substantiis quam in accidentibus.

Non enim potest dici quod haec manus sit persona, vel hypostasis aut suppositum; quamvis dici possit quod sit aliquid particulare, singulare, vel individuum. Manus enim etsi pertineat ad genus substantiae, quia tamen non est substantia completa in se subsistens, non dicitur hypostasis aut suppositum vel persona.

Sic igitur, quia humana natura in christo non per se separatim subsistit sed existit in alio, id est in hypostasi verbi dei (non quidem sicut accidens in subiecto, neque proprie sicut pars in toto, sed per ineffabilem assumptionem), ideo humana natura in christo potest quidem dici individuum aliquod vel particulare vel singulare, non tamen potest dici vel hypostasis vel suppositum sicut nec persona. Unde relinquitur, quod in christo non est nisi una hypostasis vel suppositum, scilicet divini verbi.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod de christo dicuntur et divina et humana; et si quaeratur id de quo dicuntur, unum et idem est; si autem consideretur id secundum quod praedicantur, aliud et aliud est, ut Augustinus dicit in I de Trinit.. Quia secundum naturam divinam de christo praedicantur divina quidem secundum naturam divinam, humana vero secundum naturam humanam.

Cum ergo dicitur quod in christo aliud est dei filius et aliud hominis filius, alietas non est referenda ad id de quo utrumque praedicatur, quod est unum suppositum utriusque filiationis, sed ad id secundum quod praedicatur. Et ideo Augustinus ibidem subiungit: aliud, inquam, pro distinctione substantiae, id est naturae; non alius pro unitate personae.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod de christo praedicatur quidem divina natura; sed humana natura de eo praedicari non potest, sicut nec de Petro, cum quo est univoce homo.

Unde non potest dici, quod christus sit duo, vel utrumque, quamvis sint duae naturae.

Suppositum autem humanae naturae praedicatur quidem de christo; sed non ponit in numerum cum supposito divinae naturae, ut ostensum est. Unde relinquitur quod, cum christus dicitur utrumque, intelligatur materialiter. Sicut cum dicitur, paries et tectum sunt domus, quia utrumque ad unam domum concurrit. Unde et Augustinus, in libro contra felicianum, dicit quod unus atque idem homo, et corpus dicitur et animus.

Vel potest dici quod hoc quod dicitur utrumque, referendum est ad numerum nominum duas naturas significantium. Homo enim christus dicitur et deus et homo, sicut et deus verbum, dicitur deus et homo. Et hoc est quod dicitur utrumque deus, propter suscipientem deum; quia scilicet hoc nomen deus praedicatur et de deo et de homine; et utrumque homo, propter susceptum hominem, quia hoc nomen homo de utroque praedicatur.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod ad rationem hypostasis vel suppositi non sufficit quod aliquid sit particulare in genere substantiae; sed ulterius requiritur quod sit perfectum et in se subsistens, ut dictum est.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod univocatio et aequivocatio attenditur secundum quod ratio nominis est eadem vel non eadem. Ratio autem nominis est quam significat definitio; et ideo aequivocatio et univocatio secundum significationem attenditur, et non secundum supposita. Et ideo hoc nomen homo univoce dicitur de christo et de Petro, quia utrobique significat unam naturam, scilicet humanam, compositam ex anima et corpore; sed in christo supponit suppositum aeternum, quod non supponit in Petro.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod esse infinitum convenit supposito vel hypostasi verbi dei secundum divinam naturam; secundum vero humanam naturam competit ei esse sub natura humana. Unde dionysius dicit quod intra nostram factus est naturam qui omnem ordinem, secundum omnem naturam substantialiter excedit.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod nomen speciei significat naturam, sicut et nomen generis; unde si una species esset in diversis generibus, sequeretur quod una natura esset duae naturae. Sed individuum importat aliquid quod non pertinet ad naturam; et ideo non est contra rationem individui, quod idem individuum sit suppositum duarum naturarum.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod natura divina est omnino idem secundum rem cum qualibet trium personarum; et ideo tres personae possunt dici esse unum. Sed humana natura non est omnino idem secundum rem cum suo supposito, et ideo non praedicatur de eo: et sic non potest christus dici esse duo propter duas naturas.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod filius dei habet commune cum patre divinam naturam, non autem hypostasim vel personam; filius autem hominis non habet commune cum deo patre nec hypostasim nec naturam. Unde ex hoc non sequitur quod inter filium dei et filium hominis sit distinctio in persona vel hypostasi, sed solum in natura.

Ad 9

Ad nonum dicendum quod natura humana assumpta a verbo dei, in quantum est individua, habet quod non possit esse in multis; et secundum hoc dicitur incommunicabilis.

Sed, ex hoc ipso quod est natura, habet quod sit in aliquo supposito.

Ad 10

Ad decimum dicendum quod humana natura quamdiu est verbo unita, quia non secundum se existit, non habet proprium suppositum vel hypostasim praeter personam verbi.

Sed si separaretur a verbo, haberet non solum propriam hypostasim aut suppositum, sed etiam propriam personam; quia iam per se existeret. Sicut etiam pars corporis continui, quamdiu est indivisa a toto, est in potentia et non in actu; sed solum facta divisione.

Ad 11

Ad undecimum dicendum quod in supposito includitur natura, non autem e converso; et ideo non potuit assumi suppositum quin assumeretur natura. Potuit enim e converso contingere.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum quod unio animae et corporis in christo ex hoc ipso est dignior quam in nobis, quia non terminatur ad suppositum creatum, sed ad suppositum aeternum verbi dei.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum quod anima unitur corpori ut forma eius ad constituendum humanam naturam, non sic autem unitur in christo divinitas humanitati; quia non est facta unio in natura, ut supra dictum est. Et ideo non est similis ratio.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum quod propriorum accidentium aggregatio sufficienter probat individuationem humanae naturae in christo; non autem quod habeat rationem suppositi vel hypostasis, quia non per se existit.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum quod non est facta hoc modo unio humanae naturae ad personam vel hypostasim verbi in christo, ut adaequetur ei quasi comprehendens ipsam, vel secundum aliquam proportionem certam a persona verbi excedatur; quia adhuc manet persona verbi excedens humanam naturam in infinitum. Qui tamen infinitus excessus non excludit quin quodam ineffabili modo persona dei humanam naturam sibi copulaverit in unitatem hypostasis. Quinimmo infinita virtus assumentis efficacius ad maiorem unionem operatur.

Ad 16

Ad decimumsextum dicendum quod generatio terminatur ad suppositum quidem sicut quod generatur, ad naturam autem sicut ad id quod per generationem accipitur; unde forma dicitur generationis terminus. Et quia generationes et motus secundum terminos distinguuntur, inde est quod christi sunt duae nativitates secundum duas naturas, sed unum nascens propter suppositi unitatem.

Ad 17

Ad decimumseptimum dicendum quod anima et corpus unita constituunt suppositum et hypostasim, si per se existat quod ex utroque componitur; quod in proposito non contingit.

Ad 18

Ad decimumoctavum dicendum quod christus est simplex secundum divinam naturam, compositus autem secundum naturam humanam, ut patet per dionysium I capite de divinis nominibus.